Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de usu et potestate clavium in foro poenitentiali, quod quidem est per abolutionem et ligationem in foro illo. Hic secundo agit de absolutione et ligatione in foro iudiciali, quae quidem est per excommunicationem ; et habet haec pars tres partes. In prima assignat hunc modum ligandi, quare et qualiter fiat. In secunda vero auctoritate sacrae Scripturae confirmat , ibi : Secundum hos ligandi et solvendi modos. In tertia, ad intelligentiam illarum auctoritatum, quamdam quaestionem quaerit et determinat, scilicet quae sit animae macula vel tenebra a qua Deus mundat, ibi : Hic quaeritur, quae sit illa macula.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus