Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poena purgatorii sit ponenda.

Quaeritur ergo primo, utrum sit ponere poenam purgatoriam.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Primo, auctoritate Apostoli, I ad Corinthios 3, 15 : "Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem". Ergo videtur quod sit ponere poenam aliquam post hanc vitam, qua electi purgantur.

Item, Augustinus dicit, et habetur in littera: "Aut homo punit aut Deus punit" ; sed frequenter aliqui convertuntur in fine, qui non puniuntur in praesenti : ergo necesse est quod puniantur a Deo ; sed non igne infernali sive aeterno : ergo etc.

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia qui gravius peccavit gravius est puniendus, ergo qui diutius peccavit diutius est puniendus ; sed iste qui perseveravit in culpa usque ad mortem, diuturnius peccavit : ergo diuturnius et gravius debet puniri ; sed non in hac vita : ergo etc.

Item, peccatum relinqui impunitum est peccatum remanere inordinatum, et hoc est universum foedari ; sed impossibile est quod summa Sapientia dimittat universum foedari : ergo oportet illud puniri ; sed non in praesenti : ergo etc.

Item, si non est poena purgatoria, sed boni statim evolant : ergo errat universalis Ecclesia quae pro defunctis fidelibus facit suffragia.

Item, si non est poena post hanc vitam, ergo qui perdurat usque ad mortem in culpa, cum nullam sustinuerit poenam, reportat de malitia sua commodum ; quorum utrumque est falsitas manifesta.

Contra : Apocalypsis 14 ; 13 : "Beati mortui qui in Domino moriuntur ; amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis". Ergo post hanc vitam nullus bonus laborat : ergo nullus affligitur : ergo nullus punitur.

Item, Deus est misericordissimus ; sed a summe misericordi veniam dimidiam sperare est impietas : ergo, cum remittit, totum remittit. Ergo, si aliquid de peccato remisso exigitur a peccatore, hoc est secundum statum praesentis Ecclesiae ; sed in morte hunc statum egreditur : ergo videtur quod amplius ab eo nihil exigatur.

Item, in morte absolvitur quis ab omni mandato, ergo et a mandato satisfactionis et confessionis et huiusmodi ; sed punitio pro peccatis satisfactio est : ergo liberatur deinceps ab omni debito punitionis : ergo, ut videtur, amplius non punitur.

Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum ; sed decedentem in mortali peccato statim condemnat : ergo decedentem in caritate statim glorificat.

Item, potentior est caritas ad elevandum quam sit mortalis culpa ad deprimendum ; sed culpa mortalis statim demergit in abyssum : ergo caritas statim elevat in caelum : ergo non est ponere post mortem aliquod supplicium.

Item, status post mortem respondet statui qui est in via ; sed in via non est nisi duplex status, scilicet bonorum et malorum : ergo post mortem non est nisi duplex : ergo statim anima decedentis vel est in paradiso cum bonis, vel in inferno cum malis.

Conclusio

Poena purgtoria post hanc vitam absque dubio ponenda est

Respondeo : Dicendum quod - sicut dicit Scriptura et auctoritates Sanctorum et plures revelationes et rationes concordant, et Ecclesia universalis confirmat, quae pro illis orat - absque dubio post hanc vitam est ponere poenam purgatoriam.

Ratio autem huius est ista, "quia universae viae Domini misericordia et veritas" ; sic autem misericordia parcit Dominus, ut veritati sive iustitiae non fiat praeiudicium : ideo dimittit culpam et poenam aeternam, ita tamen ut obligatum teneat ad poenam temporalem. Ab hac autem poena non absolvitur in morte, quoniam status post mortem non repugnat punitioni animae, quamvis non competat merito eiusdem : puniuntur enim animae et praemiantur ; et ideo, cum non sint taliter alicui remissa peccata quin obligetur ad aliquam poenam, nisi fiat per baptismalem gratiam, et ab illa obligatione non absolvitur, et debitor poenae non possit cum debito ingredi caelum, necessarium est esse purgatorium.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Apocalypsi, quod requiescunt a laboribus, dicendum quod est labor in operando et est labor in patiendo ; et verbum illud intelligitur de labore in operando, quia iam non est dies in qua operari valeant merendo ; non autem intelligitur de labore in patiendo. Et hoc patet ex ipso textu sequenti : Opera enim illorum sequuntur illos.

Ad illud quod obicitur, quod est misericordissimus, dicendum quod verum est, sed tamen iustus est ; ideo veniam praestat quam decet iustam misericordiam praestare. Quia enim iustus est, homini iniusto reconciliari non decet, manente iniustitia et offensa ; et ideo nunc iustitiam decet ut, remittendo unam mortalem culpam, remittat omnem aliam ; non sic de poena. Quoniam enim misericordia remittit poenam et iustitia exigit, ideo oportet quodam modo dimidiari, ut unum alteri non praeiudicet. Et sic patet quod etiam poena exigitur in foro Dei.

Ad illud quod obicitur, quod absolvitur ab omni mandato, dicendum quod verum est ; sed tamen non absolvitur a debito, immo anima trahit secum debitum, et quia retributor est iustus, retribuit secundum quod invenit debitricem ; et quia debitrix erat poenae, quam nondum exsolvit, patet etc.

Ad illud quod obicitur, quod statim damnat decedentem in mortali, ergo etc., dicendum quod non est simile, quoniam iste qui in mortali est, nihil habet in se quod sit dignum vita, immo totum vel est mortuum vel est mortificatum ; et ideo summe dispositus est ad aeternam damnationem, et propter hoc statim damnatur iusta retributione. Sed ille qui est in caritate, cum caritas simul stet cum veniali culpa et reatu poenae, habere potest in se aliquid dignum poena ; et quia gloria non potest simul stare cum poena secundum forum commune, necesse est prius debitum illud solvi per poenam purgatoriam.

Ad illud quod obicitur de pondere, iam patet responsio, quia pondus caritatis habet in se aliquod retardans, ut culpam aliquam parvulam vel reatum ; sed pondus peccati nihil habet elevans vel retardans : ideo non est simile de ascensu caritatis et descensu peccati.

Ad illud quod obicitur, quod non est nisi duplex status in hac vita, ergo etc., dicendum quod, licet duplex sit principalis, tamen uterque subdividitur. Nam qui habet iustitiam in duplici differentia est. Aut enim est in statu perfectorum perfectione completa ; et talis non habet cremabilia nec aliqua debita, et huic statim debetur vita aeterna ; tales fuerunt sancti Martyres, ut Laurentius et Vincentius, et sancti Confessores, ut Benedictus et Franciscus. Alii sunt in statu imperfectorum ; et hi habent cremabilia ut plurimum, et etiam debita ; et oportet primum debita solvi et cremabilia, quam introducantur in patriam ; et hoc est in poena purgatoria. Similiter carentes iustitia in duplici sunt differentia : quidam in statu parvulorum ; et hi carent iustitia originali, et his competit status in limbo sine poena sensibili. Aliqui sunt in statu adultorum, qui carent iustitia personali sive gratuita per propriam culpam ; et talibus competit status infernalis. Et sic patet quod ratio illa non valet. Posset etiam dici quod poena purgatoria non dicit statum, sed magis transitum de statu in statum.

PrevBack to TopNext