Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potestas clavium habeat posse in culpam.
Rationes principales
Ioannis 20 23 : "Quorum remiseritis peccata, remittuntur" etc. Ergo videtur quod habeat posse super peccata.
Item, sacramentum Poenitentiae est remedium contra mortale actuale sicut Baptismus contra originale : ergo sicut virtute Baptismi deletur originale, ita virtute Poenitentiae actuale ; sed virtus Poenitentiae principaliter consistit penes claves : ergo etc.
Item, vir iustus merito vitae potest alii primam gratiam impetrare, cui non est commissum officium mediatoris ; sed sacerdoti per officium clavium est commissum officium mediatoris ; ergo multo fortius sacerdos gratiam impetrare potest : ergo et peccata dimittere.
Item, communiter conceditur quod sacramentum Baptismi delet omnem culpam, sed tamen in hoc non detogatur divinae potentiae in aliquo ; sed maioris virtutis est susceptivus spiritua rationalis, quam aqua : ergo videtur quod sine aliquo inconvenienti possit dici quod sacerdos virtute clavium ministerialiter absolvit a culpa.
Contra : Matthaei. 9 ; 2, cum Dominus dixisset : "Fili, dimittuntur tibi peccata tua", statim dixerunt : "Hic blasphemat" ; sed non credebant blasphemare ob aliud, nisi quia peccata diittere est solius Dei : non ergo sacerdotis.
Item Augustinus et Gregorius dicunt quod in suscitatione Lazari significata est resuscitatio peccatoris ; sed Lazarus est prius a Domino vivificatus quam traderetur discipulis exsolvendus : ergo absolutio sacerdotis nihil valet antequam homo sit vivificatus per gratiam et suscitatus a morte culpae : ergo sacerdos non potest super culpam.
Conclusio
Claves ecclesiae ad delendam culpam se estendunt per modum deprecantis et impetrantis, sed, proprie loquendo sive per modum activi et impertientis, non se extendunt supra culpam
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum. quod circa hoc est duplex modus dicendi secundum diversos doctores.
Aliqui enim dicere voluerunt quod dupliciter est loqui de clavium potestate : aut prout operatur in proposito confitendi, aut in actu confessionis. Si prout operatur in proposito confitendi, sic, quia illud propositum clauditur in contritione, et in contritione primo deltur culpa, sic virtus clavium quodam modo se extendit ad delendam culpam. Non enim a culpa potest iustificari, nisi proponat sacerdoti confiteri. Si autem loquamur de potestate prout operatur in actu absolvendi, sic non potest in culpam, pro eo quod digne accedens ad absolutionem, accedit contritus et suscitatus ; et ita est ei iam culpa remissa. Sed iste modus dicendi, licet videatur probabilis, tamen habet in superficie phantasiam : primum, quia Baptismus-sacramentum non dicitur operari antequam homo baptizetur, alioquin operatum fuisset ab initio ; pari ratione nec clavis. Item, plus potest unumquodque in re quam in solo proposito : si ergo in proposito delet culpam, quanto magis dum exhibetur in re ipsa. Et iterum, possibile est quod aliquis ad absolutionem accedat attritus, sicut ad Baptismum ; quare tunc non fiet attritio contritio, cum non sit fictus ?
Et ideo est alius modus dicendi, quod habens clavem per potestatem clavis mediator est Dei ad. hominem et hominis ad Deum. Unde per ipsum peccator ascendit ad Deum, et sic est sacerdos os peccatoris sive loquens pro peccatore ; per ipsum descendit Deus ad. hominem, et sic est sacerdos angelus Dei, immo os, eo quod ipse separat pretiosum a vili. Secundum quod ascendit, habet se per modum inferioris et supplicantis ; secundum quod descendit per modum superioris et iudicantis. Secundum primum modum potest gratiam impetrare, et ad hoc est idoneus ; secundum secundum modum potest Ecclesiae reconciliare. Et ideo in huius significationem in forma absolutionis praemittitur de precatio per modum deprecativum, et subiungitur absolutio per modum indicativum ; et deprecatio gratiam impetrat, sed absolutio praesupponit. Nunquam enim sacerdos absolveret quemquam, de quo non praesumeret quod esset absolutus a Deo.
Si ergo quaeratur, utrum potestas clavium se extendat ad delendam culpam, dicendum quod bene potest se extendere per modum deprecantis et impetrantis ; et illud significatum est in benedictione sacerdotum, Numerorum 6, 11 ; sed per modum impertientis non. Quoniam ergo potestas sonat per modum activi et impertientis ex se, hinc est quod potestas clavium, proprie loquendo, non se extendit supra culpam. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de Ioanne, dicendum quod vel illud de remissione dicitur quantum ad ostensionem vel solum quantum ad poenam.
Ad illud quod obicitur, quod sacramentum Poenitentiae est contra morbum actualis, dicendum quod sacramentum Poenitentiae accipitur prout comprehendit rem interiorem, scilicet contritionem, per eum modum per quem in perfectionem Poenitentiae tria concurrunt, scilicet contritio, confessio et satisfactio.
Ad illud quod obicitur, quod vir iustus impetrat gratiam, dicendum quod verum est, tamen non largitur ; et bene potest sacerdos ibi, ut gratiam impetret peccatori ; sed ipse non dat eam, sed alius, et ideo illi soli attribuitur absolutio a culpa.
Ad illud quod obicitur de sacramento Baptismi, dicendum quod Baptismus delet culpam per gratiam, sed illius non est causa efficiens, sicut supra ostensum estl, sed virtus divina. Et Baptismus dicitur peccata remittere ratione rei interioris quam solus Deus infundit ; similiter , et Poenitentiae sacramentum. Sed potestas clavis dicit potestatem creaturae rationalis, nec concernit gratiam, sed quod exterius est, quia clavis est extra in sacerdote, et ideo non sic ei attribuitur. Si enim sibi attribueretur mundatio, cum hoc non possit intelligi per modum informandi, intelligeretur per modum efficiendi.