Divisio textus
Divisio textus
Supra determinavit Magister clavium usum et substantiam. Hic determinat quibus dentur. Et habet pars ista duas. In prima ostendit quod clavis scientiae non datur ignorantibus et insciis. In secunda quaerit, utrum potestas ligandi et solvendi competat malis, ibi : Cumque iam constet, non omnes etc.
Et haec secunda pars habet tres. In prima ponit et innuit opinionem falsam, immo haeresim, quod claves in illis solis sunt qui habent doctrinam et vitam. In secunda ponit opinionem veram, quod sunt in quolibet sacerdote, et respondet falsae et innuit eam, ibi : Aliis autem videtur, quod et mihi placere etc. In tertia vero ipsam defendit a quibusdam qui videntur ipsam ostendere falsam, ibi : Praemissae vero sententiae, qua dicitur etc.
On this page