Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Pro quo quis debeat excommunicari.

Secundo quaeritur, pro quo quis debeat excommunicari, et quaeritur, utrum pro damno vel pro iniuria illata Ecclesiae.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Si quis enim frangit vel incendit ecclesiam, excommunicatus est ipso iure ; non autem si aliam domum frangeret : ergo etc.

Item, si quis percutit clericum, excommunicatus est ipso iure et incidit in canonem latae sententiae ; sed non incidit si percutit laicum saecularem : ergo, si ius recte dictat, videtur quod pro iniuria etiam sibi illata possit Ecclesia excommunicare.

Item, ratione videtur, quia gladius unicuique datur ad defensionem ; sed potestas excommunicandi est gladius spiritualis : ergo potestate excommunicandi potest Ecclesia se defendere et contra damnum et contra iniuriam.

Item, iustum est unumquemque, puniri in eo in quo peccat : ergo, si peccat in matrem Ecclesiam inferendo damnum et iniuriam, iustum est ut perdat eius beneficia et suffragia ; sed hoc est excommunicari : ergo etc.

Contra : Excommunicatio sive anathematizatio est maledictio ; sed dicitur ad Romanos 12, 14 : "Benedicite maledicentibus vos ; benedicite et nolite maledicere": ergo maledicentibus vel male facientibus non debet Ecclesia maledicere : ergo nec eos excomtnunicare.

Item, excommunicatio est beneficiorum subtractio ; sed Deus non subtrahit misericordiam et benefitia ab iis qui offendunt ipsum : ergo, si praeceptum est ecclesiasticis viris ut sint misericordes et "perfecti, sicut Pater caelestis, qui facit solem oriri super bonos et malos", sicut dicitur Matthaei 5, 48 : ergo non debet Eccesia haec subtrahere propter damnum vel iniuriam aliquam sibi factam.

Item, in excommunicationibus damnificatur homo in spiritualibus ; sed improportionaliter maius est damnum in spiritualibus quam in temporalibus ; sed, si quis incendit vel fregit ecclesiam vel percussit clericum vel aliquod tale, non damnificavit nisi in temporalibus : ergo, cum non depeat infligi maior poena quam sit damnum, videtur quod propter hoc non deberet excommunicari.

Item, Ecclesia militans debet imitari triumphantem ; sed dicitur in canonica Iudae, 9, quod "cum Michael altercaretur de corpore Moysi, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit : Imperet tibi Dominus". Ergo videtur pari ratione quod Ecclesia nullum altercantem cum ipsa debeat excommunicare sive anathematizare.

Conclusio

Pro damno vel iniuria potest quidem excommunicationis sententia dictari et etiam emenda a iudice, sed non princpaliter propter hoc

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod duplex.est excommunicatio sive excommunicandi modus. Quaedam enim excommunicatio est a iure, quaedam a iudice. Prima excommunicatio est praeservativa, secunda est curativa. Prima excommunicatio, etsi fieri videatur ad conservandam libertatem ecclesiasticam, sicut secunda fieri videtur propter emendam ; tamen prima principaliori modo fertur ad cavendam culpam, quia magna culpa est et multum gravis, quando quis peccat in Ecclesiam. Similiter secunda principaliori modo fit ad frangendam contumaciam ; et ideo talis secunqum formam itiris nulli debet infligi nisi contumaci, et ideo debet monitio praemitti, ut sic de contumacia convincatur. Contumax autem dicitur qui semel et bis monitus, tertio peremptorie citatus, non comparet, aut, si comparet, non vult stare iuri ; vel quando offensa est manifesta, vel iussus a iudice non vult emendare. Tali autem competit haec medicina, sicut in primo problemate visum est. Ex his patent rationes ad utramque partem.

Concedo enim quod pro damno vel iniuria potest excommunicationis sententia dictari a iure, sed non principaliter propter hoc ; et similiter pro emenda potest ferri a iudice, sed non principaliter propter hoc, sed propter contumaciam. Rationes ad primam partem ostendunt quod excommunicatio fertur pro damno.

Ad rationes

1-2. Rationes vero ad oppositum ostendunt quod non principaliter pro damno, sed pro peccato ; unde Ecclesia maledicit et subtrahit beneficia ob meritum illius, non propter damnum suum ; ob illius culpam, non propter vindictam. Si enim ille velit redire et non possit emendare, statim Ecclesia parcet.

Ad illud quod obicitur, quod Ecclesia damnificat illum in spiritualibus, dicendum quod Ecclesia non damnificat, sed ille qui peccat et est contumax se ipsum damnificat ; sed Ecclesia ostendit ipsum damnificatum, ut sic saltem malum suum erubescat et deserat ; et si quodam modo magis damnificet, haec aggravatio damni ad utilitatem ipsius finaliter secundum intentionem Ecclesiae ordinatur.

Ad illud ergo quod obicitur, quod Michael non maledixit, dicendum quod diabolus est obstinatus in malo et incorrigibilis, et maledictio illata sibi non potest eum nec per se nec per accidens ordinare ad benedictionem ; et ideo nulla fuit utilitas in maledicendo diabolum. Sed dum Ecclesia maledicit subditum, facit ei confusionem pro peccato ; et quia tali confusione potest a peccato resipiscere, ideo maledicit, ut post benedicat, ideo ligat, ut absolvat ; et non est simile de hac maledictione et de illa.

PrevBack to TopNext