Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum contra voluntatem proprii sacerdotis liceat poenitenti confiteri alii discretiori, an tenatur confiteri proprio sacerdoti.
Secundo quaeritur, utrum contra voluntatem proprii sacerdotis liceat confiteri alii discretiori, an teneatur confiteri proprio sacerdoti.
Rationes principales
Et quod teneatur ei confiteri, ostenditur : Primo auctoritate sacra Scripturae. Proverbiorum 27, 23 : "Diligenter cognosce vultum pecoris tui". Si ergo vultus pecoris est conscientia, et nullus potest scire vultum sive conscientiam nisi per confessionem, ergo, si praeceptum est sacerdoti qui habet curam animae scire conscientiam, subditus ei tenetur confiteri test.
Item, ad Hebraeos ultimo, 17 : "Obedite praepositis vestris per omnia ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris". Ergo, si sacerdos qui habet curam tenetur reddere rationem de anima subditi ; videtur quod subditus teneatur ei statum suum indicare.
Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate canonis. Innocentius, in Concilio generali : Omnis utriusque sexus fidelis, ex quo ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata solus confiteatur proprio sacerdoti. Et in eadem decretali : Si quis ex causa voluerit alii confiteri, prius licentiam petat et obtineat a proprio sacerdote. Si ergo sacerdos non dat licentiam, videtur quod nullo modo posssit confiteri alii.
Item, De poenitentia, distinctione 6, Urbanus II: "Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum alii sacerdoti suscipere ad poenitentiam, sine eius consensu cui prius se commisit". Ergo videtur quod non liceat confiteri nisi proprio sacerdoti.
Itemr ratione videtur, quia confessus alii aut tenetur iterum confiteri proprio sacerdoti aut non. Si sic, ergo nullius fuit valoris prior confessio sive absolutio ; vere enim absolutus de aliquo non tenetur iterum absolvi de eodem in eodem foro. Si non tenetur, ergo nisi habeat privilegium : ergo nullus potest alteri confiteri nisi privilegium habeat ipse vel nisi sacerdos licentiet.
Item, quilibet fidelis tenetur sacramenta percipere a proprio sacerdote, ergo sacramentum Eucharistiae ; sed confessio est praeparatio ad illud Sacramentum : ergo illi tenetur confiteri, a quo Sacramentum illud tenetur suscipere. Sed hic est sacerdos proprius : ergo, quantumcumque confiteatur alii, tenetur confiteri proprio sacerdoti.
Contra : Augustinus, in libro De poenitentia: "Qui vult peccata confiteri, quaerat sacerdotem scientem ligare et solvere, ne ambo in foveam cadant". Ergo, si sacerdos proprius est simplex, videtur quod possit alii confiteri pro voto.
Item, sicut dicit Bernardus: "Quod ex caritate institutum est, contra caritatem non debet militare". Ergo similiter, quod institutum est in remedium, non debet militare contra remedium. Esto igitur quod sacerdos sollicitet mulierem ; si ipsa confitetur ei peccatum suum, est in periculo : ergo, si non tenetur periculo se committere, non tenetur ei confiteri.
Item, privilegium datum est praedicantibus, quod possunt audire confessiones ; sed qui concedit principale, et accessorium ; ergo, si dominus Papa concessit potestatem absolvendi, ergo et potestatem peccatoribus tribuit eos adeundi : ergo contra voluntatem sacerdotis possunt eos adire.
Item, potestas iurisdictionis descendit a superioribus ad inferiores : ergo, si aliquibus dat epicopus auctoritatem suam, cum inferior non possit supra superiorem, videtur quod sit exemptus a proprio sacerdote ; sed nullus eximitur sed e converso, videtur quod omnis fidelis, etiam nolente proprio sacerdote, possit eum adire.
Item, quod tali confessus non teneatur illo anno amplius confiteri, videtur, quia natura nihil facit frustra nec ars : ergo nec gratia vel regula Spiritus Sancti : ergo superfluum est duo remedia eiusdem speciei, maxime quando alterum est efficax, contra idem ordinari ; sed confessus est ei qui superioris auctoritate potuit absolvere et absolvit ; ergo amplius non tenetur confiteri proprio sacerdoti.
