Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum potestas clavium comitetur inseparabiliter Ordinem sacerdotalem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia sicut nunquam iteratur Ordinis consecratio, sic nec iteratur verbum in quo datur potestas clavium. Ergo sicut ille Ordo inseparabiliter possidetur propter characterem, videtur similiter quod naec potestas.
Item, potestas ista in aliquo est ; constat quod non nisi in sacerdote, non secundum carnem, sed secundum animam ; sed quae secundum animam habentur, cum anima sit incorruptibilis, non possunt auferri, ut patet in scientia et virtute : ergo talis potestas non potest auferri.
Item, si amittuntur, aut ergo propter ignorantiam, aut propter malitiam, aut propter subditi carentiam. Non propter ignorantiam, hoc constat ; non propter malitiam, istud constat, quia mali habent, ut visum est prius ; non propter subditorum carentiam, quia, si talis faceret carere clave, tunc mutatio subditorum mutaret claves ; quod est manifeste falsum : ergo etc.
Item, si aliquid necessario ponit aliud, non potest aliud auferri, quin ipsum auferatur quod ponit ; sed aliquo facto sacerdote secundum Ecclesiae formam, statim habet clavem : ergo, remota clave, removetur Ordo. Sed Ordinis character non potest amoveri : ergo etc.
Contra hoc obicitur : 1. Primo de haereticis et schismaticis, qui, secundum quod dicitur in littera et habetur in principio praecedentis distinctionis, non possunt solvere et ligare, et tamen Ordines habent, sicut infra patebit : ergo clavis non sequitur Ordines inseparabiliter, quia, si non possunt, non habent potentiam.
Item, obicitur de degradatis : constans est quod Ordines non possunt auferri character : si ergo degradantur, hoc erit solum quantum ad auctoritatem sive potestatem. Ergo videtur quod illa auferatur, maxime cum videantur magis elongari ab hoc actu degradati quam haeretici.
Item, obicitur de anima separata, quae habet characterem Ordinis et non habet potestatem clavium ; in patria enim cessat omnis praelatio ; ergo non videtur quod inseparabiliter characterem comitetur.
Si tu dicas mihi ad haec omnia, quod omnes praedicti habent potestatem, sed non exsecutionem, hoc improbatur triplici ratione.
Prima est, quia illa potestas est spiritualis et activa : potestas enim dicitur activa, non passiva ; et iterum est in potentia libera, quae scilicet est liberum arbitrium, quod exit in actum quando vult. Ergo impossibile est quod aliquis habeat potestatem et non habeat et sic per mortem dicitur potestas exsecutionem quando vult.
Item, frustra est potentia quam non consequitur actus. Ergo, si in talibus est potentia sine actu, frustra est ; sed in operibus divinis nihil debet esse frustra : ergo etc.
Item, si talis potentia non est in actu, quaero, unde. hoc sit. Si quia Papa prohibet vel superior, sed contra : quantumcumque superior prohibeat, si quis conficit, confectum est de facto ; si baptizat, baptizatum est : ergo pari ratione si absolvat vel liget, absolutum et ligatum est ; quod est manifeste falsum. Ergo redit primum, quod tales non habent potestatem ; et habent characterem : ergo haec potestas non sequitur characterem inseparabiliter.
Conclusio
Clavis inseparabiliter sequitur ordinem sacerdotalem quoad essentiam, sed quoad exsecutionem sequitur statum viatoris et possessionem iurisdictionis
Respondeo : Dicendum quod sicut de potentia visiva est loqui dupliciter : vel quantum ad essentiam vel quantum ad usum ; et quantum ad essentiam fundatur haec potentia radicaliter in anima nec animam deserit unquam ; quantum ad usum vero exigit organum bene dispositum et medium illuminatum : sic in proposito est intelligendum quod, si loquamur de potentia solvendi quantum ad essentiam, sic radicaliter est in ipsa anima sicut et character, nec videtur ab illo differre nisi secundum relationem quamdam : et hoc modo inseparabiliter se tenet cum sacerdotali Ordine.
