Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit Baptismus a parte elementi, utrum aqua vel intinctio in aqua.
Rationes principales
Et quod aqua sit, videtur : Per definitionem Hugonis: "Baptismus est aqua abluendis criminibus sanctificata". Similiter per definitionem sui generis : "Sacramentum est elementum ex similitudine repraesentans" etc. Ergo si aqua est elementum, sacramentum Baptismi est aqua. Si dicas quod utramque definitionem assignat per causam materialem, non per essentiam ; contra : haec est per essentiam : Baptismus est sacramentum ; et haec : sacramentum est signum ; et haec : Signum est species sensibilis, aliud faciens in cognitionem venire. Ergo haec est vera secund um substantiam : Baptismus est species vel forma visibilis rei invisibilis ; sed haec forma vel species non est nisi aqua : ergo etc.
Item, species panis est sacramentum in Eucharistia, non ipsa panis manducatio, sed magis usus ; et hoc, quia similitudinem habet ad significatum ibi contentum : ergo, si in Baptismo gratia abluens significatur per aqilam abluentem, ergo aqua abluens est sacramentum ; sed non aliud quam Baptismus : ergo etc.
Quod autem aqua non sit Baptismus, sed tinctio, videtur : Per illud quod dicit Magister in littera, definiens "Baptismum : Baptismus est ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta" ; et subdit : "Accedente verbo ad elementum, fit sacramentum ; non ipsum elementum fit sacramentum, sed ablutio facta in elemento". Ergo patet quod Baptismus non est aqua, sed ablutio in aqua.
Item, hoc ipsum patet ratione, quia, si Baptismus esset aqua, cum aqua sit semper aqua, semper esset Baptismus ; quod falsum est, quia non est, nisi dum aliquis baptizatur. Et iterum, cum aliquis baptizaretur in mari, tunc mare esset Baptismus et flumen ; quod non est rationabile.
Conclusio
Utrumque, scilicet aqua abluens et ablutio, est Sacramentum, unum tamen
Respondeo : Ad intelligentiam praedictorum est notandum quod baptizare in Graeco tantum valet quantum lavare in Latino ; unde Iudith 12, 7 : "Descendebat in vallem Bethuliae et baptizabat se". Ab eo autem quod est lavare oritur lavacrum et lotio. Lavacrum est aqua deputata ad lavandum, sicut balneum est aqua deputata ad balneandum humano artificio. Lotio vero est usus vel effectus aquae. Baptismus igitur accipitur pro lavacro, ut Canticorum 4, 2 : "Dentes lui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro", Glossa : "Loti in baptismo". Et e converso, ad Titum 3, 5 : Per lavacrum regenerationis et renovationis. Accipitur etiam pro lotione, Marci 7, 3 : Tenentes traditionem hominum, baptismata calicum et urceorum, id est lotiones ; similiter ablutio pro baptismo, Ioannis 13, 10 : Qui lotus est non indiget etc. : lotus, id est baptizatus.
Cum igitur nomen baptismi aequivaleat lavacro et etiam lotioni, dixerunt aliqui quod Baptismus, secundum quod est nomen sacramenti, idem est quod lavacrum ; alii, quod est idem quod tinctio. Primae opinionis videtur fuisse magister Hugo, sed secundae Magister.
Credo tamen quod utroque modo dictum est sacramentum, quia secundum quod lavacrum, est sacrae rei signum ; aqua enim abluens signum est gratiae intus mundantis, et ablutio signum interioris mundationis ; et ita utrumque sacramentum, nec tamen duo sacramenta, quia unum est propter alterum. Aqua enim non est sacramentum, nisi in quantum abluens ; et lotio non est sacramentum, nisi quia lotio aquae vel in aqua ; et ideo unum tantum sacramentum.
Si tamen quaeras quod per prius et proprius dicitur sacramentum, utrum Baptismus pro lavacro an pro lotione, est distinguendum quod Baptismus dicitur sacramentum sanctificans, et sic principalius dicitur de lotione, quia immediatius respicit interiorem effectum et verbum ; dicitur etiam sacramentum significans, et sic principaliter dicitur de lavacro, quia significatur interius proprie et per prius est gratia mundans, et per consequens ipsa lotio. Et est exemplum : circulus expositus ante tabernam signum est vini vendendi et expositio circuli est signum venditionis ; tamen magis proprie est signum circulus quam expositio ; sic aqua magis quam ablutio. Et concedendae sunt rationes hoc probantes.
Ad rationes
Ad illud autem quod obicitur in contrarium de Magistro, dicendum quod ipse fuit alterius opinionis ; nihilominus tamen concedendum, est quod Baptismus sit ablutio ; nec ex hoc sequitur quod non sit aqua abluens. Quod autem dicit quod elementum non fit sacramentum, intelligendum, non secundum id quod est, sed secundum actum, qui est lavare.
2-3. Per hoc etiam patet sequens, quia aqua non est sacramentum secundum quod aqua solum, sed secundum actum lavandi, sicut gratia medetur secundum actum pugandi ; et ideo non squitur quod semper aqua sit sacramentum, nec quod omnis aqua, sed aqua quae lavat et quae deputatur ad hoc ; et hoc non est totum mare vel fluvius, sed illud aquae quod de proximo coniungitur corpori lavando. Ex hoc etiam patet sequens, quia verbum refertur ad aquam.secund,um quod sacramentum in actu, et sic est in quantum lavans.
Ad illud quod obicitur, quod manet, dicend um quod Baptismus proprie, secundum quod dicit sacramentum exterius, non manet in se, sed in suo effectu, et ratione illius dicitur manere. Effectus enim Baptismi aliquando dicitur Baptismus.
Unde notandum quod, cum in Baptismo sint tria quoddam, quod est sacramentum tantmn, ut elementum visibile ; quoddam, quod est res tantum, sicut gratia curans ; quoddam, quod est sacramentum et res sacramenti, ut character de re sacramenti dicitur communiter ; de re et sacramento dicitur proprie ; de sacramento autem dicitur magis proprie ; sed de lotione adhuc magis proprie ; de elemento autem sub tali actu maxime proprie. Et secundum has quatuor acceptiones quadrupliciter definitur. Secundum quod Baptisrnus est nomen elementi significantis et sanctificantis virtute verbi, definitur ab Hugone: Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata. Secundum quod pro actu vel usu elementi, a Magistro : Baptismus est tinctio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta. Secundum. quod accipitur pro sacramento et re sacramenti, quod est character, sic a Damasceno : Baptismus est vitae spiritualis principium, sigillum et custodia et illuminatio mentis. Et tangitur quadruplex conditio characteris : quia enim praeparat ad gratiam, ideo principium vitae ; quia distinguit gregem Domini, sic sigillum ; quia indelebiliter perseverat, sic custodia ; quia specialiter disponit ad fidem, dicitur illuminatio mentis. Secundum quod accipitur pro re sacramenti ; definitur a Dionysio : Baptismus est regenerationis sacramentum, secundum quod primitus subsistit in anima, spiritualiter formans animales motus ad opportunitatem divinorum eloquiorum et actionum, et ad caelestis quietis anagogen iter faciens. In hac definitione tangitur res huius sacramenti, quae est gratia animam vivificans, cum dicit : secundum quod primitus subsistit in anima ; tangitur etiam habilitatio potentiae per virtutem, primo ad activam, cum dicit : formans animales motus ; secundo ad contemplativam, cum dicit : ad caelestis quietis anagogen.