Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnes adulti, boni et mali, ad confessionem teneantur.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per decretalem De poenitentiis et remissionibus, libro quinto: "Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia peccata sua, saltem semel in anno, fideliter confiteatur proprio sacerdoti". Et quod illud sit praeceptum, patet in hoc quod subiungitur gravis poena, scilicet quod vivens ab ingressu Ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura.
Item, I Ioannis 1, 8 : "Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, mendaces sumus et veritas non est in nobis" ; loquitur de omnibus communiter. Ergo omnis qui dicit se peccatum non habere, peccat mortaliter : ergo quilibet tenetur se recognoscere peccatorem secundum formam Ecclesiae, quae tradita est peccatoribus ; sed hoc est per confessionem : ergo etc.
Item, praeceptum est omnibus orare, et nullus absolvitur, quantumcumque perfectus, ab oratione dominicali : ergo omnes tenentur dicere : "Dimitte nobis debita nostra" ; sed Dominus non tantum ad hoc instituit orationem, immo etiam confessionem ; sed oratio est opus satisfactiorum et praesupponit confessionem : ergo etc.
Item, quantumcumque aliquis sit sanctus et iustus, si potens est corpore, tenetur Quadragesimam ieiunare, nec propter aliquam sanctitatem absolvitur ab Ecclesiae institutione. Ergo pari ratione nec a confessione.
Contra : Augustinus dicit, et habetur distinctione praecedenti : "Poenitentia perfecta ad Baptismi puritatem conatur reducere". Sed possibile est aliquem veram poenitentiam perficere pro peccato : ergo possibile est ipsum redire ad innocentiam baptismalem ; sed habens innocentiam baptismalem non tenetur confiteri, quia purus est : ergo non videtur quod omnes ad confessionem teneantur.
Item, confessio et sacramentum Poenitentiae est institutum propter hoc, ut recidivantes post Baptismum possint resurgere : sed possibile est quod aliquis conservet innocentiam baptismalem : ergo talis non tenetur confiteri.
Item, possibile est in multis quod non habeant nisi venialia ; sed venialia non tenetur confiteri homo, quia in illis decedens potest salvari et sola contritione possunt deleri : ergo talis non tenetur confiteri, quamdiu in tali statu consistit.
Item, possibile est quod aliquis ita intentus sit circa aeterna, quod non habeat remorsum de aliqua culpa ; aut ergo talis tenetur confiteri aut non. Si non, tunc non omnes obligantur : si tenetur, et non habet conscientiam peccati, tenetur ad confitendum sive ad dicendum contra conscientiam, et ita mentiri ; quod nefas est dicere : ergo non omnes obligantur.
Conclusio
Omnes, sive boni sive mali, semel in anno tenentur confiteri, partim ex praecepto primae institutionis, partim ex superaddito mandato in generali Concilio
Respondeo : Dicendum quod teneri ad confessionem peccatorum est dupliciter, scilicet ex institutione prima, quia instituta est sub praecepto, vel ex constitutione superaddita. Primum praeceptum datum fuit ab Apostolis et vulgatum fuit a Iacobo, apostolo et episcopo Ierosolymitano, Iacobi 5, 16 ; secundum a patribus in generali Concilio et vulgatum fuit ab Innocentio III. Ratione primi mandati institutionis, quoniam instituta est directe contra mortale, tenebantur omnes confiteri qui post Baptismum peccaverant mortaliter. Ratione vero secundae institutionis tenentur omnes, saltem ad semel in anno.
