Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum expressio verbi vocalis sit de integritate Baptismi
Rationes principales
Et quod sic, patet : Ex ipsa Domini institutione, Matthaei ultimo, 19 : "Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti": ergo necesse est, ibi Trinitatem nominari. Si dicas quod debet nominari in corde, et non oportet quod voce ; contra : in Baptismo, quod est sacramentum fidei, necesse est esse professionem fidei : ergo, cum sit perfectum sacramentum, debet habere perfectam professionem ; sed haec est in verbo, quia dicitur ad Romanos 10, 10 : Corde creditur ad iustitiam, ore autem etc. : ergo necesse est verbum exprimi.
Item, Augustinus dicit, et habetur in littera : "Verbo Baptisma consecratur ; detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua" ? Aut, ergo intelligit de verbo creato aut increato. Si de increato, sed illud non potest detrahi, quia semper adest : ergo, cum intelligat de verbo quod potest accedere et recedere, et hoc est verbum vocale, videtur quod sit de integritate Baptismi.
Contra : Hugo: "Decuit per Verbum, per quod omnia sunt creata, omnia recreari", ideo verbum consonat Sacramento ; sed illud fuit Verbum increatum tantum : ergo non requiritur ad essentiam sacramenti verbum vocale sive creatum.
Item, et si creatum, non videtur quod vocale, quia Augustinus dicit, et habetur in littera, quod "virtus aquae est a verbo, non quia dicitur, sed quia creditur" ; ergo sufficit verbum mentale.
Conclusio
In baptismo necesse est exprimi verbum vocale.
Respondeo : Dicendum quod necesse est exprimi verbum vocale, quia Deus contulit vim verbo ; unde sine verbo nullius est efficaciae. Ratio autem quare voluit exprimi est perfecta fidei professio, ut sit in facto et verbo. Est etiam perfecta signatio ; quia enim facta est regeneratio per Verbum incarnatum, et Verbum incarnatum optime signatur per verbum voce indutum : ideo voluit et instituit quod esset ibi verbum vocale.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur primo, quod omnia sunt creata per Verbum increatum, dicendum quod per illud, secundum quod incarnatum est, omnia sunt recreata sufficienter, sed efficienter per fidem et professionem huius ; et quia in sacramento est efficientia, ideo est ibi expressio in verbo vocali.
Ad illud quod obicitur : non quia dicitur, sed quia creditur, intelligendum est cum praecisione, non quia dicitur tantum, sed etiam quia creditur.
Ad illud quod obicitur, quod deberet dici in nominibus, dicendum quod nomen dicitur tripliciter : uno modo vox imposita ad significandum aliquem, ut Petrus. Alio modo nomen dicitur notitia, ut cum dicitur : Deus, in nomine tuo salvum me fac, quia, si esset vox tantum, iam non esset salus muto. Tertio modo nomen dicitur notitia voce expressa ut in Psalmo [75, 2] : Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius ; ille enim dicitur magni nominis, cuius nominis fama percrebuit ; et sic accipitur in proposito. Et quoniam una est notitia Patris et Filii et Spiritus Sancti, quia una fides, ideo dicitur in nomine, non in nominibus.
Ad illud quod obicitur, quod voces sunt diversae, dicendum quod, etsi diversae sint linguae, tamen conveniunt in intellectu et modo intelligendi, id est significatione et modo significandi ; et quia non requiritur nomen secundum quod vox tantum, sed secundum quod vox sit significans et taleni intellectum generans et tali modo ; et hoc est idem apud omnes : ideo sacramentum est idem, sicut homo et anthropos.