Text List

Dubia

Dubia

Dub. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram : Et primo de hoc quod dicit : Anima rei maculam habet et foetorem peccati etc. Quaeritur, quomodo ista differant ab invicem. Quaeritur etiam : quare peccatum potius dicitur habere foetorem quam calorem, vel aliam proprietatem rei sensibilis ?

Respondeo : Dicendum quod, quamvis peccatum unum sit in se, tamen secundum diversam comparationem ad iudicium nostrum tria sortitur vocabula. Iudicium enim nostrum tripliciter se habet, scilicet per modum speculativum, vel prout se extendit ad affectum, vel prout se extendit ad effectum. Similiter et divinum iudicium in triplici ratione habet considerari respecta peccati : aut per modum speculationis, et sic est ei peccatum macula propter rationem turpitudinis quam ibi consiperat ; vel per modum affectivi, et sic est ei peccatum foetor, eo quod ipsum refugit affectas recte ordinatus ; vel prout exit in effectum puniendi, et sic peccatum aeternae mortis debitum dicitur. Sortitur ergo tria nomina secundum comparationeni ad actum triplicem divini iudicii, scilicet discernendi, approbandi vel respuendi et tertio sententiandi. Vel aliter : peccatum comparatur ad id in quo est, et sic, quia eum maculat, dicitur macula ; vel ad alium proximum, in cuius affectu non est, et dicitur esse foetor in eo ; vel ad Deum ; et sic dicitur aeternae mortis vinculum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius: Verbum Domini dimittit peccata, sacerdos et iudex ; quid vocatur verbum Domini ? Si Filius Dei, sed ille idem est iudex, scilicet Dei Filius : ergo non bene dividit ex opposito. Item, iudicis non est peccata dimittere, sed potius punire ; male igitur videtur hoc assignare. Dicitur enim in Psalmo [74, 3] : "Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo". Item, videtur littera sequens contradicere : Sacerdos officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet. Ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod Ambrosius tangit hic triplicem modum dimittendi peccata, scilicet secundum clavem auctoritatis, et haec est Dei iudicantis ; secundum clavem excellentiae, et haec est Verbi incarnati ; secundum clavem ministerii, et haec est ipsius sacerdotis. Et sic patet quomodo illa distinguuntur ; et patet quod non est contrarietas in littera. Vult enim Ambrosius dicere quod peccata dicuntur dimitti a sacerdote, non per modum efficientis, sed ministrantis, et hoc dicit littera sequens.

Ad illud quod obicitur, quod iudex punit, dicendum quod duplex est iudicium : in praesenti, et hoc est iudicium in poenitentiae foro, et hoc magis est misericordiae quam iustitiae, quia modo est tempus misericordiae ; et aliud iudicium postremum, et illud est iustitiae, quod. signanter notans dicit : Cum accepero tempus ; et de illo opponit, non autem de isto. Et sic patet illud.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod Ecclesiae caritas peccata dimittit. Videtur enim falsum dicere, quia solus Deus peccata dimittit ; sed Ecclesiae caritas non est Deus, sed unitas corporis mystici : ergo etc. Si tu dicas quod caritas Ecclesiae accipitur non formaliter, sed exemplariter, pro caritate quae est Spiritus Sanctus, similiter posset dicere quod Deus caeli et terrae peccata dimittit, et ita non magis competeret Ecclesiae quam alii.

Respondeo : Dicendum quod caritas ibi stat pro caritate creata ; quod patet per determinationem adiunctam, cum dicit : Quae per Spiritum Sanctum diffunditur. Haec autem dicitur dimittere peccata quantum ad meritum, sicut exponit infra, quia viri sancti per caritatem suam merentur gratiam primam. Vel ideo dicitur dimittere, quia nulli dimittuntur nisi eis qui recipiuntur intra ecclesiasticam unitatem ; unde haeretici et schismatici, quamdiu extra Ecclesiam in haeresi et schismate perseverant, nec gratiam sibi nec aliis valent aliqualiter impetrare, de adultis loquendo.

Dub. IV.

Item quaeritur de expositione Hieronymi super hoc verbum : Quodcumque ligaveris super terram etc. ; quod si istud esset solum per ostensionem, nulla ergo differentia est sacerdotis Novi Testamenti ad Vetus. Et iterum, si sacerdos est arbiter et poenas potest secundum arbitrium suum imponere, ergo videtur quod ad voluntatem suam possit solvere et ligare. Item, aliquis hypocrita, qui habet signa contritionis, absolvitur a sacerdote ; quaero ergo hic : aut clavis errat aut non ? Si errat, ergo non deberet eum absolvere ; sed hoc falsum est, quia iudex secundum ea quae apparent debet iudicare. Si non errat, ergo videtur quod talis sit solutus in caelis.

Respondeo : Dicendum quod quantum ad absolutionem a culpa sacerdos se habet per modum demonstrantis ; quantum ad absolutionem a poena se habet per modum dimittentis. Sed attendendum est quod efficacia sacramenti pendet ex idoneitate suscipientis ; actus enim activorum sunt in patiente disposito. Dico igitur quod in talem, qui videtur contritus, habet clavis effectum, quantum est de se ; sed quod non habet, hoc est ex fictione illius, ita quod, quamvis clavis non erret, tamen ille errat et decipit. Si autem ille qui solvit et ligat, secundum voluntatem, non secundum scientiae vel iuris regulam procedat, sic clavis non habet efficaciam ; et contra tales, qui volebant ad votum solvere et ligare, loquitur Hieronymus, ostendens hoc de supercilio et superbia procedere. Unde sicut sacramenta privantur efficacia, aut quia non recte administrantur aut quia non recte suscipiuntur, sic de clavibus oportet intelligi.

PrevBack to TopNext