Divisio textus
Divisio textus
Supra determinavit Magister tempus poenitentiae in se. Hic secundo determinat per comparationem ad arbitrium sacerdotis. Et quoniam in poenitentia a sacerdote imposita tria est considerare, scilicet reconciliationem, et poenae impositionem sive iniunctionem, et ultra iniunctae poenae expletionem, ideo haec pars habet tres.
In prima quaerit Magister, quasi ordine resolutorio incipiens a posteriori, utrum poena iniuncta consummata, sit poenitens absolutus simpliciter ; et hoc facit ibi : Si vero quaeritur de illo etc. In secunda, quando poenitentia imponenda est, scilicet utrum in extremo mortis articulo, et hoc ibi : Solet etiam quaeri, utrum satisfactionis lex etc. In tertia quaerit, utrum alicui neganda sit reconciliatio, ibi : Sciendum est quod tempore necessitatis.
Et illa pars dividitur in tres. In prima ostendit quod non est neganda reconciliato in articulo necessitatis. In secunda ostendit quod praeter necessitatem in gravibus oportet consulere episcopum, ibi : Non debet tamen presbyter etc. In tertia ostendit, quodsi poenitens voluit reconciliari et non potuit, quod habendus est pro reconciliato, et hoc ibi : Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans etc. Principaliter autem praesentis partis intentio consistit, qualiter satisfactio sit iniungenda et qualiter implenda, utrum etiam per interpositam personam et utrum scilicet tota.
On this page