Ratio autem huius institutionis triplex est. Prima est universalis indigentia. "Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei". "Non est enim qui facial bonum et non peccet", Ecclesiastici 7, 21. Ideo Deum debet quilibet glorificare confitendo se peccatorem. Qui enim se peccatorem confitetur, Deum glorificat, ostendens se Dei gratia et misericordia indigere. Secunda ratio fuit sacrae communionis reverentia, quia omnes tenentur in Pascha communicare, tam perfecti quam alii ; et tunc, quia Agnus paschalis cum solemnitate manducandus est, ut mundi essent manducantes et digni, oportuit remedium praemitti probationis et purgationis ; et hoc quidem est in confessione peccati. Tertia ratio fuit discretio gregis dominici, ne tupi absconderentur in grege qui manducarent agnos ; ideo institutum est ut vultus conscientiarum suarum sacerdotibus ostenderent. Et ne haeretici innocentiam palliarent et sub pelle innocentiae se absconderent, omnibus, quantumcumque sint innocentes, praeceptum est confiteri. Et ideo omnes, quantumcumque sint boni, tenentur confiteri semel in anno.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod poenitentia perfecta reducit ad innocentiam, dicendum quod illud verum est de culpa, pro qua fuit illa poenitentia assumpta ; sed quamdiu sumus in hac vita, uni culpae succedit alia ; et ideo oportet quod renovetur confessio et poenitentia.
Ad illud quod obicitur, quod instituta est propter recidivantes, dicendum quod in Baptismo deletur principaliter originale, delentur nihilominus venialia et mortalia, et ideo Baptismus valet contra illa. Similiter de Poenitentia intelligendum quod principaliter instituta est propter mortalia, ad minus ipsa confessio ; sed tamen valet contra omne peccatum, et ita contra omnem lapsum, sive per mortale sive per veniale. Licet igitur aliquis conservet gratiam baptismalem in quantum delet originale et culpam mortalem, nullus tamen adeo est iustus, qui conservet quantum ad deletionem venialis, quia tota die iteratur : ideo expedit ei, si nunquam mandasset Ecclesia, confiteri ; nunc autem non solum expedit, sed etiam necessario obligatur.
Ad illud quod obicitur, quod non tenemur venialia confiteri, dicendum quod, sicut tactum est, tentio ad confessionem est dupliciter : vel ob vinculum peccati vel propter vinculum solius praecepti. Venialia igitur non tenetur quis confiteri propter vinculum peccati, sed hoc solum est propter obligationem praecepti, quae obligat unumquemque ad confitendum. Et ideo, si non habet nisi venialia, tenetur illa confiteri ; unde si haberet mortalia quae confiteretur, non teneretur ad venialia.
Ad illud quod obicitur de eo qui non habet remorsum etc., dicendum quod impossibile credo, secundum statum viatoris, quod aliquis unum diem vel septimanam transeat sine remorsu venialis ; tamen quod totum annum transeat, hoc habeo magis pro impossibili, et vix credo quod fuerit hoc donum in aliquo, nisi in Christo et eius Matre ; et ideo unusquisque vel habet conscientiam vel debet habere et omni hora petere : Dimitte nobis etc. Vix enim est quod homo aliquamdiu sit in vita ista sine veniali, tum propter frequentiam, quia strepitus vitiorum et peccatorum venialium semper insonant auribus cordis nostri ; tum propter ignorantiam, quia in multis venialiter peccamus et ignoramus et non consideramus ; tum propter adhaerentiam, quoniam venialia ista sunt magnae adhaerentiae, maxime quando habetur affectio circa aliquod terrenum : et ideo, quantumcumque sit perfectus, corde debet reeognoscere et ore confiteri se peccatorem esse. Si tamen aliquis esset qui non haberet peccatum, propter superabundantem gratiam, dico quod non teneretur ad illud mandatum, quia solis peccatoribus et viatoribus est datum ; talis autem iam in caelis habitat. Si autem esset alius qui non haberet, propter ignorantiam vel negligentiam, non excusatur a mandato propter ignorantiam ; non tamen tenetur aliquid dicere quod non habeat in corde, sed tenetur recogitare et postea tenetur dicere. Hoc autem non credo posse contingere homini habenti intellectum et usum rationis nisi per specialissimam gratiam - quam etiam credo Apostolos non habuisse, quia venialiter peccaverunt, sicut dicit Gregorius - vel propter nimiam negligentiam. Et sic patet quod secundum communem legem, saltem semel in anno omnes adulti tenentur confiteri universaliter, et omnes debent orare : Dimitte nobis etc. ; nec est aliquis qui in multis non possit se ipsum arguere.