Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquis possit vel debeat excommunicari.

Rationes principales

Circa primum ostenditur quod aliquis possit excommunicari : Primo auctoritate Domini, Matthaei 18, 15-17 : "Si peccaverit in te frater tuus etc. usque ibi : Quodsi Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus ; et post : Amen dico vobis, quodcumque ligaveritis super terram" etc. Sed ethnici et publicani extra communicationem reputantur : ergo et talis frater ; et hoc secundum iudiciuni Ecclesiae, ut dicit : ergo etc.

Item, hoc probatur exemplo Apostoli, qui, I ad Corinthios 5, 5, fornicatorem manifestum tradidit satanae ; et I ad Timotheum 1, 20 : "Ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi satanae", et ad Galatas 1, 9 : "Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit" ; et I ad Corinthios ultimo, 22 : "Si quis non amat Dominum Iesum Christum, anathema sit". Si ergo Paulus, Ecclesiae ministrator, subiectos excommunicavit, videtur illud esse conveniens et licitum.

Item, hoc ipsum rationabiliter probatur per exemplum in moralibus. Pater enim familias secundum rectum ordinem filium inobedientem extra domum ad tempus eicit, ut saltem sic corrigatur. Ergo pari ratione me qui praeest in domo Dei potest et debet consimilem eicere extra domum ; sed eicere extra domum est eicere extra communicationem, et hoc non est aliud quam excommunicare : ergo etc.

Item, videmus in arte medendi quod secundum rectum iudicium artis membrum putridum, ordinatum ad aliorum membrorum infectionem, a corpore est resecandum ; sed in spiritualibus contingit membra esse putrida per peccatum et alia membra corrumpentia : ergo videtur quod talia recte sint amputanda secundum rectum regiminis ordinem. Sed hoc fit per excommunicationem : ergo etc.

Contra : "Excommunicatio est separatio a communione" ; sed communio est per caritatem ; sed extra caritatem nemo potest nec debet aliquem eicere : ergo nec excommunicare. Quod nemo possit auferre caritatem, videtur, quia nemo amittit caritatem invitus. Item, nemo est, qui non sit ex caritate diligendus quamdiu est in via : ergo etc.

Item, excommunicatio est separatio a communione sacramentorum ; sed a sacramentis nullus est separandus nec prohibendus : ergo nullus est excommunicandus. Maior patet ; minor probatur sic : omnis fidelis aut est iustus et sanus, aut peccator et infirmus. Si iustus, non est arcendus a sacramentis ; si peccator et infirmus et indigens medicinis spiritualibus, magis est attrahendus quam arcendus : ergo etc.

Item, excommunicatio aut est morbus aut medicina. Si morbus, ergo nulli est infligenda, quia omnium salus est desideranda. Si medicina, ergo, cum medicina sit omnibus aptanda et non prosit nisi ei qui vult in eam per liberum arbitrium consentire, ergo nullus est excommunicandus nisi volens et quilibet debet velle se excommunicari ; quorum utrumque falsum est.

Item, in excommunicatione traditur satanae ipse excommunicatus, sicut patet in excommunicatione ipsius Apostoli ; aut ergo quantum ad animam aut quantum ad corpus. Si quantum ad corpus, non potest : illud videmus ad litteram ; quantum ad animam, nec potest nec debet : ergo nullo modo videtur aliquis esse excommunicandus.

