Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum inferior possit absolvere superiorem, ipso volente.

Secundo quaeritur, utrum inferior possit absolvere superiorem, ipso volente.

Rationes principales

Et quod sic videtur : Quia ad Hebraeos 5, 2 dicitur quod pontifex non tantum pro se, sed etiam pro populo debet orare, eo quod "ipse sit circumdatus infirmitate". Ergo, si peccat mortaliter, indiget confiteri quemadmodum unus de populo ; sed non habet superiorem ordinarium ; ergo potest confiteri et absolvi ab inferiori.

Item, ad hoc quod de peccato mortali fiat reconciliatio, necesse est intervenire mediationem sacerdotis ; sed possibile est supremum praelatorum peccare : ergo indiget sacerdote reconciliante ; sed non superiori : ergo inferiori.

Item, quamvis Summus Pontifex sit constitutus "ut offerat dona et sacrificia pro peccatis", tamen ipse per alium sacerdotem potest facere hostiam offerri et alius potest offerre pro eo. Ergo, quamvis claves habeat ad solvendum, tamen alius potest absolvere eum ; sed non nisi inferior : ergo pari ratione in omnibus aliis.

Item, potestas absolvendi data est ad utilitatem eius qui absolvitur ; sed ille cui data est potestas haec non est peioris conditionis quam alii : ergo et ille potest absolvi ; sed non a se nec a superiori, quia frequenter non habet copiam eius aut non habet superiorem, ut Papa : ergo etc.

Contra : Relationis non est relatio, nec motus est motus, nec mediationis est mediatio, nec mediatoris est mediator ; sed supremus sacerdos et omnis praelatus mediator est inter inferiores et Deum : ergo non potest esae nec debet e converso.

Item, ad hoc quod aliquis absolvat aliquem, necesse est quod habeat iurisdictionem super eum, sicut in praecedentibus visum est ; sed inferior non habet iurisdictionem super superiorem : ergo etc. Si dicas mihi quod superior dat ei iurisdictionem absolvendi, contra : nemo dat quod non habet ; sed praelatus non habet iurisdictionem absolvendi se, quia non habet potestatem supra se : ergo etc.

Item, praelatus inferior non potest alium excommunicare nec ipse potest dare alii iurisdictionem excommunicandi se : ergo similiter videtur quod nec absolvendi.

Item, in hierarchia angelica non recipiunt angeli superiores illuminationem ab inferioribus : ergo similiter videtur quod in Ecclesia superior ab inferiore non absolvatur.

Item, probatum est per canones et rationes quod sacerdos non potest absolvere alienum parochianum : ergo nec suum praelatum, per locum a maiori ; magis enim videtur quod possit supra minorem quam supra maiorem. Si tu dicas quod praelatus dat ei potestatem in se, quaeritur, quomodo hoc possit esse.

Conclusio

Sacerdos subditus potest absolvere praelatum, qui in foro poenitentiae ipsi se subiciit

Respondeo : Dicendum quod inferior superiorem potest absolvere, si superior velit se ei subicere. Et hoc patet sic. Virtus clavium, quantum est de se, ad omnes se extendit, nisi ex ordinatione superiorum manus arctaretur propter servandum ordinem ecclesiasticum. Sacerdos enim ex sua ordinatione institutus est mediator inter Deum iudicem et hominem peccatorem, et, quantum est ex parte Dei, non est differentia : quilibet enim suum sacerdotem reputat mediatorem, et cuilibet impressit mediatoris characterem ; sed differentia est ex parte hominum, quia, si quilibet esset mediator cuiuslibet, esset in Ecclesia confusio ; et ideo alii aliis subiecti sunt, et qui subiciuntur uni, non possunt dare alteri auctoritatem in se ; sed, si libera esset persona quae posset se subicere, tunc absque dubio posset eum absolvere. Quoniam ergo supremus praelatus, qui merae libertatis est et nulli subiectus, potest se cui vult subicere, et alii exempti etiam sui subditis, concedo quod ipsi possunt eos absolvere.

Quod autem supremus praelatus possit se ei subicere, ius divinum concordat, quia, cum ipse sit circumdatus infirmitate, debet subici sacramentis ; et sicut medicus infirmatus quaerit medicum et medicinam, non in quantum medicus, sed in quantum aegrotus, sic Ecclesiae praelatus et mediator quaerit sacerdotem, in quantum Dei inimicus factus est per culpam et in quantum peccator. Ius etiam canonum concordat quod unusquisque possit auctoritatem suam communicare pro se et pro utilitate sua sine praeiudicio facto propriae auctoritati et potestati ; et ita Summus Pontifex potest se cuilibet sacerdoti subicere et absolutionem petere ; possunt etiam et alii praelati de permissione Papae, sicut dicitur in illa decretali De poenitentiis et remissionibus, quae est Gregorii: Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum, permittimus episcopis et aliis superioribus nec non minoribus praelatis exemptis, ut praeter praelati sui licentiam providum et discretum sibi possint eligere confessorem. Et sic patet quod subditus potest superiorem absolvere, ipso volente et eligente ac per hoc se eidem in foro poenitentiali subiciente.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur primo, quod relationis non est relatio etc., dicendum quod verum est, secundum quod huiusmodi ; nec medici medicus, secundum quod huiusmodi, nec sacerdotis sacerdos in quantum talis, sed in quantum peccatoris.

Ad illud quod obicitur de iurisdictione, dicendum quod praelatus dat ei iurisdictionem in se se ei subiciendo. Et si obiciat tunc quod non potest dare quod non habet in se ; dicendum quod iurisdictio et subiectio est ad alterum ; et ideo, quamvis non possit quis sibi ipsi esse subiectus, nihil prohibet ipsum subici posse alii, maxime si est liberae potestatis.

Ad illud quod obicitur, quod non potest dare auctoritatem excommunicandi se, dicendum quod argumentum istud deficit dupliciter. Primum quidem, quia excommunicatio est contra hominem, sed absolutio pro homine ; et homo non potest auctoritate sua uti contra se, quamvis possit pro se. Amplius deficit, quia alius modus iurisdictionis requiritur ad excommunicationem quam ad absolutionem. Excommunicatio namque, quae respicit hominem, communem dicit iurisdictionem super hominem, sed absolutio dicit mediationem inter Deum et hominem, quo scilicet homo semper inferior est. Et quoniam necesse est hominem, quantumcumque.sit magnus, iudicari cum Deo et iudicio esse inferiorem, quantum ad hoc iudicium quilibet potest, quantumcumque sit magnus, dare alii propter se iurisdictionem. Sed, quia praelatus talis super omnes est talis iurisdictio, quae attenditur quantum ad praelationem potest dicere Deo : "Tibi soli peccavi". Et ideo non potest alteri dare potestatem excommunicandi se ipsum.

Ad illud quod obicitur de angelis, quod non descendunt ad inferiores, dicendum quod non est simile, quia angeli semper in sua dignitate persistunt nec cadit in eis obscuratio peccati ; et ideo non oportet eos ad inferiores descendere. Sed in eccleiastica hierarchia secus est, quia peccant praelati et subditi ; et ideo oportet quod etiam ipsi subiciantur inferioribus, quia et ipsi per culpam quodam modo inferiores facti sunt.

Ad illud quod obicitur ultimo de subdito alterius, patet responsio, quia non habet iurisdictionem in talem, nec talis potest ei dare, cum alteri subiectus sit. Unde sicut non valet : iste qui est servus Petri, non potest se facer servum Martini, ergo nec iste qui liber est ; sic nec in proposito.

PrevBack to TopNext