Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum malus sacerdos communicet cum bono in potestate clavis an sit in solo bono.

Secundo quaeritur, utrum malus sacerdos communicet cum bono in potestate clavis, an sit in solo bono.

Rationes principales

Et quod tantum in bono, videtur : In donatione sive promissione clavium, quae facta est Petro, primo commendatus est Petrus : Beatus es, Simon etc. ; et post : Ego dico tibi. Ergo videtur quodsi omnibus datae sunt in Petro, et datae sunt Petro ratione fidelis et bonae confessionis, quod ad illos solos descendat qui sunt Petro similes et eius imitatores. Ad huius autem confirmationem adducitur verbum Augustini quod dicitur super illud : Tibi dabo : Sicut dictum est Iudae : Pauperes semper vobiscum habebitis etc., gerenti typum malorum ; sic dictum est Petro : "Tibi dabo claves" etc., gerenti typum bonorum. Ergo etc.

Item, Ioannis 20, 22, ubi primo datae sunt hae claves, dicitur : "Accipite Spiritum Sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur" etc. Ergo, si ante donationem potestatis dedit Spiritum Sanctum, qui non habent Spiritum Sanctum, non habent potestatem clavium ; sed mali non habent Spiritum Sanctum : ergo etc. In huius autem confirmatione adducitur Glossa Augustini ibidem : "Ecclesiae caritas, quae diffunditur per Spiritum Sanctum in cordibus eorum, in quibus est, peccata dimittit". Sed soli boni habent caritatem : ergo etc Ad hoc autem sunt multae auctoritates in littera.

Item, hoc videtur ratione, quia bonus distributor nulli dat aliquam potentiam distribuendi, qui est omnino indignus ; sed peccator, in peccato existens, indignus est tam nobili potestate, scilicet solvendi et ligandi ; hoc apertum est, et Deus hoc scit et ipse est qui banc potestatem tribuit : ergo aut male donat dona sua aut talis non habet potestatem.

Item, stultus esset rex qui clavem camerae suae committeret inimico suo. Si ergo peccator inimicus Christi est, cum Christus nihil stulte agat, peccatoribus clavem camerae suae non committit ; sed haec est clavis caeli : ergo etc.

Contra : Matthaei 23, 2-3 dicit Dominus discipulis : "Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei ; quaecumque dixerint vobis, servate et facite". Constans est quod Dominus loquitur de malis sicut ibidem patet, et illis dicit reverentiam exhibendam et obedientiam : vult ergo Dominus etiam malis praelatis subesse bonos subditos. Si ergo potestas praelationis in Novo Testamento in potestate clavium consistit, ergo Dominus vult hanc potestatem malis communicare.

Item, sicut clavis ligandi et solvendi est a Deo, ita et clavis scientiae est a Deo ; sed Dominus clavem scientiae legisperitis dedit, qui mali erant et etiam male utebantur, ut dicitur Lucae 11, 52: ergo nihil prohibet clavem istam malis tribui.

Item, ratione videtur, quia gratia non transfunditur ab uno homine in alterum, ut in praecedentibus visum est. Ergo gratia gratum faciens nihil facit ad hoc quod in isto gratia fiat : ergo nec ad hoc quod iste illi regnum aperiat.

Item, nihil refert ad hoc quod aliquis cellarii claves gerat debite, utrum ipse bibat, sed sufficit quod aliis administret. Ergo a simili videtur quod in hoc nullum praeiudicium generetur Ecclesiae, si quis habet claves caeli, licet ipse non habeat sensum gratiae et gustum.

Item, si non habet clavem nisi iustus, cum nemo nec de se nec de alio sciat utrum sit iustus, nemo scit utrum solvat an liget, aut utrum sit solutus vel ligatus. Ergo dubitatio maxima et perplexitas in Ecclesia Dei relinquitur ; quod est contra bonam institutionem Ecclesiae, quae debet fundata esse in fundamento veritatis aeternae.

Item, si potestas clavis sequeretur sanctitatem, cum tota die fiat transmutatio in sanctitate, quia ille qui est minus sanctus fit magis sanctus et e converso, modo subditus fieret praelatus, modo praelatus subditus : ergo nulla stabilitas esset in Ecclesia ; quod abhorret fides recta.

Conclusio

Malus sacerdos communicat cum bono in potestate clavium quoad ea quae sunt de necessitate, non autem quoad ea quae sunt de idoneitate

Respondeo : Dicendum quod est loqui de collatione clavis alicui quantum ad ea que sunt de necessitate, vel quantum ad.ea quae sunt de idoneitate. Si loquamur quantum ad ea quae sunt de necessitate, sic ad esse clavis sufficit donum Spiritus Sancti secundum grtiam gratis datam ; haec autem infallibiliter et secundum divinam institutionem datur omni suscipienti Ordinis sacramentum, sive sit bonus sive sit malus.

Ratio autem huius est, quia donum gratiae gratis datae non repugnat iniquitati quin simul stet cum ea, sicut patet in scientia et aliis donis. Et rursus, perversitas non repllgnat utilitati illius doni. Sicut enim malus praedicator bene praedicat et frequenter tructificat - propter quod Dominus noluit prohibere eum qui in nomine eius eiciebat daemonia, quamvis eum non sequeretur, quia hoc erat ad utilitatem aliorum - sic, quia bonum illud gratiae gratis datae ordinatum est ad utilitatem communem, et quamvis non valeat accipienti, tamen valet aliis : ideo Dominus, qui in distributione sacramentorum utilitatem communem considerat et suam institutionem non retractat, malis confert istam potentiam, qui ordinati sunt secundum Ecclesiae catholicae formam. Sic ergo quantum ad id quod est de necessitate clavis, sive quantum ad esse sive quantum ad exsecutionem, cum nihil exigatur ad hoc nisi Ordo et iurisdictio, et hoc dicit donum gratiae gratis datae, tam in bonis quam in malis est.

Si autem loquamur quantum ad ea quae spectant ad idoneitatem, cum ad debitum usum officii concurrat meritum, et auctoritas praelationis debeat esse cum sanctitate, maxime tale officium et talis auctoritas competit quod habeat caritatem. Et hoc patet, quia officium illud est officium mediatoris et reconciliatoris ; et cum auctoritas ista it iudiciariae potestatis, et nullus sit bonus mediator qui est inimicus, nullus sit bonus iudex in ea causa in qua est reus, oportet ipsum esse mundum et sanctum ; alioquin, etsi sit minister, non tamen est idoneus vel dignus. His visis, facile est respondere ad obiecta. Concedendae enim sunt rationes probantes claves esse in malis.

Ad rationes

1-2. Ad auctoritates autem in oppositum, solvendum quod loquuntur quantum ad idoneitatem, non quantum ad necessitatem. Vel dicendum quod, sicut supra dictum est in Baptismo, quod fides et caritas Ecclesiae operatur in Baptismo collato a malis, quia confertur in forma Ecclesiae, sic in proposito est intelligendum.

Ad illud quod obicitur de bono dispensatore, quod non dat indigno, potest responderi quod Deus non dat ei propter se, sed propter communem utilitatem ; et quia, quamvis malus non sit dignus, potest tamen esse utilis, ideo ei confert. Vel dicendum quod Deus hoc facit ad ostendendum abundantiam largitatis suae, qua solem suum oriri facit super bonos et malos.

Ad illud quod obicitur de clave camerae, dicendum quod, si clavis talis esset naturae quod nec aperiret nec aperire posset nisi amicis, secure posset talis clavis cuilibet dari ; talis autem est clavis caeli, ut patet ex dictis in praecedentibus.

PrevBack to TopNext