Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum arbitrium ruere in peccatum. Videtur enim male. dicere, quia liberum arbitrium non recipit magis et minus : ergo non est modo liberius post excommunicationem ad peccatum quam ante. Item, iuxta hoc quaeritur, quae sint mata, quae incurrit quis per excommunicationem.

Respondeo : Dicendum quod libertas peccandi non est libertas, sed defectus libertatis. Liberum ergo arbitrium, prout dicitur liberum a culpa, quia hoc non est libertas essentialis, sed accidentalis, dicitur magis et minus liberum ; et tunc magis est liberum quando melius se potest defendere, et minus liberum quando minus se potest defendere a peccati dominio. Quoniam igitur meritis orationum Ecclesiae multi sustentantur et defenduntur a culpis, tunc dicuntur liberiores ad peccandum fieri, quando auferuntur suffragia Ecclesiae. Unde patet quomodo illud verbum intelligitur.

Et nota quod multa sunt incommoda quae incurrunt excommunicati, quae notantur his versibus : Gratia subtrahitur, magis ac magis obice rupto. De vitio ruit in vitium, suffragia perdit Ecclesiae ; satanae vexandus traditur ille, Quem ligat ex propriis anathematizatio culpis. Et intelliguntur quantum ad expositionem vel desertionem ; sicut rex diceretur militem tradere inimico, quem non defenderet ab eius vexatione.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : sed intelligendum est de his quorum merita solvunt vel ligant. Quaeritur ergo hic, si aliquis sit iniuste excommunicatus, utrum se debeat habere pro excommunicato. Et quod sic, videtur, quia dicitur in iure : Sententia pastoris, sive iusta sive iniusta, tenenda est et timenda. Sed contra : Magister dicit quod illam solam sententiam approbat curia caelestis, quae datur ex meritis. Item, favere et tenere sententiam iniustam est praestare patrocinium iniustitiae : ergo talis sententia, ut videtur, nullo modo tenenda est, nec ab eo qui excommunicatur nec ab aliis.

Item, quaeritur, quomodo sit sententia excommunicationis iniuste lata.

Respondeo : Dicendum quod sententia iniusta dicitur ex anima, ex causa, ex ordine : ex anima, ut cum infertur non zelo iustitiae, sed vindictae ; ex causa, ut cum non est meritum sufficiens, vel certum, propter quod debeat excommunicari ille cui infligitur ; ex ordine, ut cum praetermittitur ordo iuris.

Si ergo talis excommunicatio feratur in aliquem, distinguendum est : quia aut fertur ab habente canonicam iurisdictionem aut a non habente. Si ab habente, dicendum quod tenenda est et timenda, quia non est subditorum discutere sententias maiorum ; et si contemnat, graviter peccat. Excipiuntur autem, duo casus, videlicet si sententia illa lata est : post appellationem legitimam vel quando continet intolerabilem errorem, ut si diceretur : Excommunico te, quia credis in Deum. In his duobus casibus non quaerentes absolutionem admittuntur ad eorum probationem ; alias autem non admittuntur, nisi humiliter petant absolutionem. Absolvit autem dominus Papa in omnibus ad cautelam ; non propter hoc quod reputet fuisse excommunicatos vel excommunicandos, sed ut ostendat Ecclesiae sententiam, quantumcumque sit iniusta, esse formidandam. Unde timetur et tenetur non consideratione iniustitiae, sed ob reverentiam potestatis ecclesiasticae. Hoc sentiendum est secundum iura, si excommunicetur ab habente iuris dictionem canonicam

Si autem ab alio excommunicetur, qui non habet canonicam iurisdictionem, et hoc constat, tunc non est tenenda, utpote si sint haeretici vel schismatici, apostatae, intrusi, suspensi a iurisdictione. Si autem talium crimen sit occultum, toleranda est talium sententia sicut et ipsi tolerantur ab Ecclesia.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod peccatum dicitur tenebrae, quia intellectus obtunditur, et totus interior homo obtenebratur. Videtur enim falsum dicere, quia videmus multos peccatores in peccatis existentes, qui valde bene intelligunt et addiscunt, et ita experimentum est contra hoc. Item, Domini documentum, Lucae 16, 8 : "Filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis". Item, cum multo magis sit peccatum deordinativum affectus quam intellectus, et corruptivum amoris quam luminis, et caritatis quam fidei, videtur potius esse dicendum quod peccatum sit frigus quam tenebra.

