Text List

Utrum claves Ecclesiae sint datae.

Utrum claves Ecclesiae sint datae.

Rationes principales

Circa primum ostenditur quod claves Ecclesiae sint datae : Per illud quod habetur Matthaei 16, 19 : "Tibi dabo claves regni caelorum".

Item, hoc ipsum probatur per illud quod dicitur Ioannis 20, 23 : "Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis" etc. Ergo in potestate Apostolorum fuit introducere ad iustitiam, ergo ad vitam ; sed omnis qui potest admittere vel excludere a regno, habet clavem regni : ergo Apostolis datae fuerunt claves, non nisi in quantum erant praelati Ecclesiae : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia nullus potest ingredi regnum caelorum nisi per Ecclesiam, et hoc significatum est ubi dicitur Genesis 28, 11 : "Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli", sed constans est quod ad rectum ordinem oportuit praelatos in Ecclesia institui ; sed nullus sufficienter portae praeest, nis qui habet clavem ipsius : ergo videtur quod Dominus claves illis concesserit.

Item, decet regem terrenum ut clavem ostii sive portae suis servis committat, qui ministrant in eius curia ; sed non est liberalior rex terrenus quam rex aeternus, immo multo minus : ergo videtur quod aliquibus servis sive hominibus claves commist.

Ad oppositum ita arguitur : Nulla necessitas est clavium, ubi ostium semper est patens et apertum ; sed ostium caeli et Ecclesiae semper est apertum : ergo etc. Minor probatur sic : ostium paradisi Christus Dominus est, qui dicit Ioannis 10, 7 : "Ego sum ostium" ; sed illud semper est apertum, quia Ioannis 6, 37 dicit ipse : "Eum qui venit ad me, non eiciam foras" ; et Apocalypsis 4, 1 : "Vidi, et ecce in caelo ostium apertum": ergo etc.

Item, illi soli conceditur clavis qui potest claudere et aperire ; sed hic est solus Christus, Isaiae 22, 22 : "Dabo clavem domus David super humerum eius, et claudet, et non erit qui aperiat" etc. : ergo solius Christi est aperire et claudere : ergo etc.

Item, solus ille fert clavem qui potest obstaculum amovere ; sed obstaculum regni caelorum solus Christus potuit amovere : ergo etc. Probatio minoris. Super illud Isaiae 22, 22 : "Dabo clavem domus David", Glossa : "In passione reseravit quod ante non poterat": sed hoc fuit solius Christi : ergo etc

Item, maius quid est habere claves paradisi quam habere claves mortis et inferni ; sed Christus clavem mortis et inferni sibi soli reservavit nec dedit Ecclesiae : ergo clavem regni multo fortius.

Conclusio

Data est Ecclesiae clavis ministerii contra debitum peccati dimissi, quae descendit a clave auctoritatis mediante clave excellentiae

Respondeo : Dicendum quod nomen clavis translatum est ad spiritualia ab ipsis corporalibus. In his autem corporalibus clavis est instrumentum ad removendum aliquod obstaculum. Quoniam igitur in spiritualibus invenimus obstaculum ad ingrediendum in regnum caeleste, necesse est illud removere. Ideo ad spiritualia nomen elavis transferimus, vocantes clavem illam virtutem per quam obstaculum removetur, sive per quam excluditur vel includitur.

Secundum hoc igitur notandum quod, cum triplex sit obstaculum ingrediendi in regnum et triplex potestas illud removens, triplex est clavis spiritualis, differens secundum gradum et dignitatem. Obstaculum autem ingrediendi in celum est debitum alicuius peccati ; hoc autem est triplex : primutn peccati mortalis commissi, et hoc est debitum aeterni supplicii. Hoc autem obstaculum solus Deus amovet, quia hoc removetur per culpae deletionem ; et ideo potestas hoc removens est potestas divina ; quae ab aliquibus dicitur clavis auctoritatis. Secundum obstaculum est debitum peccati contracti, et illud est debitum solutionis pretii, et hoc solvi potuit per eum qui potuit satisfacere ; talis autem fuit solus Christus ; et ideo haec potestas removens illud obstaculum est solius Christi, et vacant eam aliqui clavem excellentiae. Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi, quia, postquam homini dimissa est culpa, adhuc est obligatus ad temporalem poenam, et hoc removeri potest per ilium qui potest peccati poenam taxare ; et talis est minister Christi, non tantum Christus, et ista potestas est hominibus communicata, et vocatur ista potestas clavis ministerii.

Cum igitur triplex sit potestas secundum triplex obstaculum, triplex est clavis ; prima scilicet auctoritatis, a qua est ; secunda scilicet excellentiae, et haec est in solo Christo ; et tertia est clavis ministerii, quae descendit a clave auctoritatis mediante clave excellentiae ; et de hac dictum est Petra : "Tibi dabo claves regni caelorum", Matthaei 16, 19. Et de hac procedunt auctoritates et rationes ad primam partem ; sed rationes ad oppositum procedunt de aliis clavibus.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod ostium semper est apertum, dicendum quod hoc verum est de se ; sed tamen homo sibi claudit per debitum peccati quod incurrit, a quo oportet hominem per aliquam clavium liberari.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod solus Christus potest claudere, dicendum quod ill.ud intelligitur de clave excellentiae, per quam clausit limbum Sanctis ne ibi descendant, et aperuit paradisum ; et de ista apertione dicitur in oratione paschali : "Deus, qui aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti": de hac intelligitur textus et Glossa ; et ita patet sequens obiectio.

Ad illud quod obicitur de clavibus inferni, potest responderi secundum aliquos quod istae etiam sunt claves inferni, sed tamen denominantur a digniori, quia, dum aperiunt caelum, claudunt infernum ; sed principaliter sunt ad aperiendum caelum. Potest aliter dici quod claves inferni habet Christus secundum quod Deus, quia ipse est, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, et qui potest liberare et ibidem includere ; unde hoc competit ei secundum clavem auctoritatis, quae est in removendo culpam. Et ideo plus dicit per clavem inferni quam per clavem regni, sicut plus est liberare a culpa et morte aeterna, quam liberare ab aliqua poena temporali introducendo in gloriam. Ideo non valet illud.

PrevBack to TopNext