Alio modo possumus loqui quantum ad usum, et hoc modo necessario requiritur status viatoris et auctoritas iurisdictionis. Quod status viatoris requiratur, patet, quia, sicut ratio merendi non competit caritati extra statum viae, sic nec potestas reconciliandi et sacramenta exhibendi sive administrandi nisi in statu Ecclesiae militantis ; et sic per mortem dicitur potestas usum amittere in anima separata. Quod iterum requiratur iurisdictio, patet sic. Sacerdos enim est mediator, et in quantum mediator inferior est Deo et superior poenitente et arbiter et iudex homini constitutus loco Dei ad parcendum sive solvendum et ad puniendum ; talis autem iudicatio non est sine aliqua iurisdictione in eum qui iudicatur, quia nemo potest aliquem iudicare nisi qui iudex eius constituitur ab eo qui potest. Et ideo iurisdictio est tamquam vis motiva ipsius clavis sive manus ; hac autem deficiente, quae clavem moveat, etsi adsit clavis, nunquam aperiet : et si amittitur haec iurisdictio, cessat clavis exsecutio. Haec autem amittitur dupliciter : vel per ablationem subditorum quantum ad rem, et sic est in schismaticis, haereticis, praecisis, fornicariis notoriis, excommunicatis et huiusmodi ; vel quantum ad ablationem secundum rem et secundum spem, et hoc est in degradatis, quibus sine spe recuperandi aufertur. Unde et haeretici et excommunicati dicuntur habere manum ligatam, sed degradati amputatam. Ideo dico quod, etsi clavis quantum ad esse Ordinem consequatur, tamen quantum ad exsecutionem sequitur statum et iurisdictionem.
Ad rationes
1-3. Et sic patet responsio ad tria prima obiecta de haereticis, de degradatis et aliquibus separatis, qui dicuntur non posse, quia non sunt ibi quae necessaria sunt ad usum ; et tamen habent potentiam, sicut in anima caeci est potentia visiva, et tamen videre non potest.
Ad illud quod obicitur, quod est potestas activa et libera, dicendum quod, quamvis sit activa et in substantia libere agente, tamen est ad alterum et indiget debito suscipiente. Unde, quemadmodum matrimonium est ex consensu libero, tamen, quia mater non est idonea ad contrahendum cum filio, quantumcumque consentiant, non est matrimonium. Sic intelligendum est in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod frustra est potentia quam non consequitur actus, dicendum quod, si intelligatur de actu debito pro loco et tempore et opportunitate, potest habere locum ; si autem in aliis intelligatur, multas habet instantias. Et quia tales personae carent opportunitate ad actum, etsi nunquam exeant, non propter hoc habent potentiam frustra. Praeterea, illud verbum intelligitur de actu generaliter, non de hoc vel de illo, quia non oportet quod potentia exeat in omnes, sufficit tanien quod aliquid faciat, ita quod non sit otiosum in natura. Et sic est in proposito, quia, etsi nihil per illam potentiam fiat exterius, tamen illa potest esse in animae ornatum quantum ad bonos vel in confusionem quantum ad malos.
Ad illud quod obidtur : quis aufert illi potentiae exsecutionem ? dicendum quod potestas cpntraria sive superior potest ei auferre. Et si tu obicias, quod non potest auferre actum conficiendi, dicendum quod non est simile, duplici ex causa. Prima est, quia non potest tali auferre materiam, et si posset panem de tritico auferre, tunc auferret potentiam ; sed haec aufert materiam, scilicet subditos - superior enim potestas potest subditos eximere a potestate inferioris - et hanc auferendo aufert iurisdictionem. Praeterea, in potestate conficiendi omnes pares sunt, quia haec immediate datur per impressionem characteris ; sed in iurisdictione sive praelatione non est aequalitas : et ideo in huiusmodi possunt arceri, non sic in aliis. Et haec est ratio quare boni et sancti religiosi inclusi, etiam si sint sacerdotes, non habent exsecutionem clavis in absolvendo et ligando, quia non habent iurisdictionem in aliquos ; et ideo ab hoc actu prohibentur. Unde Eugenius Papa : Placuit ut nulli monachorum temerario ausu liceat poenitentiam dare etc. Ratio autem huius prohibitionis assignatur Causa XVI, quaestione 1, et in pluribus decretis sanctorum Patrum. Habent tamen, sicut ibidem ostenditur, idoneitatem ex Ordine et ex vitae merito, cui adiuncta iurisdictione quae dicitur, Ordo sacerdotalis exit in actum. Unde Causa XVI, quaestione 1, Leo Papa: "Monachi, etsi in dedicatione sui presbyteratus, sicut et ceteri sacerdotes, praedicandi, baptizandi, poenitentiam dandi, peccata dimittendi, beneficiis ecclesiasticis perfruendi rite potestatem accipiant, tamen exsecutionem suae potestatis non habent, nisi a populo fuerint electi et ab episcopo ex consensu abbatis ordinati".