Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum scientia sit alia clavis quam potestas solvendi.

Secundo quaeritur circa hoc, utrum scientia sit alia clavis quam potentia solvendi.

Et quod sic, videtur : Primo auctoritate Domini, Matthaei 16, 19 : "Tibi dabo claves regni caelorum". Si ergo Dominus vere et proprie est locutus, non ergo tantum clavem, verum etiam claves dedit : ergo plures sunt claves. Sed non nisi potentia et scientia : ergo etc.

2. Item, "habitus et potentiae per actus dignoscuntur": ergo pari ratione et instrumenta ; sed scientia est ad discernendum, sive nominet auctoritatem sive habitum, potentia vero ligandi et solvendi est ad alterum actum : ergo etc.

Item, quae habent opposita diversa, ipsa sunt diversa ; sed scientia opponitur errori, ut dicit Hieronymus, et habetur in praecedenti problemate ; potentia autem solvendi opponitur difficultati : ergo etc.

Item, quae respiciunt diversas animae vires diversa sunt, loquendo de his quae superadduntur potentiis, pro eo quod accidentia et proprietates per subiecta propria distinguuntur ; scientia autem ad intellectum et potentia ad affectum refertur : ergo videtur quod sint duae.

Contra : Clavis vel est Ordo sacerdotalis. vel proprietas inseparabiliter annexa, sicut infra videbitur, sed Ordo ille est unus : ergo et clavis ad ilium Ordinem spectans est una.

Item, claves sunt directae ad regnum caelorum aperiendum et ad obstaculum removendum ; sed regnum illud non est nisi unum, et ostium, quod sacerdos aperit, non est nisi unum, scilicet debitum aeternae poenae : ergo videtur quod una tantum debeat esse clavis scientia et potentia.

Item, aut potentia ligandi et solvendi aperit per se solam, aut iuncta auctoritati discernendi. Constat quod non per se solam, sicut prius visum est ; et hoc patet, quia nulli competit de aliquo de cernere ; de quo non competit discernere. Si ergo actus aperiendi non competit ei nisi cum scientia, et clavis ab actu aperiendi denominatur ; ergo ambae sunt una clavis.

Item, si claves istae distinguuntur, aut penes id a quo sunt aut in quo aut ad quod. Si penes id a quo, ut scientia a Filio et potentia a Patre, contra hoc est numerus et ordo : numerus, quia, cum tres sint personae, tres debetent esse claves ; ordo, quia, cum Pater secundum originem praeintelligatur, potestas solvendi praeiret scientiam ; quod est inconveniens. Si penes id in quo sunt, cum ergo triplex sit in nobis potentia secundum quam consistit imago, triplex deberet esse clavis : una in memoria, alia in intelligentia, tertia in voluntate ; vel si non est in istis, sed in viribus, cum tres sint vires in quibus sunt tres virtutes, deberent tunc igitur esse tres claves : una in rationali, alia in concupisciblli et tertia in irascibili. Si autem distinguuntur penes id ad quod, sed illud est unum, scilicet aperire regnum : ergo etc. Si tu dicas quod sunt ad solvendum et ligandum, et ita ad duo, contra : ad virtutem requiritur scire et velle et perseveranter operari ; sed scire et velle virtutem non plurificant, immo sunt in una virtute : ergo pari ratione discernere et solvere.

Conclusio

In auctoritate sacerdotibus commissa duae sunt claves, scilicet potestas discernendi causam et sententiandi, concurrentes in unam plenam auctoritatem et in uno ordine datae

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod distinctio clavium praedictarum diversimode sumitur a diversis. Quidam enim distinctionem harum clavium sumunt penes id a quo sunt et ad quod finaliter reducunt. Dicunt enim quod, sicut in angelis est hierarchia descendens ab hierarchia supercaelesti et ad illam ascendens et rediens, sic est in militante Ecclesia. In angelis autem hierarchia, sicut dicit Dionysius, est ordo, scientia et actio, id est potestas ordinata scientia et actione, ita quod potestas respondet Patri, et haec apparet in Thronis ; scientia Filio, et haec apparet in Cherubim ; et actio sive opus Spiritui Sancto, et haec apparet in Seraphim. Per hunc modum est intelligere in hierarchia ecclesiastica, quae maxime consistit penes sacramentum Ordinis, in quo confertur potestas ordinata scientia et actione ; et hanc dicunt potestatem clavium, quae complectitur actum discernerdi et solvendi, ita quod potestas respondeat Patri et scientia Filio et opus Spiritui Sancto. Et secundum hos sunt in sacerdote tres potestates : una principalis et prima, quae est ipse Ordo ut potestas conficiendi ; secunda est potestas discernendi et tertia absolvendi ; ut sic appareat perfectissima pulcritudo in ordine ecclesiastico secundum repraesentationem illius superioris perfectissimae Trinitatis. Si autem tu quaeras ab his : quare potestas conficiendi non est clavis ? respondent tibi, quia non est ad alterum sicut illae duae, sicut videbitur infra. Et haec quidem positio satis probabilis videtur esse.

