Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sacerdos qui potest absolvere subditum unum, possit et quemlibet alium absolvere.

Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod sacerdos, qui in unum potest, eadem ratione potest et in omnem alium.

Rationes principales

Levitici 13, 2 dicitur : "Homo, in cuius cute apparuerit plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius". Ex hoc patet quod quilibet sacerdos in Veteri Lege poterat iudicare de omnibus fidelibus de populo Israel, de quacumque esset tribu ; sed quod praecessit in figura, debet sequi in veritate : ergo videtur quod hic possit quilibet sacerdos de lepra cuiuslibet iudicare. Et multo fortius hic videtur, quia maior est unitas in Ecclesia, et quantum ad ministrantes sacramenta et quantum ad caritatem fidelium, quam tunc temporis erat ; sed tunc quod poterat unus poterant omnes, et in quem poterat unus, et omnes : ergo et modo debet esse similiter.

Item, Dominus virtutem istam sive potestatem dedit primis sacerdotibus, et secund um conformitatem eorum descendit in posteros ; sed Dominus dixit generaliter Ioannis 20, 23 : "Quorum remiseritis peceata, remittuntur eis" ; et hoc ipsum dicitur sacerdoti : ergo videtur quod detur potestas in omnes : ergo omnes potest absolvere.

Item, ratione videtur, quoniam ita videmus in corporalibus, quod ignis qui comburit in una materia, comburit et in qualibet simili et eiusdem speciei ; et lux quae fugat tenebram de uno loco, similiter et de alio pellit sine instantia : ergo pari ratione videtur in proposito, quodsi aliquis sacerdos potest ab solvere, unum peccatorem poenitentem, quod pari ratione possit et quemlibet consimilem.

Item, ita videmus in artificialibus, quod clavis quae unam seram aperit, aperit et omnes per eum modum factas, et e converso multae claves similes in quantitate et qualitate unam seram. Si ergo debitum peccati est conforme in omnibus peccatoribus poenitentibus et potestas aperiendi in omnibus clavibus sacerdotalibus, ergo qui potest in unum, et in quemlibet alium.

Item, ita videmus in supercaelestibus, quod angelus ordinis inferioris potest purgari, illuminari et perfici a quolibet angelo superoris ordinis. Ergo, si haec hierarchia illam imitatur, cum Ordo sacerdotalis sit supra laicos, videtur quod quilibet laicus a quolibet sacerdote possit absolvi.

Item, si non potest absolvere omnes, cum possit unum, quaero, unde hoc sit. Aut enim est potentiae laxatione et corruptione aut ex ligatione, quia superior potestas non permittit. Primo modo non, illud patet. Secundo modo non decet, quia bonum est diffundendum et multiplicandum et colendum : ergo non est restringenda potestas : et ita videtur quod qui in unum potest, quod possit in omnem.

Contra : Causa XVI, quaestione 1: "Nulli sacerdotum liceat parochianum alterius aut absolvere aut ligare".

Item Causa IX, quaestione 2: "Nullus alterius parochianum iudicare, ordinare aut excummunicare praesumat, quia tale iudicium aut ordinatio vel excommunicatio nec rata erit nec vires ullas habebit".

Item, in Concilio generali, Extra, De Poenitentiis et remissionibus : Si quis aliquando ex causa voluerit alteri confiteri, licentiam petat et obtineat a proprio sacerdote, quia aliter ipsum non poterit absolvere vel ligare. Sed non quilibet sacerdos est proprius, quia proprium dicitur quod convenit uni soli : ergo non quilibet sacerdos potest quemlibet absolvere.

Item, videtur ratione, quia nos videmus in ordinatione pradicamentorum in rationalibus et in ordine causarum in naturalibus, quod reductio fit usque ad supremum per unum immediatum, ita quod non sunt plura immediata respectu unius. Et hoc patet, quia una est species specialissima individui unius, similiter est in causis. Ergo, si ordo est in Ecclesia secundum gradus descendendo et ascendendo a Summo Pontifice usque ad parochianum, videtur tunc quod per unum sacerdotem, per unum archidiaconum, per unum episcopum, per unum hierarcham reducatur ad Summum Pontificem. Ergo non poterunt secundum rectum ordinem plures sacerdotes in unum : non ergo quilibet quemlibet potest absolvere vel ligare.

Item, ita videmus in exercitibus, quod sunt ordines distincti, ut tribunus super centuriones, et centurio super quinquagenarios, et quinquagenarius super decuriones, et decurio super decem ; et qui sunt sub uno, non sunt sub alio decurione, nec potest decurio compescere nisi suos decem, et sic de aliis ascendendo ; secundum hoc pari ratione videtur quod nec sacerdos alterius parochianum nec episcopus. alienum subditum.

Item, si duo haberent posse super unum, qui possent discordare, possent contraria iubere ; sed nemo potest duobus dominis contraria iubentibus. obtemperare rationabiliter : ergo posset in isto subdito perplexitas generari : ergo secundum rectum ordinem non debet duobus sacerdotibus super eumdem subditum aequalis potestas dari : ergo etc.

