Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sacerdos possit aliquid in poenam.

Secundo quaeritur, utrum sacerdos possit aliquid supra poenam.

Et quod sic, ostenditur : Per Magistrum in littera, in illo capitulo : Ligant quoque sacerdotes dum satisfactionem poenitentibus imponunt ; solvunt autem dum de ea aliquid remittent. Ergo videtur quod aliquid remittant de poena.

Item, nihil est in peccatore remittendum, nisi vel offensa vel poena ; sed offensam remittit Deus, non sacerdos : ergo, si poenam solus Deus remittit, videtur ergo quod sacerdos a nullo absolvit : falsum ergo dicit sacerdos, dicens : Ego te absolvo.

Item, sic sacerdos Novae Legis se habet ad sacerdotem Veteris, sicut sacramenta Novae Legis ad sacramenta Veteris ; sed sacramenta Novae Legis exhibent quod illa demonstrabant et significabant : ergo sacerdotes Novae Legis dant quod illi praefigurabant. Sed illi praefigurabant in suis actibus remissionem : ergo videtur quod isti sacerdotes eam tribuant. Sed non nisi remissionem culpae aut poenae ; sed non culpae : ergo poenae.

Item, qui peccavit peccato occulto et post conteritur, ante absolutionem sacerdotis non apparet ligatus nec sibi nec alii : sibi non, quia videt se habere bonam voluntatem ; aliis non, quia non vident in eo nisi bonum. Ergo videtur quod non sit alicuius utilitatis ipsum ostendere absolutum, immo quod non ostendatur.

Contra : Hieronymus: In remittendis vel in retinendis culpis, id iuris habent evangelici sacerdotes, quod olim habebant sub Lege legales. Sed illi non ostendebant nisi mundatum, ita quod non mundabant a culpa nec absolvebant a poena : ergo similiter et isti.

Item, si remittit poenam ; aut aeternam aut temporalem. Aeternam non ; istud constat, quia illa inseparabilis est a culpa et praeterea est infinita : ergo non potest remitti nisi a virtute remittente culpam et a virtute infinita : non ergo a sacerdote. Praeterea, si Deus remitteret culpam sine poena aeterna, ergo aliquis esset sine culpa et reus mortis aeternae ; sed non caret quis culpa nisi per caritatem : ergo simul haberet caritatem et reatum poenae aeternae, et ita simul esset dignus morte aeterna et gloria, quod est impossibile : non ergo remittit culpam sine poena : ergo sacerdos non remittit poenam aeternam.

Item, non remittit poenam temporalem, quoniam ad illam ligat ; et constat quod non ligat et solvit respectu eiusdem. Situ dicas quod absolvit a poena purgatoria et ligat expiatoria sive satisfactoria, contra : poena purgatoria est de alio foro : ergo ab illa non potest sacerdos absolvere.

Item, si quis moriatur ante perfectionem poenitentiae, punietur in purgatorio ; sed non debet puniri poena a qua est absolutus : ergo ab illa nunquam fuit absolutus.

Item, Dominus, dum remittit culpam, remittit poenam totam, nec obligat ad poenam, nisi quantum exigit sua iustitia : ergo, si aliquis remittit aliquid ulterius de illa poena, praeiudicat divinae iustitiae ; sed nullus potest divinae iustitiae praeiudicare : ergo nullus de poena temporali, ad quam obligatur peccator, potest aliquid. remittere.

Item, si posset partem remittere, aut plus remittit ei qui plus peccavit, aut plus ei qui minus. Si plus vel tantum ei qui minus, ergo videtur quod, si aliquis parum peccavit, et ita parum debetur ei de poena, quod totum relinqueret : ergo pro parvo peccato non est imponenda aliqua poena ; quod est inconyeniens. Si remittit minus, ergo ei qui minus dignus est magis remittit ; sed hoc est inconveniens : ergo etc.

Item, si remittit partem, alius sacerdos potest remittere aliam partem, et sic deinceps, et sic totum remitti ; quod non competit, ut videtur, secundum forum commune.

Conclusio

Sacerdos remittit aliquam partem poenae, non aeternae nec purgatoriae, sed illius poenae, ad quam Deus obligat peccatorem post absolutionem a culpa

Respondeo : Dicendum quod praeter positionem illam, quam Magister ponit in littera, qua aliqui senserunt quod absolvit a poena aeterna, quam etiam satis efficaciter improbat, tres sunt hic modi dicendi.

Unus modus dicendi est, quod sacerdos absolvit non a poena, sed a vinculo confessionis ligando ad poenam. satisfactionis. Et ista positio videtur trahi ex verbis. Hugonis, in libro De potestate ligandi, ubi distinguuntur septem vincula, scilicet obdurationis, servitutis, captivitatis, aeternae damnationis sive punitionis, perpetuae detestationis, confessionis et poenalis expiationis. A primis tribus absolvit Deus per gratiam et misericordiam ; a vinculo obdurationis absolvit per gratiam praeparantem, quae emollit cor, ad poenitentiam et est gratia gratis data ; a vinculo servitutis per gratiam praevenientem, quae est gratum faciens et liberat a servitute peccati ; a vinculo captivitatis per gratiam cooperantem, quae expedit hominem et solvit ad bona opera. A vinculo quarto, scilicet aeternae damnationis, solvit ligando ad qUintum, scilicet ad vinculum perpetuae detestationis. A sexto vero solvit per ministrum ligando ad septimum. Sacerdos enim solvit peccatorem confitentem, ut non teneatur confiteri, sed ligat ad vinculum satisfactionis. Sed illud non sufficit, quia sacerdos in absolvendo non dicit : Absolvo te a confessione, sed a peccatis. Ab illis ergo absolvit vel quantum ad poenam vel quantum ad culpam : ergo plus oportet dicere.

