Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum claves dentur in Ordine sacerdotali.
Rationes principales
Circa primum ostenditur quod in solo illo Ordine dentur. Primo auctoritate. Ambrosius, in libro De paradiso, loquens de potestate ligandi et solvendi, dicit : Ius hoc solis permissum est sacerdotibus.
Item, super illud : "Tibi dabo claves", Glossa Hieronymi: "Habent iudiciariam potestatem omnes Apostoli ; habet etiam omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris". Sed omnis episcopus est sacerdos : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia potestas clavis Apostolis data fuit, cum Dominus dixit Ioannis 20 23 : "Quorum remiseritis peccata" etc. Ergo illis solis significatur haec potestas dari, quibus haec verba dicuntur ; haec autem non dicuntur nisi solis sacerdotibus : ergo etc.
Item, omnis habens hanc potestatem mediator est, et omnis talis constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Ergo ad eum pertinet haec potestas, ad quem pertinet sacrificium offerre ; sed hoc pertinet in Nova Lege et Veteri ad solos sacerdotes : ergo etc.
Contra : Hieronymus: "Ostiarii, inter bonos et malos habentes iudicium, dignos recipiunt et indignas respuunt". Sed hoc est officium clavium, sicut patuit in praecedentibus per Glossam Matthaei 16, 19: ergo etc.
Item, ratione videtur, quia, si alicui competit dari claves, ei competit qui habet officium ostiarii ; sed multo inferior sacerdotio est Ordo ille, immo primus inter Ordines : ergo tunc videtur ei dari potestas clavium.
Item, exteriora quae sunt in Ordinibus sunt signa interiorum et spiritualium, quoniam "sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma". Ergo in illo Ordine datur clavis spiritualis interius, in quo datur clavis materialis exterius : ergo, cum iste sit Ordo ostiariorum, patet etc.
Item, in omni ordine est aliqua potestas spiritualis, et illa potestas ordinata est sub sacerdotali per modum ministerii in Ordinibus inferioribus ; sed nos videmus in curia regis et in curia Romana claves non dari principibus et consiliariis, sed clientibus et ministris : ergo, cum magis competat hanc clavem dari in traditione aliorum Ordinum quam sacerdotii, cum officium sacerdotis sit in praesentia Domini ministrare et gratissimum ei sacrificium offerre, videtur etc.
Conclusio
Solis sacerdotibus et in ordine sacerdotali clavium potestas confertur
Respondeo : Dicendum, sicut dicunt Sancti, et hoc etiam innuit ipse modus tradendi Ordines, quod in Ordine sacerdotali clavium potestas confertur. Huius autem ratio est divina institutio. Institutionis autem congruitatem videre possumus, quoniam harum clavium conservator habet officium mediatoris et officium reconciliatoris. Mediator autem est inter Deum et homines ; reconciliator vero reducendo ad Ecclesiam et reconciliando Ecclesiae. Ad hoc autem ut possit esse mediator perfectus et competens inter Deum et hominem, oportet quod posse habeat offerendi dona et sacrificia pro peccatis, in quibus Deus placetur. Ad hoc quod possit reducere ad corpus Christi mysticum, cuius caput est ipse Christus verus, ut recta sit et ordinata potestas, oportet quod habeat posse conficiendi sanctissimum corpus Christi. Hoc autem ad solos pertinet sacerdotes. Et ideo mirabilis Dei sapientia, ordinatissimo modo ordinans ecclesiasticas potestates, hanc potestatem ligandi et solvendi solis sacerdotibus commisit, et ita in Ordine sacerdotali dantur claves. Et quoniam episcopatus non dicit novum Ordinem, sed quamdam Ordinis eminentiam, recte dicendum est in eo non dari novam clavem, sed potestatem huiusmodi extendi et ampliari, ut sic pateat ultimo quaesitum. Ampliatur autem potestas iurisdictionis ad corripiendum, in cuius signum baculus ei traditur pastoralis.
Ad rationes
1-3. Ad illud ergo quod obicitur de ostiariis, quod habent iudicium, dicendum quod habere iudicium et potestatem ad repellendum vel admittendum est dupliciter : vel ad ipsa sacramenta et eorum efficaciam, ea quidem prout oportet administrando ; et hoc quidem spectat ad claves caeli, et hae sunt claves de quibus loquimur. Alia est potestas admittendi et repellendi ad locum vel ad loca sacramentorum, sicut est ecclesia ; et haec spectat ad infimum Ordinem ; haec auteni non dicitur clavis caeli, sed magis potestas quaedam respectu templi materialis, et ideo magis potest dici clavis excubantium in custodiis sanctuarii. Et quamvis aliquo modo sit haec potestas spiritualis, quia inest ratione officii et ordinat ad spirituale, tamen ex hoc non dicitur clavicularius caeli nec ostiarius. Et per hoc patent duo sequentia de clavibus et ostiario, quia aliam poteritiam significant, non illam quae praedicta est et de qua nunc agitur.
Ad illud quod obicitur, quod ista potestas est personarum infimarum in curiis hominum, dicendum quod non est simile, quia haec dicit proprie potestatem respectu hominum ostium ingredientium, ex qua non acquirunt aliquam excellentiam ; sed potestas clavium est potestas respectu ingredientium Ecclesiam et deinde caelum ; et ideo ille cui collata est plena potestas, super omnes constitutus est, sicut beatus Petrus. Et quia principi collata est primo haec potestas, patet quod nort vilitatis, sed maximae nobilitatis est, et ideo nobilissimo Ordini competit et aptatur.