Text List

Divisio textus

Divisio textus

Haec est tertia pars, in qua Magister tertiam prosequitur quaestionem. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima movet quaestionem. In secunda solvit, ibi : Sane ad hoc dici potest etc. In tertia, iam determinata veritate, respondet auctoritatibus superius inductis ad falsam partem, ibi : Cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis etc.

Ex quibus responsionibus duo praecipue circa confessionem manifestantur, sicut patet in littera, scilicet cui sit confitendum et quid sit confitendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus