Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio. Quaeritur ergo, utrum tales fuerint haeretici. Et quod non, videtur, quia Magister recitat hoc tamquam opinionem probabilem. Sed contra hoc est, quia negans confessionem negat absolutionem, ac per hoc negat clavium virtutem, et ita manifeste est contra Scripturam, et ita contra fidem.

Respondeo : Dicendum quod, si quis esset modo huius opinionis, esset ut haereticus reprobandus, quoniam in Concilio generali hoc de terminatum est sub Innocentio III. Sed ante hanc determinationem hoc non erat haeresis, quia ipsi non negabant clavium potestatem, sed negabant necessitatem ; et bene concedebant quod utile erat confiteri, et sacerdotes poterant absolvere. Ideo Magister et Gratianus in Decretis hoc referunt tamquam opinionem ; tamen uterque improbat hoc et determinat in contrarium, et si quis pertinaciter assereret contrarium, esset haereticus iudicandus.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod defendi non potest, absolvi potest sive ablui. Videtur enim male dicere, quia nullum peccatum potest rationabiliter defendi ; quare ergo dicit quod defendi non potest ?

Respondeo : Dicendum quod defensionem hic vocat excusationem ; et aliqua sunt peccata quae sunt possibilia defendi, quia possunt excusari, et hoc ipso digna sunt venia ; peccata vero quae non possunt excusari de se, possunt habere ablutionem et absolutionem merito lacrymarum. Vult ergo dicere quod non est aliquod peccatum tam grave quod per lacrymas non fiat excusabile ; nec aliquod ita pudorosum, quin verus dolor contritionis faciat confiteri. Et fletus et lacrymatio consulit veniae, dum impetrat veniam ; et verecundiae, dum reddit peccatorem excusabilem vel facit eum verecundiam vincere, ob quam non audebat confiteri. Et ita Ambrosius non intendit excludere confessionem, sed persuadere veram contritionem. Et sic patet intellectus auctoritatis et continuatio litterae.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non dico quod confitearis conservo tuo, ut tibi ea exprobret. Secundum enim hoc videtur quod, cum omnis homo sit conservus, quod nulli possit peccatum revelari. Praeterea, sigillum confessionis est arctissimum : ergo non debet timere ut sibi exprobrentur.

Respondeo : Dicendum quod dupliciter confitetur aliquis peccatum suum alicui : aut sicut homini, et hoc per quamdam confabulationem ; aut sicut Deo, et hoc per conscientiae revelationem, ut loquatur homini sicut Deo. Primo modo peccatum confiteri est confiteri conservo, quia confitetur homini ut homini ; et ideo potest sibi exprobrare, quia ad sigillum confessionis non tenetur. Alio modo, quia confitetur homini ut Deo, et tunc non confitetur ut conservo, sed Deo ; et quia homo non novit illud ut homo, non potest illud dicere, sed tenetur tacere ; et tunc non est timendum quod exprobret. Si autem aliquis confessiones revelaret ; indignus esset honore sacerdotali ; et rationabiliter confessio posset fieri alii et ipse vitari, et hoc auctoritate superioris.

Dub. IV.

Item quaeritur de. hoc quod dicit : Nescientibus aliis, ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt. Videtur enim male dicere, quia nullus potest se ipsum excommunicare. Item, quantumcumque aliquis se puniat, nisi per iudicium sacerdotis non potest reconciliari.

Respondeo : Dicendum est quod loquitur de notitia qua quis novit ut homo. Aliquis tamen novit ut Deus, ad cuius arbitrium homo dicitur ferre in se excommunicationis sententiam, quando ab aliquo se arcet propria voluntate, a quo arcetur excommunicatus invitus, utpote a locis sacratis et participatione Eucharistiae. Et si tu obicias quod nemo debet se privare illo sacramento cum sit medicina, dicendum quod dilatio medicinae, ut melior fiat praeparatio, potius est promotio quam retractio a bono. Ad illud autem sacramentum maxime praeparatur homo per desiderium et per reverentiam ; et quando aliquanidiu se retrahit, tunc desiderabilius sumit et reverentius accedit, maxime ille qui a peccato resurgit ; et ideo hoc dicit.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Videtur enim ex hoc quod absolutio sacerdotis per modum supplicandi sive deprecandi debeat fieri : non ergo per modum indicativum. Sed contra hoc est quod omnium sacramentorum forma est per modum indicativum : ergo et huius sacramenti.

Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum est contra actuale peccatum, ad cuius curationem concurrit actus volutarius. Unde, licet sacramentum de se habeat virtutem, potest tamen impediri per pravam dispositionem existentem, et illam pravam dispositionem solus Deus amovet ; et ideo congruum est ut forma verborum sub utroque exprimatur ; et sic est. Nam sacerdos primo absolutionem dat per modum deprecativum, dicens : Indulgentiam tribuat etc., et post : Et ego absolvo te.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scriptum manifestanda. Videtur enim ex hoc, quod qui ignorat linguam non possit confiteri per interpretem ; et etiam quod mutus confiteri non possit, cum non possit ore dicere. Item quaeritur, utrum interpres teneatur celare. Et videtur quod sic, quia communicat in actu sacerdoti. In contrarium est quod peccator ei non confitetur.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus loquitur de illis qui habent idioma et potentiam confitendi ; qui non excusantur, immo tenentur proprio ore dicere propter meritum erubescentiae. Quod obicitur de interprete, dicendum quod obligandus est per sacerdotem ; et si non obligat, tamen tenetur, quia est auris sacerdotis. Unde communicat cum utroque.

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Fit veniale quod commisit mortale. Videtur enim falsum dicere, quia species rerum non possunt transmutari : ergo nec peccata.

Respondeo : Dicendum quod mortale fieri veniale est dupliciter : aut quantum ad maculam et deformitatem, aut quantum ad reatum. Si quantum ad maculam, hoc est impossibile ; si quantum ad reatum, hoc potest intelligi dupliciter : vel quod reatus iste fiat ille, et hoc nunquam fit ; vel quia ille succedit huic, et hoc verum est, quia aliquis prius obligatur ad mortem aeternam et post per divinam misericordiam ad poenam temporalem. Vel distinguitur, quod veniale dicitur tribus modis : ex genere, ut mendacium iocosum ; ex eventu, propter effectum divinae misericordiae ; ex circumstantia, ut illud quod habet excusationem. Primo modo mortale non fit veniale, sed secundo modo.

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quanto pluribus confitetur in spe veniae turpitudinem criminis ? etc. Videtur enim male dicere, quia aut secundus sacerdos aliquid remittit aut nihil. Si aliquid, similiter et tertius, et sic totum possunt remittere : ergo sine satisfactione pet solam confessionem potest quis salvari ; quod est inconveniens. Si nihil remittit, ergo non consequitur veniam facilius. Item, si prima confessio est sacramentum perfectum, ergo, si superaddit, videtur totum superfluum : ergo non consequitur veniam. Item, quilibet sacerdos debet imponere poenitentiam ; et tunc videtur quod aut tenetur ad omnes aut ad nullam. Si ad omnes, tunc difficilius consequitur veniam ; si ad nullam, videtur quod una confessio irritet aliam.

Respondeo : Dicendum quod confessio otdinatur ad multa, sed ad unum principaliter ; et quantum ad principale aequivalet confiteri multis ut uni, quia unus sacerdos tantum dimittit de poena quantum potest vi clavium. Nec debet iterari confessio propter finem principalem, nisi forte timeatur error fuisse in confessione. Praeterea, aliae sunt utilitates annexae, et ad illas valet multoties confiteri, scilicet ad erubescentiam et intercessorum multiplicationem et ad humiliationem et gratiae augmentum. Ad principalem effectum valet quantum ad certificationem.

Ex his patent obiecta, quia secundus non facit novam remissionem nec debet de novo ligare, sed aliquid facile imponere, ut Pater noster etc. ; et semper potest poenitens esse certior, quia, si non habuit effectum prima, potest esse quod secunda habeat, quia melius invenit dispositum. Et ex hoc patet ultimum.

PrevBack to TopNext