Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccator statim, cum potest, teneatur confiteri.

Secundo quantum ad tempus quaeritur, utrum peccator statim, cum potest, teneatur confiteri.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Hugo de Sancto Victore : "Si necessitas non est quae praetendatur, contemptus non excusatur". Sed, cum se offert confitendi opportunitas, nulla potest praetendi necessitas ; ergo non excusatur a contemptu.

Item, quanto homo plus permanet in peccato, tanto est inhabilior : ergo quanto citius confitetur, tanto est habilior ad resurgendum ; sed constat quod aliquando tenetur confiteri, et non nisi quando est habilior ; si ergo tanto habilior, quanto citius : ergo quam citius potest, tenetur confiteri.

Item, aegrotans morbo corporali et periculoso, qui approximat morti et ignorat mortem, tenetur quaerere medicum et consulere sine dilatione et statim, si offert se opportunitas. Ergo, cum maior sit morbus spiritualis et maius periculum et dies mortis ignotetur, videtur quod sine dilatione tenetur confiteri.

Item, iste qui est in gratia tenetur numquam cadere : ergo, ab oppositis, iste qui est in culpa, si non reportat de malo commodum, tenetur nunquam in culpa esse : ergo, si tenetur nunquam in culpa esse, et hoc non potest esse nisi resurgendo, antequam resurgat tenetur semper resurgere : ergo statim, ex quo peccavit. Sed confessio est ad relevandum a peccato : ergo etc.

Contra : Praeceptum affirmativum non obligat ad semper, sed ad aliquod tempus determinatum ; sed quandocumque rei indeterminatae additur determinatio temporis, non tenetur ante illud tempus quis observare ; sed in mandato secundo de confessione dicitur quod debet confiteri semel in anno : ergo videtur quod non sit transgressor, sive omittat sive differat confiteri usque ad annum.

Item, si tenetur ad statim, pari ratione in alio nunc, et cum sint nunc infinita in tempore, tunc infinities peccaret, si omitteret ; sed hoc est inconveniens : ergo etc. Si tu dicas quod tenetur statim, cum recognoscit offensam, contra : esto quod non recogitet, non tenetur ; sed hoc est malum et negligentia ; ergo reportat commodum de. malitia.

Item, in eadem Decretali datur mandatum de Eucharistia et sub eadem poena ; sed constat quod nemo peccat omittendo, si differat sumere Eucharistiam usque ad Pascha : ergo pari ratione de conf essione.

Item, licitum est peccatori quaerere sacerdotem discretum et exspectare : ergo licitum est etiam quaerere tempus idoneum et exspectare ad poenitendum et satisfaciendum ; sed hoc est tempus Quadragesimae ad hoc institutum : ergo videtur quod sine peccato liceat exspectare Quadragesimam.

Conclusio

Hi quoque, qui non tantum ex ecclesiastica institutione, sed etiam ex gravi transgressione ad confitendum tenentur, sub gravi non obligantur ad statim actu confitendum nisi in casu secundum varias circumstantias

Respondeo : Circa hoc notandum quod est loqui de confessione dupliciter : vel quantum ad propositum interius, vel quantum ad verbum exterius. Si quantum ad propositum interius, sic communiter conceditur quod tenetur proponere confiteri, quando et conteri, quia sine proposito confitendi et emendandi.non dimittitur peccatum, sicut nec sine contritione. Ad hoc autem tenetur, quando recogitat culpam commissam et Dei offensam, vel quando tempus se offert in quo recogitare debet, sicut in hora mortis vel periculo vel aliquo alio simili.

Sed quando teneatur progredi in actum, hic diversimode opinantur diversi. Aliqui enim dicunt quod, cum actus confitendi non sit necessarius ad iustificationem, quia per contritionem est iustificatio, et ita confessio solum sit necessaria quia est in praecepto, et Ecclesia non exigat ante Pascha, quod ante non tenetur, nisi periculum mortis immineat. Huius autem dilationis dicunt concessam esse licentiam ex decretali illa in generali Concilio edita : "Omnis utriusque sexus" etc.

Aliorum opinio est, quod sicut tenetur ad propositum confitendi, quando se offert opportunitas interior, sic tenetur ad opus, quando se offert exterior. Aut enim propositum non est efficax aut cadit a proposito efficaci, si, quando se offert opportunitas, in opus non exit. Et dicunt quod se offert opportunitas quando habet discreti sacerdotis copiam et peccati commissi memoriam. Nec obstat decretalis, quia non dat licentiam differendi, sed prohibet negligentiam et dilationem ; sicut Ecclesia prohibet ne quis ultra annum in excommunicatione remaneat, non tamen dat licentiam remanendi usque ad horam illam. Similiter, si imperator dat alicui personae infami privilegium ut non agatur contra eum sicut contra infamem, non propter hoc liberat ab infamiae nota, sed solummodo a poena, ut contra ipsum non agatur. Sic decretalis illa non liberat a tentione et offensa, sed ne Ecclesia neget alicui ingressum in ecclesiam vel etiam sepulturam, sicut facit post. Si ergo ante conditionem decretalis tenebatur confiteri, quando se offerebat opportunitas, sic videtur quod post eius conditionem, quia decretalis non pro negligentibus, sed contra negligentes est edita.

Quae autem istarum opinionum verior sit, dubium est et difficile iudicare. Tamen ad veritatis clariorem intelligentiam distingui potest : quando quaeritur, ad quando obligatur fidelis confiteri, secundum duplicem obligationem, quae superius tacta est, et secundum duplex mandatum diversimode respondendum. est. Quidam enim ad confessionem obligantur non ex culpa commissa, sed ex institutione ecclesiastica, utpote illi qui non habent mortalia peccata. Tales differre possunt usque ad Pascha, quia mandatum illius decretalis non obligat nisi sicut obligat ad Eucharistiam, ad quam praeparat confessio sacerdoti facta. Quidam vero non tantum obligantur ex ecclesiastica institutione, sed ex propria transgressione ; et hi tenentur ex sacramenti institutione. De talibus generaliter asserere quod possunt usque ad Pascha differre, videtur mihi periculosum ; similiter, quod teneantur semper, quando offert se opportunitas, confiteri, videtur valde durum. Ideo videtur rationabiliter sentiendum medium, scilicet quod opportunitas loci, temporis et sacerdotis tripliciter potest se ante Pascha offerre : aut ita quod timetur ne unquam se offerat, sicut est in his qui graviter infirmantur, et tales tenentur absque dubitatione ad confessionem ; aut ita quod maior opportunitas exspectatur, vel quantum ad tempus vel quantum ad sacerdotem, et sic potest differri sine aliquo peccato ; aut ita quod nunquam rationabiliter maior opportunitas exspectatur, nec quantum ad sacerdotem nec quantum ad tempus, et tunc credo sine praeiudicio quod tenetur.

Et ideo aliter censendum est hic de religioso, aliter de laico. Nam religioso totum tempus vitae est tempus poenitentiae ; et ideo, habita copia sacerdotis, si peccavit mortaliter, credo quod tenetur sine mora confiteri et ad ipsum recurrere ; et intelligatur sine mora, sicut ratio recta determinavit. Laicus vero rationabiliter potest exspectare tempus quadragesimale, quod est tempus poenitentiae. Unde, cum tempus sit magis opportunum eis ad satisfaciendum et confitendum, si exspectent, rationabile est iudicare quod non peccent, dum tamen proponant firmiter tunc temporis confiteri. De clericis autem iudicare non audeo ; consilium tamen sanum credo, quod omnes qui cadunt per mortale, quam citius possunt, confiteantur. Non enim videtur vere contritus, qui tam longo tempore vulnus peccati portat occultum. Si autem obicias mihi quod status non obligat aliquem nisi per votum, respondeo quod status non obligat, sed mandatum omnibus datum ; ad nunc autem vel ad tunc obligat opportunitas, quae diversimode offert se diversis. Et illud veritatem habet in omnibus affirmativis, quod ad aliquod tempus obligatur unus, ad quod quidem tempus alter non obligatur, sicut patet in honore parentum. Fatendum est igitur quod mandatum illud nullum obligat ad statim nisi in casu, ut visum est.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod contemptus non excusatur, dicendum quod ipse vocat necessitatem non tantum inevitabilem, sed necessitate commoditatem. Vel dicendum quod loquitur de illis qui de hac vita sine sacramentis decedunt, qui non excusantur, si tunc possunt sacramentum recipere.

Ad illud quod obicitur, quod citius confitens est habilior, dicendum quod homo potest resurgere a peccato ante confessionem, ut visum est ; et ideo, cum deletum sit per contritionem, non sequitur illud.

Ad illud quod obicltur de aegrotante morbo corporali, dicendum quod, si aliam videat viam curationis, non tenetur medicum consulere, vel etiam si exspectat tempus magis congruum ; et quia ita est in proposito, ideo etc.

Ad illud quod obicitur, quod tenetur nunquam cadere, dicendum quod non est simile, quia teneri ad non cadendum est tentfo praecepti negativi, quod obligat ad semper ; sed teneri ad resurgendum est tentio affirmativi, quod non obligat ad semper.

Ad illud quod obicitur ad oppositum, dicendum quod, quantum est de mandata illius decretalis, non obligantur ante Pascha, sicut probant illae rationes ; obligantur tamen aliqui ex necessitate institutionis sacramenti.

PrevBack to TopNext