Conclusio
Confessio sacramentalis facienda est proprio sacerdoti, sive parochiali, sive superiori, sive ei qui habet facultatem plenam per commissionem; sed si facultas non est plena, in casu adhuc tenetur confiteri proprio sacredoti peccata, quae tunc habet
Respondeo : Dicendum quod, sicut supra tactum est de confessione non sacramentali, quae quidem fit ad peccati recognitionem et erubescentiam, cum non spectet ad aliquem determinate, sed ad omnem qui prodesse potest, sine licentia et mandato potest peccator cui vult ad libitum confiteri ; dum tamen sit de fidelibus numero, sive sit laicus sive sit sacerdos, sive saecularis sive religiosus, ita quod non sit vel excommunicatus vel praecisus.
De confessione autem sacramentali, quae fit ad habendam absolutionem, aliter dicendum, quod non potest fieri nisi potenti absolvere ; aliter enim nihil fit ab absolvente et nihil recipitur a poenitente et oportet iterum confiteri. Secundum hoc intelligendum quod proprius sacerdos dicitur tripliciter : uno modo cummunissime, alio modo communiter et tertio modo proprie. Communissime dicitur proprius sacerdos quicumque potest confitentem absolvere, sive per propriam auctoritatem sive per commissionem vel demandationem, utpote sunt illi qui habent privilegium, dum praedicant, audiendi confessiones. Communiter vero dicitur proprius sacerdos omnis ille qui ex propria auctoritate vel officio tamquam praelatus ordinarius potest absolvere, ut episcopus et sacerdos parochialis. Proprie vero dicitur proprius sacerdos ille qui administrat sacramenta et cui commissa est specialis cura ; et iste est sacerdos parochialis.
Intellige igitur quod cuilibet horum licitum est confiteri ; et proprio sacerdoti, scilicet parochiali, confessus non tenetur iterum confiteri ; similiter confessus superiori qui curam habet, dico quod non tenetur confiteri sacerdoti parochiali, nisi superior remittat, sed sufficit quod sacerdoti. suo innotescat ; et hoc dico, si fiat ex causa.
Sed de tertio sacerdote, qui solvit per demandatioriem sive commissionem, non habens animae curam, distinguendum est. Aut enim commissa est ei et licentia data a sacerdote, et tunc sacerdos ius suum commisit alii ; et tunc qui confitetur alii ex licentia sacerdotis, etiam ipso exigente illo anno, nisi recidivet, non tenetur iterum confiteri eidem, quoniam sacerdos ius suum et potestatem pro illo tempore alteri dedit. Aut est auctoritas commissa a superiori ordinario, et tunc aut plena aut in casu. Si plena sit, est iudicandum sicut de ordinario, sicut patet de his qui sunt poenitentiarii domini Papae et episcoporum ; aut est commissa in casu, sicut his qui praedicant datum est privilegium. Credo enim quod talibus data sit potestas audiendi confessiones, non in praeiudicium sacerdotum bonorum sed potius in favorem fidelium et propter ignorantiam, negligentiam et malitiam quorumdam sacerdotum. Et credo hoc privilegium in extremis temporibus emanasse, quia iam verificatum est illud : Erit sicut populus, sic sacerdos ; et pro magna parte sunt venales et conductitii, ei multi parochianos suos plus ad malum quam ad bonum trahunt. Unde dico quod secundum intentionem privilegii sacerdotes parochiales iure suo non privantur, immo faciendum est semper quod a suis parochianis debita eis reverentia exhibeatur ; nec contra hoc privilegium illud facit. Ideo credendum est quod omnes parochiani, quandocumque et quotiescumque talibus confiteantur, tenentur sacerdotibus propriis confiteri, si sint boni et idonei, et ipsi exigunt nec alias contenti sunt ; et hoc dico saltem semel in anno de his peccatis quae habent tunc. Si autem habet causam legitimam, propter quam rationabiliter refugit ipsum, vel quia sollicitat ad malum vel quia timet revelationem confessionis vel quia simplex est et idiota, dico quod confessus iterum non tenetur, etiam si exigat sacerdos, quia in favorem clavium expresse hoc privilegium datum est. Alioquin, si non habet excusationem, et, ipso exigente, nolit confiteri, vix crederem talem personam vere poenitentem. Ideo omnibus sanum consilium est, quod remittant ad proprios sacerdotes, ut, si non est contentus illa confessione, iterum audiat.