Conclusio

Non quilibet sacerdos potest quemlibet absolvere nisi in articulo necessitatis

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Dionysius, "lex divinitatis est media per prima et ultima per media perducere ad purgationem, illuminationem et perfectionem". Ideo, sicut videmus in omnibus, sive in rationalibus sive in naturalibus sive in caelestibus, quod ad hoc quod sit concordia et decor, oportet quod sit ordo, sic intelligendum est et in spiritualibus potestatibus in ipsa Ecclesia ; unde Cantici 6, 3 legitur quod "terribilis est ut castrorum acies ordinata".

Quoniam igitur ordo attenditur secundum praelationem et subiectionem, et praelatio attenditur secundum ascensum et descensum, non secundum aequalitatem ; et in ascendendo ad superius est status et reductio ad unum, econtra in descendendo est multiplicatio : ideo secundum rectum ordinem Ecclesiae oportuit unum esse praelatum primum et supremum, in quo esset status omnis praelationis ecclesiasticae. Et quia in illo status est tamquam in primo et simplicissimo in illo genere, ideo virtus in eo unita est, et solus est inter praelatos qui habet plenitudinem potestatis. Item, quoniam per reces sum ab uno fit multiplicatio, et per hoc virtutis diminutio, ideo quanto praelati alii inferiores sunt, tanto plures sunt et tanto minorem habent potestatem, ita quod status est in sacerdotibus parochialibus qui immediate gerunt populi curam ; et istorum iurisdictio arctata est ad portiunculam determinatam, et cuilibet commissa est sua portio secundum rectam ordinationem, et illa iudicatur esse messis sua. Et quoniam non licet alii sacerdoti mittere manum vel falcem in alienam messem, ideo alius non habet potestatem eius subditum absolvere, nisi superior vel vicem habeat superioris, ut poenitentiarii domini Papae et poenitentiarii episcopi, legati et privilegiati, qui faciunt hoc auctoritate superioris, sicut nuntiu a principe procedens potest in omnes subditos aliis inferioribus. Haec autem intelligenda sunt secundum legem communem quia in articulo necessitatis indulget rectitudo iuris cuilibet sacerdoti quemlibet absolvere, si sit in Ecclesiae unitate.

Pro regula igitur habendum est, quod solus sacerdos proprius habet potestatis exsecutionem in suos, exceptis quinque casibus. Primus est, si ovis aliena in parochia sua deliquit. Secundus, si mutavit ibi domicilium, sicut est in scholaribus qui student Parisius. Tertius est, si sit vagabundus. Quartus est, si sacerdos proprius sit inscius vel malitiosus, et, petita licentia, vult adire peritiorem. Ultimus est in articulo necessitatis, et hoc in casu non oportet sacerdotem esse licentiatum. In aliis autem oportet, non a sacerdote poenitentis solum, quia ille non potest nisi subditum licentiare, sed oportet esse licentiatum ab ordinario, scilicet ipso episcopo. Concedendae igitur sunt rationes probantes quod non quilibet potest in quemlibet.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de filiis Aaron, dicendum quod non est simile, quia populus Israel populus unus erat et unum templum habebat, nec erant ibi regna terrarum sollicitudini sacerdotum commissa sicut nunc sunt ; et ideo oportet modo esse plures episcopos et plures ecclesias, quarum quaelibet habet suam potestatem.

Ad illud quod obicitur de hoc quod dicit Dominus : Quorum remiseritis etc., dicendum quod clavis sacerdotalis, quamvis, quantum est de se, indifferens sit ad omnes, tamen vis motiva huius clavis, quae est iurisdictio, ut prius visum est, non se habet ad omnes nisi in uno solo ; et ideo unus solus potest omnes absolvere. Quando ergo Dominus dedit clavem et banc potestatem, ipse praesupposuit eius exsecutionem secundum regulam potestatis collatae Petro et eius successoribus.

Ad illud quod obicitur, quod ignis agit in quodlibet combustibile, dicendum quod non est simile, quia prima est actio naturalis, quae est secundum necessitatem, haec autem actio est spiritualis et rationalis, quae quidem attenditur secundum ordinem.

Ad illud quod obicitur de clave et sera, dicendum quod istud verum est quando adest virtus motiva quae clavem moveat ; sed in aliquibus vis ista arctata est, ut in sacerdotibus inferioribus ; in aliquibus ligata, ut in haereticis et excommunicatis ; in aliquibus est amputata, ut in degradatis. Unde sicut hi non possunt absolvere aliquem, quorum manus est ligata simpliciter, ita in aliis non potest clavis claudere, ubi se manus iurisdictionis non valeat extendere.

Ad illud quod obicitur de angelis superioris ordinis, dicendum quod non est simile, quia in hierarchia angelica non potest cadere zelus nec controversia, pro eo quod concordia in sublimibus est facta ; non sic est in Ecciesia, immo quilibet vult sibi ius alterius vindicare : ideo oportuit potestates distinguere et limitare.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod potestas non est arctanda, dicendum quod arctatio potestatis potest venire dupliciter : aut propter defectum amoris, aut propter conservationem ordinis. Prima est invidiae et repugnat bonitati ; secunda vero est sapientiae et concordat paci et communi utilitati ; et talis arctatio facta est in minoribus sacerdotibus, regulante iure divino, immo ipso Spiritu Sancto, per Patres et Apostolos, qui Ecclesiam fundaverunt et ordinaverunt. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext