Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sufficiat confiteri laico.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Iacobi ultimo, 16 ubi instituitur confessio : "Confitemini alterutrum peccata vestra". Constat ergo quod loquitur omnibus : igitur illud dictum est omnibus, ergo dictum est et laicis : Confitemini alterutrum.
Item, Glossa ibidem dicit : "Minora minoribus, maiora maioribus". Constat autem quod maiora omnia confitenda sunt sacerdotibus : ergo, si minora dicit confitenda minoribus, videtur quod aliis quam sacerdotibus est confitendum.
Item, videtur ratione, quia confessio fit homini, non quia homo remittat culpam, sed ut poenitens erubescat ; sed plus erubescit aliquando aliquis de socio laico quam de sacerdote : ergo magis salvatur ibi finis sive utilitas confessionis.
Item, confessio ad hoc ordinatur, ut homo ab homine erudiatur et cognoscat peccati plagam ; sed plerumque melius hoc noverunt multi laici quam etiam sacerdotes : ergo etc.
Item, confessio est ad multiplicationem adiutorum sive intercessorum ; sed frequentius plus valet oratio laici quam sacerdotis ; ergo utilius est confiteri plerumque laico.
Item, confessio est necessitatis, sicut in praecedentibus visum est : ergo, si Deus per sacramenta non arctat viam salutis, videtur quod omnibus dari debuit potestas audiendi confessiones, et e converso confiteri cuilibet.
Contra : Augustinus, De poenitentia, distinctione 6. "Qui vult confiteri peccata sua ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem". Ergo videtur quod confiteri alii non sufficiat.
Item, veritas debet respondere figurae ; sed in Lege nullus iudicabatur mundatus a lepra nec recipiebatur in castra per alicuius iudicium, quantumcumque esset sapiens, nisi per iudicium sacerdotis : ergo videtur pari ratione quod nullus possit reconciliare poenitentem Ecclesiae nisi solus sacerdos. Sed confessio ordinatur ad hoc : ergo etc.
Conclusio
Confessio, prout est opus sacramentale, soli sacerdoti est facienda
Respondeo : Dicendum quod est loqui de confessione dupliciter : uno modo, prout est opus virtutis directe repugnans hypocrisi, in quo quis se ipsum accusat, ne alius quam sit appareat, vel etiam mala sua aperit ad morbi investigandam curationem ; et hoc modo confessio cuilibet potest fieri, qui potest adiuvare instruendo vel orando, de quo homo potest erubescere et humiliari, et ille exemplo humiliationis meliorari, non peccatorum cognitione depravari ; et sic quis potest peccatum suum cuilibet confiteri, sive clerico sive laico. Sicut enim dicit Bernardus, Super Cantica : "Vir perfectus tantus est veritatis amator, quod vellet omnes nosse sua mala, dum tamen eis non esset occasio mali, sed boni". Alio modo confessio est opus sacramentale, prout ordinatur ad reconciliationem, quae fit per absolutionem et ligationem ; et quoniam haec potestas collata est solis sacerdotibus, sicut melius patebit infra, ideo haec nulli nisi solis sacerdotibus est facienda. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur : Confitemini alterutrum pecata vestra etc., aliqui dicunt hoc esse dictum de venialibus, de quibus, sicut patebit, non est necesse confiteri. Aliter potest dici quod est confessio duplex, scilicet in generali, ut quando quis dicit suum Confiteor ; et in speciali, quando quis dicit peccata sua. In utraque harum confessionum est alternatio ; sed in confessione speciali est alternatio quantum ad solos sacerdotes, in generali vero quantum ad omnes. Et ideo patet et auctoritas et Glossa, et inntiitur hoc ex pluribus verbis quae ponuntur in Glossa.
3-5. Ad illud quod obicitur de erubescentia, instructione et oratione, dicendum quod in omnibus argumentis est consequens, pro eo quod non accipit totam causam, nec etiam principalem causam, quae est reconciliatio facienda Ecclesiae ; et ideo omnes ab insufficienti procedunt de confessione secundum quod est sacramentum. Tamen vere concludunt quod utile etiam est aliquando confiteri non sacerdoti ; sicut etiam audivi de muliere, quae in morte confessa fuit viro ad vehementem confusionem, cuius poenitentiam per signa valde evidentia Dominus acceptavit ; prius tamen fuerat confessa sacerdoti.
Ad illud quod obicitur, quod, cum sit necessitatis, debuit omnibus committi, dicendum quod non oportuit nec debuit. Non debuit, quia absolvere dicit actum alicuius personae auctoritatem habentis. Non etiam oportuit, quia nullus volens habere sacerdotem et eo carens privatur salute : sufficit enim sibi voluntas confitendi ; et ut voluntas eius exterius appareat, dat Magister consilium quod confiteatur proprio socio, non quia illa confessio sacramentum Ecclesiae sit, sed ut talis ostendat se perfectam habere voluntatem et facere quod in se est.