Quando ergo quaeritur, utrum teneatur confiteri proprio sacerdoti, dicendum quod, si intelligatur de confessione in qua est absolutio et de proprio sacerdote largo modo sumendo, scilicet qui habet potestatem absolvendi, dico quod tenetur, nec sufficit alii confiteri. Si autem intelligatur de parochiali, sic non est generaliter verum, ut visum est. Potest enim alii confiteri, non solum ex licentia eius, verum etiam ex licentia superioris. Unde consilium dandum est omnibus, quibus imminet periculum, quod recurrant ad superiores, si sacerdos non vult eis licentiam dare, vel ad eos qui habent potestatem dioecesani, vel ad poenitentiarium domini Papae. Alioquin non potest absolvi ab aliis, quin teneatur ipsi saltem semel confiteri.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod debet cognoscere vultum pecoris, dicendum quod ipse absolvitur, dum alius vicem eius supplet, et hoc quando superior praelatus vel habens licentiam ab ipso vel a praelato audit ; et ideo ipse non tenetur audire nec alius confiteri.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod non possit confiteri alii sine licentia, per decretalem, etiam si causam habeat, unde dicit : petat et obtineat, dicendum quod ratio redditur in eadem decretali, quia alius non potest absolvere ; unde loquitur de eo qui non habet iurisdictionem aliquam super poenitentem nisi per commissionem sacerdotis. Similiter ad sequens decretum Urbani patet responsio, quia loquitur de illo qui non habet potestatem aliquo modo nisi per sacerdotem absolvendi ; et hoc melius patebit infra, cum agetur de potestate clavium.
Ad illud quod obicitur, quod aut tenetur, aut non tenetur, dicendum quod aliquando tenetur, sed tamen non frustra alii confitetur ; perutile enim est pluribus sacerdotibus integre confiteri : tum propter multiplicationem intercessorum ; tum etiam quia, si devotionem habeat, cum audit praedicationem, vix fortassis tantam recuperabit ; tum quia promovet ad humiliationem et gratiae meliorem impetrationem. Aliquando non tenetur, ut praedeterminatum est, non quia sit exemptus, sed quia alius ex causa supplet eius officium. Credo tamen, quodsi sacerdos parochialis sit idoneus, quod semper bonum est ut subditus ad eum remittatur, a quocumque audiatur, in his quae ad ipsum spectant ; non tamen semper est necessarium. Unde argumenta ad oppositum non valent, quia efficaciori modo curatur qui ex causa rationabili pluries confitetur. Potest tamen dici, sicut aliqui iurisperiti senserunt, quod, si teneatur iterum confiteri proprio sacerdoti in eodem anno, non tamen oportet quod illa eadem, quia vere absolutus est peccator. Et istud videtur satis probabile, quia frequenter peccatores praedicantibus suas monstrant conscientias, quas nullo modo propriis sacerdotibus aperirent ; immo illa dicunt frequenter, quae longo tempore celaverunt, licet aliqua minora dicerent, sicut expertis notum est. Et ideo credendum est etiam summum Pontificem hoc movisse ad illud privilegium concedendum, quod non est adeo ampliandum ut praeiudicium fiat potestati sacerdotali, nec adeo restringendum ut obsit fidelium pietati. Unde nec sunt poenitentes arctandi ad illa enormia iterum confitenda, cum semel praedicanti legitime sunt confessi ; nec ita liberi sunt iudicandi, quin etiam semel in anno, quae alias occurrunt in conscientia teneantur sacerdotibus propriis confiteri, si illi velint.
Ad illud quod obicitur, quod tenetur a proprio sacerdote Eucharistiae sacramentum accipere, ergo et sacramentum Poenitentiae, dicendum quod non est tantum periculum in susceptione illius sicut in susceptione huius. Dico tamen quod sufficit sacerdoti quod alius, qui potuit et debuit, supplevit locum eius. Unde non tenetur nec debet de iure amplius exigere, maxime si parochianus non ex contemptu, sed ex rationabili causa ad alium accedat, petita licentia.
Rationes vero ad oppositum verum probant. Tamen illud verbum Augustini non intelligitur generaliter de omni sacerdote sciente, sed de sacerdote sciente et potente, vel si scit et non potest, cum licentia sacerdotis proprii, qui habet posse, quamvis non habeat scire.
Ad illud quod obicitur de periculo, dicendum quod illud non dat posse, sed rationabilem causam dat, ut possit superiorem adire vel ab ipso licentiam petere ; quod si non potest aliquod horum facere, debet in communi loco confiteri.