Respondeo : Dicendum quod gratia magis dicitur lux quam calor, quoniam lux in se habet et virtutem illuminandi, et illuminando, magis et magis virtutem calefaciendi ; et ideo plus complectitur lux quam calor. Et gratia, in quantum lux, non tantum respicit intellectum, verum etiam affectum ; immo lux, ut dicitur de gratia, nominat eam ut respicit totam animam, quoniam sicut lux est forma totius orbis primi et per cuius influentiam fiunt generationes circa partes inferiores, et una est ratio actualitatis et diffusionis, secundum quod innuit et dicit aperte Dionysius, in libro De divinis nominibus ; et quia hoc competit gratiae, quae est radix omnium habituum gratuitorum et principium omnis boni operis : hinc est quod dicitur lux, et peccatum dicitur tenebra, quia tenebra non tantum privat actum lucis secundum quem est in sensum visus, sed etiam alios actus secundum quos est operativa : et ita ista tenebra non respicit intellectum tantum, sed intellectum ut extensum ad calorem affectus vel ad operationem effectus.

Ex his patent obiecta. Quod enim dicitur, quod intellectus viget in peccatoribus, dicendum quod verum est secundum actum qui est purae speculationis, sed non prout extenditur ad affectum vel opus. Unde aliter habuit prophetiam Balaam, aliter David. Ille enim solum videbat, iste videbat et gaudebat, et secundum hoc se in opere regulabat et se ipsum dirigebat. Exemplum est in musico et bono citharoedo ; aliter enim novit consonantiam citharae musicus, aliter bonus citharoedus. Et quantum ad hanc obtunditur intellectus manifeste, licet non quantum ad primam ita aperte ; credo tamen firmiter quod quantum ad utramque.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ipsa ergo dissimilitudo, quae inest animae ex peccato, animae macula est. Videtur enim male dicere. Omnis enim macula deformitas dicitur, aut quia aliquid est remotum, aut quia aliquid quod non debet circa rem ponitur ; sicut patet : truncatus, naso est deformatus, sed habens morpheam vel aliquid tale est maculatus ; sed peccatum non corrumpit bona naturalia, quia nihil corrumpit in eo quod est essentia vel natura ; aut, si corrumpit, tamen nihil ponit : ergo nullo modo debet dici macula. Si tu dicas quod ponit malam habilitatem et pronitatem ad malum, et illa est macula, contra : illa pronitas potest auferri per oppositam pronitatem : ergo macula peccati deleret maculam ; quod inconveniens est dicere. Item, a pronitate, liberatur per assuefactionem ; solus autem Deus liberat a macula, ut dicitur in littera.

Respondeo : Dicendum quod peccatum non est aliud quam privatio ordinis debiti, et voco ordinem debitum prout comprehendit modum, speciem et ordinem prout circa ipsum consistit praecipue ratio boni. Ista ergo deordinatio remanens in anima est culpa ipsa et peccatum, quia est ex proprio actu, ubi debet esse ordo iustitiae. Haec autem habet considerari secundum rationem aversionis et secundum rationem conversionis et utriusque. Secundum primam rationem competit ei ratio privationis ; secundum secundum modum ratio infectionis, et haec iungit sibi rem turpem ; secundum tertium modum ratio obligationis. Quantum ad primum modum dicitur peccatum tenebra et deformitas ; quoniam bonum dupliciter potest considerari, scilicet in se, et sic dicitur lux, et per oppositum peccatum dicitur tenebra ; et in comparatione ad vim cognitivam, et sic dicitur pulcritudo animae, et per oppositum peccatum deformitas. Quantum autem ad conversionem sic dicitur macula et foetor ; et hoc similiter secundum duplicem comparationem illius coniunctionis cum delectabili terreno : in se, et sic macula ; ad vim cognitivam, et sic foetor ; quantum ad utrumque, sic competit esse vinculum mortis aeternae.

PrevBack to TopNext