Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sacerdos legalis habuerit claves.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia, sicut legisperiti instituti fuerunt ad populum docendum, ita sacerdotes ad sanctificandum, sicut patet per totum Leviticum et in Exodo ; sed legisperiti in Veteri Testamento acceperunt clavem scientiae ad peragendum suum officium : ergo pari ratione et sacerdotes legales ad suum. Minor patet per hoc quod dicitur Lucae 11, 46 : "Et vobis legisperitis vae, qui tulistis clavem scientiae" etc.
Item, clavis est sequela Ordinis sacerdotalis, sicut melius iam patebit ; sed sacerdos legalis habuit ordinem et pontificatum, secundum quod patet ad Hebraeos 5, 4 : "Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron": ergo cum habuerit principale, videtur quod et habuit annexum.
Item, clavis est auctoritas discernendi et ligandi et solvendi faciendo reconciliationem peccatoris cum Ecclesia ; sed hoc totum fuit in sacerdote summo in Veteri Testamento, quia ad ipsum pertinebat leprosum iudicare et expiare, sicut dicitur Levitici 14, 2 : ergo habuit clavem. Si tu dicas quod illa erat potestas carnalis, sicut expiatio et ipsa lepra, contra : a lepra non potuit mundare corporaliter : ergo, si expiabat aliquo modo per aspersionem, sicut ibi ponitur, ergo expiatio illa erat spiritualis.
Contra : Claves sacerdotales sunt ad aperiendum regnum caelorum ; sed regnum caelorum non fuit apertum ante mortem Christi ; ergo claves ante mortem Christi fabricatae non fuerunt ; ergo nec aliquis eas habere potuit ante.
Conclusio
Potestas clavium propria est sacerdotis evangelici, et tantum figurata in veteri lege
Respondeo : Dicendum quod aliqui doctores dicere voluerunt quod potestas clavis fuit in lege Moysi et est in lege gratiae ; sed differenter : quia ibi fuit imperfecte et semiplene, hic autem perfecte ; ut, sicut illa fuit imperfecta lex, et haec perfecta, et haec addit supra illam, sic clavis ad clavem ; et sicut poenitentia inchoavit in Veteri et fuit ibi, ita et clavis, secundum cuius arbitrium consummatur poenitentia. Et hoc nituntur ostendere per hoc quod sacerdotibus commissum fuit ut peccantibus per ignorantiam sacerdos imponeret poenam iuxta mensuram delicti, sicut dicitur Levitici 5, 18 ; et illud fuit quoddam ligare ad poenam. Non tamen perfectam habuerunt potestatem, quia non poterant solvere remittendo partem poenae ; et hoc quidem habent a Christi passione claves in Nova Lege. Et per hoc respondetur secundum illos ad obiecta utriusque partis, ut patet intuenti.
Alia opinio est, ut credo, probabilior, quod potestas clavium propria est sacerdotis evangelici ; nec in Lege Veteri fuit inchoata, sed magis figurata ; et illud apparet clarius, si respiciatur ipsius essentia, origo et finis. Clavis enim potestas spiritualis est, quae est aliquid datum animae in sigillatione, qua sigillatur charactere sacerdotali, et quoniam Lex illa non spiritualis, sed carnalis dicitur, ideo non competebat ei, sed Novae, quae est lex spiritus. Similiter patet hoc, si respiciatur clavis origo. Cum enim triplex sit clavis, ut in praecedentibus visum est, scilicet auctoritatis, excellentiae et ministerii, clavis ministerii descendit a clave auctoritatis mediante clave excellentiae, quoniam, etsi Deus per se delet culpam et sacerdos Iiquam poenae particulam, Christus tamen fuit qui solvit debitum in passione sua, solvit, inquam, debitum Adae, et tantum superabundavit quod ministris communicavit virtutem solvendi a poena. Similiter patet, si respiciatur finis, quoniam clavis ad aperiendum est per reconciliationem ; et quoniam in reconciliatione illa mediator est homo qui tenet locum Dei, et tunc potuit et debuit dari clavis ex quo Deus factus est homo, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes, et ex quo pretium reconciliationis fusum est ; et hoc debuit esse in Nova Lege : et ideo primo dictum est Petro : Tibi dabo claves, quasi ante datae non fuissent. Concedendae sunt igitur rationes probantes quod solus sacerdos evangelicus habet claves.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de clave scientiae, dicendum quod illa clavis scientiae dicitur clavis alia quam ista, quia illa fuit ad docendum ea quae iuris erant et Legis, haec autem ordinatur ad dirigendum clavem potentiae ligandi et solvendi a poena ; et ita haec aperit caelum, sed illa aperiebat, id est, aditum praeparabat ad sciendum. Lex autem Nova communicat cum Veteri in scientia, quia utraque lex docet, licet hic clarius aperiantur mysteria Legis et Prophetarum ; sed in redundantia et copia gratiae et spiritualitate potestatis differebat. Et ideo non valet illud.
Ad illud quod obicitur, quod est sequela Ordinis, dicendum quod sicut in Lege Veteri non fuit clavis vera, sed figuralis, ita etiam et Ordo. Et hoc patet, quia verus Ordo est qui veram offert hostiam et sacrificium Deo acceptum ; et hoc est in Novo Testamento, ubi offerttir vera Christi caro. In Lege vero Veteri offerebatur caro bovis vel agni, qui erat huius signum.
Ad illud quod obicitur, quod habuerunt discernendi auctoritatem et similiter expiandi, dicendum quod illud erat carnale, non spirituale. Quod obicit, quod non mundabat ab immunditia carnis, dicendum quod expiatio et illa sanctificatio proprie non erat carnalis nec spiritualis, sed figuralis ; unde non fiebat ad munditiapi carnis vel spiritus conferendam, sed potius ad significandam munditiam spiritualem. Dicitur tamen carnalis, pro eo quod de munditia carnis certificabat auctoritate et iudicio sacerdotis.