Conclusio

Contemptores et rebelles excommunicare licet et debitum est

Respondeo : Ad horum intelligentiam est notandum quod sicut in disciplinis duplex est modus instruendi et duplex modus arguendi, scilicet ostensivus et per impossibile ; et in medicinalibus duplex est modus curandi, scilicet per medicamenta lenientia et per medicamenta asperantia - curatur enim aliquis per emplastri appositionem, aliquis per sectionem - sic in moralibus duplex est modus corrigendi, unus per dulces monitiones, alter per asperas increpationes ; et hoc secundum duo genera hominum, quia quidam sunt tractabiles et plicabiles, quidam duri et rebelles. Sic in divinis et ecclesiasticis iudiciis, in quibus est instructio, curatio et correctio, duplex reperitur modus instruendi et corrigendi et etiam curandi. Quemadmodum igitur nolentibus acceptare rationem ostensivam fit argumentatio ducens ad impossibile ; et morbis qui non curantur per emplastrum apponitur vulnus et cauterium ; et invitis et incorrigibilibus fit curatio per flagellum : sic esse oportuit in Ecclesiae correctionibus. Et ideo Ecclesiae non tantum dedit Dominus, institutor et fundator, medicamenta sacramentorum ad curandum accedentes, sed etiam gladium spiritus, quod est verbum Dei, et potestatem amputandi et resecandi contemptores et rebelles ; et tales licet et debitum est excommunicari, sicut ostensum est auctoritate Dei et exemplo Apostoli et ratione in consimili.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod excommunicare est extra communionem eicere, quae est per caritatem, dicendum quod communio triplex est : quaedam spiritualis omnino, et haec est quantum ad dilectionem interiorem ; quaedam corporalis, et haec est quantum ad exteriorem conversationem ; quaedam medio modo, et haec est quantum ad sacramentorum susceptionem et praecipue quantum ad Sacramentum altaris. Dico ergo quod a prima nullus potest nec debet excludi quamdiu est viator, nec excommunicatio dicit privationem illius communionis. Quantum ad sacramentalem excluditur quilibet qui dicitur excommunicatus, sive maiori sive minori. Quantum ad conversationem exteriorem attenditur excommunicatio maior, in qua communicatio negatur secundum actus legitimos, qui attenduntur in quatuor, scilicet in osculo, in colloquio, in convivio, in oratorio. Unde versus : Os, orare, vale, comunio, mensa negatur. Sic igitur patet quod, cum triplex sit communio, una spiritualis et alia sacramentalis et alia corporalis, quod secundum primam nullus excommunicatur ; secundum sacramentalem excommunicatur omnis qui dicitur excommunicatus ; secundum tertiam excommunicatur ille qui maiori excommunicatione excommunicatus dicitur, quia maior est hic privatio communicationis. Et sic patet illud primum.

Ad illud quod obicitur, quod nullus separandus est a sacramentis, dicendum quod immo ; quoniam, etsi sacramenta sint medicinae, tamen non prosunt nisi dispositis. Unde sicut bonus medicus secundum artem prohibet infirmum a medicinis, non tantum a cibis, propter indispositionem, sic in proposito est intelligendum. Utilius enim est alicui medicinam subtrahi quam dari contra dispositionem, immo tali diferre medicinam est medicinale.

Ad illud quod obicitur de excommunicatione, utrum sit morbus vel medicina, dicenqum quod sicut sectio de prima sua ratione plaga est dolorem facit, tamen in comparatione ad vulnus apostematis est medicina, sic ipsa separatio a communione fidelium dicit malum et damnum et poenam, in comparatione tamen ad rebellem medicina est, ut eius rebellio et contumacia frangatur. Unde sicut ille qui syllogizat, per impossibile ad impossibile deducit, non ut ibi sistat, sed ut redeat ad veritatem, sic Ecclesia separat et excommunicat ut redeuntem cum humilitate et confusum de contumacia arctius stringat et interius claudat. Et sic patet quod, quamvis sit medicina, quia curat morbum rebellionis, quod nullus hanc medicinam debet appetere, nec debet dari quaerenti veram medicinam, sed contemnenti.

Ad illud quod obicitur, quod excommunicare est tradere satanae, dicendum quod satanas est tortor, non tantum animarum, verum etiam corporum. Tradere autem tortori est dupliciter : aut cessando a protectione torquendi sive exponendo ; aut iubendo tortori ut affligat. Ex communicare ergo secundum praesentis Ecclesiae statum est satanae tradere protectionem subtrahendo et ei exponendo ; subtrahit nim suffragia et sacramenta, per quae munimur contra hostis insidias. In tempore autem Ecclesiae primitivae, quia daemones ipsis Apostolis subiciebantur et manifestanda erat fides per miracula, non tantum exponebantur, immo corporaliter ad mandatum Apostolicum vexabantur, sicut dicitur I ad Corinthios 5, 5 et in textu et in Glossa ; et illud decuit in principio Ecclesiae fieri ad terrorem vel propter excellentiam Apostolorum. Nunc autem, quamvis non ita vexentur, tamen corpore et spiritu vexandi exponuntur ; et pro tanto dicuntur tradi satanae et vere excommunicari. Et sic patent obiecta.

PrevBack to TopNext