Et ideo est secundus modus dicendi, quod sacerdos absolvit non tantum ab hoc vinculo, sed etiam a poena purgatoria, ligando ad poenam satisfactoriam ; sed non solvit aliquam partem poenae relaxando, sed solum commutando, et hoc sub conditione, si explet satisfactionem iniunctam. Et si illa satisfactio sit condigna, absolvit a tota ; si non, absolvit a tanta ; et ideo, si peccator moriatur ante complementum satisfactionis. condignae, oportet eum puniri in purgatorio. Sed nec illud sufficit adhuc, quia iste peccator post absolutionem divinam non ligatur ad poenam purgatoriam magis quam ad aliam. Et hoc patet, quia tantum potest conteri quod Deus totum remittit, et statim evolabit : ergo non oportet quod illam commutet. Et iterum, si non facit nisi commutare et ligat ad condignam, ergo nullum fructum reportat inde poenitens, et pro nihilo dicit : Ego te absolvo ab omnibus peccatis. Quae omnia magna sunt inconvenientia ; sunt et alia, quae omittuntur brevitatis causa.

Et ideo est tertius modus dicendi magis consonus rationi et fidei pietati, quod sacerdos aliquam partem poenae absolvendo dimittit ex vi clavium. Et hoc possumus intelligere sic : quia universae viae Domini misericordia et veritas, ideo in iustificatione, quae est opus misericordiae, misericordia sic remittit culpam, iustitiae regulam non praetereat ; propterea adhuc detinet obligatum ad poenam. Illa autem poena ob rigorem divinae iustitiae est viribus nostris improportionalis et nostrae cognitioni ignota ; et pro illa oportet quod satis.faciat Deo. Providit adhuc igitur nobis viam misericordia divina et constituit arbitrum sacerdotem, cui dedit potestatem arbitrandi et taxandi poenam et manifestandi nobis, et partem poenae remittere ex virtute passionis Christi, ut divina iustitia pro illa parte solutionem ab isto non exigat, sed ex passionis Christi poena sit contenta. Quanta sit illa pars, nostrum non est determinare, sed Dei : Et tunc sacramentum Poenitentiae non tantum erit onerosum, sed etiam fructuosum.

Hanc igitur opinionem sustinendo, concedendum est quod sacerdos remittit aliquam partem poenae, sicut ostendunt rationes ; non aeternae, sicut ostendunt aliae, non purgatoriae, sed communiter illius poenae, qua Deus obligat peccatorem post absolutionem a culpa ; et pro illa nunquam punitur in purgatorio nec alibi. Sed pro alia parte, a qua non. absolvitur, vel punietur hic sufficienter, vel Dominus exiget in purgatorio.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod est ostendere per solam demonstrationem, sicut ostendit ille qui digito monstrat aliquid ; et est ostendere per quamdam exhibitionem ut artifex ostendit imaginem inchoatam, quando eam consummat. Dico ergo quod Hieronymus vult dicere quod sacerdos evangelicus, quantum ad absolutionem a culpa, absolvit solum ostendendo, scilicet demonstrando absolutum ; absolvit autem a poena, et hoc verum est, ut intelligatur ostendere non solum sensui manifestando ; sed etiam perficiendo et exhibendo.

2-4. Ad illud quod obicitur de poena purgatoria et aeterna, dicendum quod concedendum est, sed aliter et aliter, quia ab aeterna nullo modo solvit ; a purgatoria absolvit non per se, sed per accidens, quia, cum in poenitente virtute clavium minuitur debitum poenae temporalis, non ita acriter punitur. in. purgatorio, sicut si non esset absolutus.

Ad illud quod obicitur ; quod hoc praeiudicat divinae iustitiae, dicendum quod falsum est. Sicut enim in Baptismo per passionis Christi meritum et solutionem solvitur peccator a tota poena, ita in Poenitentia per eiusdem passionis Christi virtutem solvitur a parte poenae, ita, quod in nullo praeiudicatur iustitiae, immo verificatur illud Psalmi [84, 11] : "Misericordia et veritas obviaverunt sibi": misericordia enim supererogando pretium iustitiae satisfacit.

Ad illud quod quaeritur, si remittit partem, aut maiorem ei qui magis etc., dicendum quod misericordia non considerat meritum, sed miseriam ; et ideo divina misericordia, quae subvenit hic miseris, non considerando in eis meritum, sed demeritum, subvenit per meritum Christi et remittit partem aequalem omnibus, non, inquam, secundum absolutam comparationem, sed proportionalem, ut si illi qui debet centum, remittit decem, et ei qui debet decem, remittit unum. Et ideo qui magis peccavit, dum poenitet, tenetur ad magnas gratiarum actiones, et hoc melius patebit, cum ostendetur quomodo in omni opere Domini est misericordia et veritas.

Ad illud quod obicitur, quod si quilibet remittit partem, tunc videtur quod tota aliquando remittatur, dicendum quod primus sacerdos cui confitetur, si paratus est, totum remittit de ipsis culpis quod per via clavium debet remitti ; et ideo alius non remittit. Bonum est tamen alteri confiteri, tum propter maiorem certitudinem ; tum propter eius intercessionem, tum propter verecundiae meritum et arctam satisfactionem et humiliationem.

PrevBack to TopNext