Alii sumunt rationem distinguendi penes id in quo sunt et contra quod sunt Dicunt enim quod hae duae claves respiciunt intellectum et affectum, removendo duplex malum nobis infliatum, scilicet errorem per scientiam et difficultatem per absolvendi potentiam. Sed iste modus minus probabilis est quam primus tum quia secundum rectam viam distinctionem clavium non inquirit ; tum quia, etsi scientia sit in intellectu, tamen auctoritas discernendi in eadem potentia est ; ut videtur aperte, cum auctoritate solvendi sive sententiandi. Non autem recte sumit rationem distinctionis : claves enim non dantur sacerdoti ut sint in remedium sibi ; sed ut sint directae in remedium. aliis. In hoc tamen concordat cum prima, quod duae sunt claves secundum completam distinctionem.

Tertius modus distinguendi claves est penes id ad quod immediate sunt. In foro autem poenitentiali duo sunt, quemadmodum in foro iudiciali. In illo enim sunt isti duo actus, scilicet discernere causam et postmodum sententiare ; et isti sunt actus diversi, et ad hoc quod plene cominittatur alicui auctoritas, necesse est utrumque committi, alioquin plenam non habet auctoritatem ; est tamen duplex auctoritas concurrens in unam plenam, quod patet, quia eam contingit dividi. Committit enim aliquando dominus Papa aliquibus ut causam discutiant et instructam ante prolationem sententiae ad ipsum remittant ; et hi habent auctoritatem discernendi, non sententiandi. Per hunc modum in auctoritate sacerdotibus commissa est sentiendum, quod, cum sufficiens sit eis collata potestas arbitrandi inter peccatorem et Deum, quod utramque habent auctoritatem ; et cum utraque harum sit ordinata ad aperiendum caelum, utraque dicitur clavis, et sunt duae claves : tamen, quia ex his constat una plena auctoritas, ideo in uno Ordine dantur et unum respiciunt. Et sic patet quod sunt plures claves.

Ad rationes

Et patet responsio ad primum obiectum in contrarium de Ordinis unitate. Posset tamen dici quod prima et unica potestas essentialis Ordini sacerdotali est potestas conficiendi.

Ad illud quod obicitur, quod sunt ad unum, dicendum quod ad illud unum duplex actus necessario requiritur, scilicet discretio culpae et solutio poenae, et in his duobus duplex clavis consistit ; non ergo penes finem ultimum, sed penes immediatum habent distinctionem.

Ad illud quod obicitur de apertione, dicendum secundum antiquos quod ad eamdem seram aperiendam in corporalibus videmus duplicem clavem : unam, quae aperit viam, et dicitur anticlavis ; et aliam, quae directe aperit, et haec dicitur principalis clavis. Sic in spiritualibus scientia est sicut anticlavis quae dirigit iudicium, et potestas solvendi principalis clavis.

Ad illud quod quaeritur penes quid distinguuntur ? dicendum quod penes illud ad quod immediate sunt, scilicet discernere de culpa et solvere a poena ; non penes hos actus solvere et ligare. Et si tu obicias quod scientia et operatio faciunt duas virtutes, dicendum quod scientia est duplex : una per modum praxis et experientiae, et haec est in qualibet virtute et est eis essentialis ; alia vero est per modum cuiusdam directionis - sicut prudentia, quae, ut dicit Bernardus, "est auriga virtutum", et fides etiam est directiva theologicarum - et sic distinguitur ab his quae circa opus consistunt. Sic intelligendum est in proposito. Et si tu quaeras a me : quare non sunt tot potestates, quot sunt vitia a quibus solvunt ? dicendum quod ab omnibus illis solvunt secundum unam rationem et unum actum et modum consimilem ; et ideo non oportet sic multiplicari.

PrevBack to TopNext