Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Ad quid istae claves Ecclesiae datae sint.

Secundo quaeritur, ad quid sint istae claves. Et supposito quod sint ad aperiendum, quaeritur, utrum sint ad claudendum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Isaiae 22, 22 : "Dabo clavem domus David, et aperiet et nemo claudet, et claudet" etc. Sed potestas collata est ministris conformis potestati Christi : ergo ad claudendum et ad aperiendum.

Item, in datione clavium Dominus dedit non solum potestatem solvendi, sed etiam ligandi ; non solum dimittendi peccata, sed etiam retinendi, sicut patet Matthaei 16, 19 et Ioannis 20, 23 ; et per hoc quod solvunt, sunt ad aperiendum ; et per hoc quod remittunt, similiter. Ergo, ab oppositis, per hoc quod ligant et retinent, erunt ad claudendum : non ergo solum ad aperiendum.

Item, si clavis dicitur metaphorice in spiritualibus ad similitudinem clavis in corporalibus, sed offidum clavis non tantum est aperire, sed etiam claudere, ergo etc.

Item, si solum est ad aperiendum, ergo pari ratione, cum Baptismus sit ad aperiendam ianuam et omnia sacramenta, et praecipue Eucharistia et Unctio Extrema, quae removent obstacula ad ingrediendum in gloriam ; ergo omne sacramentum esset clavis, quod non admittit usus nec ratio : ergo etc.

Contra : Claves datae sunt ad nostram utilitatem ; sed utilitas nostra non est quod regnum caeli nobis claudatur : ergo non sunt ad claudendum.

Item, nihil claudit regnum caelorum, nisi quod apponit obstaculum ; appositum autem obstaculum ad ingrediendum non est nisi debitum quod est ex peccato ; sed claves non sunt ad faciedmn homines peccare : ergo etc.

Item, quicumque utitur instrumento ad illud ad quod est, recte utitur illo ; sed sacerdos claudendo aditum regni non recte facit, sed peccat : ergo clavis non est ei ad hoc data. Probatio minoris, Matthaei 23, 13 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui clauditis regnum caelorum ante homines. Ergo peccabant in hoc.

Item, nihil idem est ad oppositos fines ; sed claudere et aperire regnum caelorum sunt opposita : ergo clavis non ordinatur ad haec duo.

Quaeritur etiam iuxta hoc, cum malum exemplum claudat regnum caelorum et bonum aperiat, quare non dicitur clavis ?

Item, cum solvere et ligare non sit clavis usus, sed magis manus, non videtur quod Dominus deberet clavibus attribuere usum ligandi et solvendi, quod tamen facit Matthaei 16, 19 ; quaeritur ergo, unde hoc sit.

Conclusio

Respondeo : Dicendum quod potestas sacerdotibus communiter concessa super subditos non est ad omnino solvendum debitum, quia non debebat hoc cuilibet communicari, ne culpa sine poena remaneret ; ideo data est eis potestas ut ligando solverent, ligando scilicet ad unum, absolverent ab alio ; sed non est data potestas ligandi nisi propter solutionem. Quoniam igitur solvere aliquem a debito est removere obstaculum, et hoc est aperire caelum, et per consequens ligare est claudere : ideo dico quod claves istae simul sunt ad ligandum et solvendum, claudendum et aperiendum ; sed actus ligandi et solvendi competit eis im.. mediate et in subiectum ; sed actus claudendi et aperiendi in relatione ad finem ultimum. Et quoniam instrumentum denominatur ab optimo et a fine, ideo magis denominatur illa potestas a nomine respiciente finem.

Quia vero instrumentum ordinatum ad claudendum et aperiendum incorporalibus est clavis, ideo talis potestas recte dicitur clavis. Non tamen est omnimoda similitudo, se aliqua. Clavis enim materialis ad utrumque principaliter est, et principalius ad claudendum propter latrones et fures ; sed spiritualis principalius est ordinata ad aperiendum, nec est ordinata ad claudendum nisi propter apertionem, sicut nec ad ligandum nisi propter solutionem. Et ita quemadmodum medicina est scientia sani et aegri, sani per se et aegri per accidens, ita intelligendum est in proposito.

Concedo ergo quod sit ad claudendum, licet non omnino eodem modo quo clavis materialis.

Ad rationes

1-3. Ad illud ergo quod obicitur, quod clausio est nobis damnosa et fit per peccatum, dicendum quod sicut in corporalibus quaedam est ligatio simpliciter nocens et impediens, sicut ligatur homo propter paralysim ; quaedam simpliciter expediens, sicut ligatur homo medicamento emplastri : sic in spiritualibus ligatio peccati impedit, sed ligatio sacerdotalis melius facit ad velociorem et expeditiorem solutionem. Similiter intelligendum de clausione, quod est quaedam bona et expediens, et hac ligat clavis, non alia ; ipse autem opponit de alia. Et per hoc patet responsio ad tria obiecta ; ligat enim non debito peccati, sed impositione sive superpositione remedii.

Ad illud quod obicitur, quod nihil idem est ad oppositos fines, dicendum quod verum est, intelligendo de fine per se ; sed si est ita quod ad unum sit per se, ad alterum per accidens, nihil impedit ; sic autem dicimus in proposito esse.

Ad illud quod quaeritur : quare exemplum non dicitur clavis ? dicendum quod officium clavis est quod eadem solvit et ligat, et claudit et aperit ; et solum est haec potestas sacerdotalis : ideo sola dicitur clavis. Unde Baptismus non dicitur clavis, eo quod tantum aperit ; similiter nec bonum exemplum ; e converso peccatum vel malum exemplum tantum claudit, et ideo neutrum dicitur clavis. Praeterea, exemplum disponit a remotis, sed clavis aperit de propinquo : ideo clavis non debet dici.

Ad illud quod obicitur, quod clavis non est solvere, dicendum quod potestas illa habet actum in relatione ad subiectum et in relatione ad finem actus. In comparatione ad subiectum respicit potestatis usum, sed in comparatione ad finem respicit fructum. Et quia denominatio est ab optimo, ideo Dominus claves illam potestatem vocavit. Sed quia exsecutio et usus respicit actum primum, ideo illi clavi actum solvendi et ligandi attribuit.

PrevBack to TopNext