Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum poena purgatorii sit maxima poenarum temporalium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Augustinus, in quodam Sermone : "Ille ignis durior erit quam quidquid in hoc saeculo poenarum aut videre aut sentire aut cogitare quis potest".
Item ratione videtur, quia quanto quis est debilior, tanto iudex puniens minori poena debet esse contentus. Ergo quanto est fortior, tanto exigitur ab eo poena gravior ; sed spiritus separatus improportionaliter est fortior quam sit totum coniunctum sive homo totus ; sed post hanc vitam est spiritus separatus : ergo videtur quod gravius puniatur.
Item, spiritus separatus a carne semper gravius peccat quam spiritus carni unitus ; sed malum poenae proportionatur malo culpae, et malum culpae semper gravius est in spiritu separato : ergo pari ratione et malum poenae.
Item, maior et gravior est poena passioni quam poena compassionis ; sed, anima exuta punitur poena passionis, coniuncta vero poena compassionis : ergo etc.
Item, quanto poena est universalior, tanto gravior ; sed anima exuta, cum punitur, tota punitur et secundum totum : cum enim sit simplex, ignis totam attingit ; sed in praesenti vix aut nunquam aliqua poena totum hominem cruciat : ergo generaliter gravior est illa quam sit aliqua temporalis poena.
Contra : Deus retribuit unicuique secundum meritum suum : unde proportionaliter respondet poena reatui ; sed, cum quis moritur reatus non intenditur : ergo nec poena debet intendi : ergo nec debet esse maior in futuro quam in praesenti.
Item, quanto aliquid magis est passibile, adiunctum punienti magis patitur et gravius punitur ; sed coniunctum magis est passibile quam anima secundum se : ergo adiunctum affligenti magis patitur. Ergo, si punitur coniunctum in praesenti, et in futuro anima separata, patet etc.
Item, maior est passio in qua agens est transmutans et abiciens, quam ubi alterum horum deficit ; sed in purgatorio anima punitur ita quod non transmutatur nec aliquid abicitur ; in praesenti autem a corpore fit abiectio : ergo videtur quod ista poena sit gravior.
Item, beatior erit anima quando glorificabitur, corpore resumpto, et similiter miserior quando punietur, corpore resumpto. Ergo unio animae ad corpus potius facit ad poenae augmentum quam ad diminutionem : ergo, ab oppositis, separatio facit potius ad diminutionem quam ad augmentum. Ergo videtur quod minus graviter puniatur in purgatorio anima separata quam nunc, cum sit coniuncta.
Conclusio
Poena purgatorii in suo genere gravior est omni tmeporali poena, quem modo sustinet anima carni coniuncta
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera et Sancti etiam multi dicunt, oportet nos concedere, etiamsi non appareat nobis ratio, quod poena purgatoria gravior est omni temporali poena, quam modo sustinet anima carni coniuncta. In huiusmodi autem magis adhaerendum est auctoritati quam rationi, pro eo quod illud est magis supra naturam et rationem quam secundum naturam et rationem. Sane tamen hoc intelligendum, ut generaliter poena illa sit maior ista, secundum illam regulam Philosophi : Si optimum in uno genere est melius optimo in alio genere, et hoc simpliciter illo melius. Similiter intelligendum est hic, quod illa sit maior, non quia minima sit maior maxima in hoc genere, sed quia maxima, in illo genere maior sit maxima in hoc genere. Sicut enim dicit beatus Gregorius, quibusdam revelatum est quasdam animas in umbra punitas esse.
Ad hoc autem quod tenemus intelligendum, aliqui voluerunt assigare rationem naturalem, ostendentes quod ex natura animae vertiret quod, cum anima exuta patitur, per se ipsam patitur secundum se totam, et ideo poena modica est ei gravissima. Sed hunc modum dicendi non approbat ratio catholica, quae in inferno credit animas gravius puniendas post corpora iam resumpta ; unde credenedum est quod iusti, qui igne conflagrationis in corpore purgabuntur in die iudicii, gravius punientur, quia brevius et ideo intensius, quam qui nunc purgantur.
Alii voluerunt assignare rationem partim naturalem, partim supernaturalem. Dixerunt enim quod animae exutae habent potentias suas expeditas et naturale desiderium habent pertingendi ad bonum propter quod sunt creatae ; et ulterius, gratia est in eis, quae magis istud desiderium inclinat : et ideo, cum illud bonum sitiant et ab illo retrahantur et quasi incarcerentur, modica poena sensibilis cum hac tristitia est eis maxima. Et pro tanto dicunt poenam purgatoriam esse maximam. Sicut enim delectationes spirituales sunt intensae multum et praecellunt corporales, ita et tristitia de absentia superexcellit mortem dolorem corporalem. Sed certe nec ista ratio bene manuducit, si quis aspiciat. Primum quidem, quia desiderium summi Boni est desiderium quod habet necessario iunctam secum fruitionem et aliquam realem possessionem, et ideo parit gaudium ; unde qui plus desiderat summum Bonum, magis ibi delectatur. In hoc enim dissimile est desigerium temporalium et corporalium a desiderio spiritualium, ut ostendit Augustinus, in libro 83 Quaestionum. Et illud veritatem habet maxime cum Deus inhabitat per caritatem in anima. Sed secundum istam rationem poena limbi maxima esset et fuisset maxima in sanctis Patribus, ubi creditur duisse requies sancta. Ista etiam ratio nihil ad propositum facit, si quis inspiciat, pro eo quod Sancti non de carentia loquuntur, sed de poena afflictiva, sicut de igne sive de flamma purgatoria.
Ideo dicendum quod ratio huius sumitur ex divina iustitia. Et ista est ratio recta, quia quod ignis agat in animam, ut infra videbitur, non est naturae, sed iustitiae ; et ideo, quod magis agat, divinae iustitiae est attribuendum. Quoniam ergo Deus iustus poenam non acceptat secundum quod punitiva tantum, sed secundum quod plus est in ea ratio ordinis recti, secundum hoc intelligendum quod est poena assumpta et poena inflicta. In poena assumpta pon tantum placet Deo ordinatio poenae ad culpam, sed ordo et rectitudo quae est in voluntate assumente ; in poena inflicta placet ordinatio poenae ad culpam. Quoniam igitur poena poenitentium in praesenti plus est assumpta, poena morientium est inflicta in purgatorio, pro eo quod iam non est tempus agendi, sed recipiendi ; ideo modica poena in praesenti plus satisfacit et magis est de ea contenta divina iustitia quam de magna in futuro ; et ideo quasi improportionaliter maiorem exigit, ut ei satisfaciat. Exemplum autem potest haberi in istis materialibus debitis. Creditor enim plus acceptat marcam auri quam decem marcas argenti ; et poena praesens illi comparata multo pretiosior est in conspectu Dei, quam sit aurum argento in conspectu hominum. Concedendae igitur sunt rationes probantes poenam illam graviorem esse.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod reatus non augetur, dicendum quod verum est. Sed reatus poenae melius solvitur de modica poena assumpta quam de multa inflicta.
Ad illud quod obicitur, quod quanto magis est passibile, magis patitur, dicendum quod illud est verum, ceteris paribus ; sed divina virtus, cuius est ille ignis instrumentum, ordinat ut puniat gravius. Vel dicendum quod, poena non iudicatur maior et minor secundum laesionem sive passionem, sed secundum sensum passionis, prout sensus refugit illam poenam. Et quoniam spiritus, licet minus laedatur ab igne quam corpus, vivaciorem tamen habet vim sentiendi passionem, et iterum, maxime refugit, quia hoc contra naturam suam est, non sic contra naturam corporis : ideo, quamvis minus patiatur et minus laedatur, passione naturali magis punitur et magis dolet ; et per hoc patet responsio ad duo ultima.
Quod enim dicitur, quod magis punit quod abicit et transmutat, dicendum quod falsum est, quia ignis infernalis, qui urit et non consumit, gravius punit quam iste alius ignis, qui utrumque facit.
Similiter de alio, quod magis punit quod magis nocet, dicendum quod falsum est, quia maior poena est brachium conterere quam etiam amputare, quia remanet ibi sensus et dolor continuus. Sic et in anima, quae nunquam dormit, semper est actualis sensus nocivi et dissensus, ita quod uterque viget et neuter minuitur quantum est ex parte spiritus ; et ideo dolor est intensus et continuus, ac per hoc gravissimus. Quomodo autem corpus agat in spiritum, infra in suo loco dicetur, cum agetur de poenis infernalibus.