Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum scientia sit clavis.
Rationes principales
Primo sic : Super illud Matthaei 16, 19 : "Tibi dabo claves", Glossa : "Clavis dicitur scientia et potentia, qua debet dignos recipere et indignos repellere". Ergo scientia est clavis.
2. Item, in quodam sermone de Apostolis Petro et Paulo dicitur : "Petrus accepit clavem potentiae, Paulus clavem scientiae". Ergo scientia est clavis.
Item, ratione videtur, quia omne illud quod directe repugnat errori, scientia est vel de genere scientiae ; sed clavis aliqua est huiusmodi : ergo etc. Probatio minoris. Hieronymus super illud : Tibi dabo claves etc. : Sciat prudens lector hoc esse de futuro promissum, quia, si statim datae essent, nunquam in eo error pravae confessionis locum habuisset. Ergo aliqua clavium excludit errorem.
Item, Augustinus dicit, et habetur in littera, distinctione praecedenti : "Qui vult peccata confiteri ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere, ne, cum negligens circa se exstiterit, negligatur". Ergo necessarium est absolventi habere scientiam : ergo, si illud quod tenet rationem ad aperiendum est clavis, videtur quod scientia clavis sit.
Sed contra : Super illud : "Tibi dabo claves" etc., Glossa. "Praesentis iudicii potestatem". Ergo videtur quod utraque clavis est potestas, non ergo.scientia.
Item, claves dantur in Ordine et consequuntur praecise Ordinem ; sed multi habent Ordinem, qui non habent scientiam et e converso : ergo scientia non est clavis.
Item, clavis semel habita nunquam amittitur, sicut nec Ordo ; sed scientia habita potest amitti : ergo scientia non est clavis.
Item, si scientia est clavis, aut scientia innata aut acquisita aut infusa. Si innata, ergo claves sunt a natura. Si scientia acquisita, ergo claves sunt per acquisitionem, non per gratiam. Si infusa, sed multi sunt qui nihil noverunt per infusionem propter suam nequitiam : ergo mali non habent claves. Si tu dicas quod infunditur scientia quae est gratis data, sicut Salomoni, contrarium videmus aperte, quia ommes fere ita sunt simplices et idiotae post susceptionem sacerdotii ut ante.
Conclusio
Scientia non est clavis, secundum quod dicit habitum, sed secundum quod dicit auctoritatem sive officium discernendi
Quidam enim dixerunt quod scientia est clavis, prout scientia nominat habitum sciendi discernere. Sed non est clavis principalis nec per se, sed prout iuncta est auctoritati solvendi et ligandi ; et haec clavis non est de esse Ordinis, sed de bene esse ; ita quod, si aliquis recipit Ordinem de facto, non habens scientiam, factum est ; sed exsecutionem iurisdictionis in absolvendo non recipit sine periculo animae, eo quod altera clavium caret. Et hi dixerunt quod quidam habeant scientiam clavium, ut illi qui habent scientiam acquisitam ; quidam claviculam, ut illiqui carent acquisita, tamen per naturalem industriam noscunt quod ars docet et Scriptura ; quidam vero nullam, ut qui carent utraque. Et videtur fuisse opinio Magistri. Sed non videtur hoc bene posse sustineri - licet aliquam habeat probabilitatem - cum dicamus has claves Ordinem consequi et ita dari sicut Ordinem et ita durare sicut Ordo durat.
Et ideo est secunda opinio, quod scientia non est clavis secundum quod dicit habitum sed in quantum dicit auctoritatem sive officium discernendi ; hoc autem officium sive haec auctoritas est consequens Ordinem inseparabiliter ; et haec clavis est essentialiter. Et haec fuit Praepositivi, et hanc tenent communiter doctores, hoc addentes, quod scientia-habitus est sicut dispositio faciens ad bene esse vel etiam sicut dispositio materialis, sine qua altera clavis exire non potest in actum. Sicut enim vis visiva non est humidum crystallinum, tamen illud exigit ad suam operationem, sic ipsa auctoritas discernendi requirit habitum scientiae ; et quanto melius habetur scientia, tanto meliori modo habetur clavis. Et ideo maluerunt Sancti hanc clavem vocare hoc nomine quam alio. Ex his patent obiecta ad utramque partem.
Ad rationes
1-2. Nam primae auctoritates, quae dicunt scientiam clavem, intelliguntur de scientia prout dicit auctoritatem discernendi.
Ad illud quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod non intelligit tantum quantum ad esse nec etiam solum quantum ad bene esse, sed etiam ulterius quantum ad perfectum esse, sicut fuerunt in Apostolis, qui post adventum Spiritus Sancti non fuerunt decepti nec a veritate abducti.