Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit Augustinus: Si sic agis, dico tibi quia securus es etc. Videtur enim male dicere, quia nemo scit utrum timore an odio dignus sit. Ergo nemo securus est.
Respondeo : Dicendum quod duplex est certitudo, scilicet scientiae et coniecturae. Certitudinem scientiae nemo habet nisi per revelationem, certitudinem autem coniecturae habet qui sanus poenitet, cum ei prospera arrident ; tunc signum est quod dolor suus est ex Dei gratia, non ex affectione terrena. Utraque harum certitudinum caret qui in fine poenitet sera poenitentia, quia magis habet rationem ad oppositum quam ad propositum.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum, in quacumque die invocetur Deus, adsit. Videtur enim hoc esse contra illud Michaeae 3, 4 : "Tunc clamabunt, et non exaudiam" ; et Glossa super illud : clamabunt, scilicet sera poenitentia,. Ergo videtur quod Dominus non semper adsit.
Respondeo : Dicendum quod invocatio potest venire ex duplici principio, scilicet ex timore poenae vel ex amore divinae misericordiae. Primum est servitutis, et hanc in vocationem Dominus non exaudiet ; secundum est filiationis et veritatis, et hanc invocationem exaudit, secundum illud Psalmi [114, 18] : "Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate".
Dub. III
Item quaeritur de hoc quod dicit : Arbitrii libertatem quaerit Deus, ut delere possit commissa. Videtur enim non bene dicere, quia Deus potest iustificare hominem etiam dormientem, sicut illustravit Salomonem etiam in somnis, quando non est usus liberi arbitrii. Item, libertas arbitrii durat quamdiu homo vivit, secundum possibilitatem ad meritum et demeritum, secundum impossibilitatem ad coactionem. Semper ergo, quocumque modo intelligat de arbitrii libertate, non videtur verum quod dicit.
Respondeo : Dicendum quod hic appellat Augustinus arbitrii libertatem non ipsam potentiae facultatem, sed expeditionem, secundum quam dicitur libere facere, quando non habet retardationem ; hoc autem requiritur quantum ad bene esse conversionis. Hoc autem frequenter non habetur in morte, pro eo quod anima adeo intenta est dolori mortis et aegritudinis, quod minus potest ad se ipsam redire et cogitare quae spectarerit ad hoc ut haberet aliquis sufficiens remedium verae poenitentiae. Verumtamen littera videtur loqui de tempore post mortem, in quo non solum difficile, sed etiam impossibile est salvari decedentem in peccato ; non quia hoc non possit divina potentia, sed iuste et rationabiliter oppositum decrevit divina iustitia ; et si alicui unquam post mortem dedit gratiam, intelligendum est quod ille non erat damnatus per sententiam, sicut legitur de Traiano : Aliqui etiam dicere voluerunt quod hoc privilegium speciale fuit, ut Dominus ostenderet quantum Sanctos suos diligeret.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod iste ignis purgatorius non est aeternus. Videtur enim falsum, quia ignis conflagrationis, qui exuret faciem mundi ; non peribit omnino, sed reprobos involvet. Ego multo fortius videtur quod iste ignis in aeternum duret.
Respondeo : Dicendum quod non loquitur de duratione sive aeternitate istius ignis quantum ad substantiam, sed quantum. ad officium sive quantum ad actum puniendi sive purgandi bonos. Si enim remanet ad actum aliquem, secundum id quod habet ardoris erit ad reproborum. concremationem, non ad purgationem.
Dub. V.
Item quaeritur de verbo Apostoli quod est in littera : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Videtur enim. contrarium dici II Regum ultimo, 14 : Melius est mihi incidere : in manus Dei quam in manus hominum. Item, Deus est misericordissimus ; sed in manus misericordioris melius est incidere : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod duplex. est status : unus in quo sceptrum habet misericordia, et hic est status vitae praesentis, pro quo dictum est : Melius est incidere in manus Dei. Alius est status, in quo sceptrum habet iustitia, et hic est status vitae futurae et pro hoc dicitur : Horrendam est incidere etc., quia cum Deus sit misericordissimus, et ideo plus impendat quam humana mens possit aestimare : cum sit et similiter iustissimus ; quamvis non sit ita pronus, adeo tamen graviter punit quod horribile est cogitare.
Dub. VI.
Item, quaeritur de hoc quod dicit, quod quaedam peccata mortalia in poenitentia fiunt venialia. Videtur enim dicere falsum, quia mortale in poenitentia omnino deletur : ergo omnino desinit esse : ergo non transit in aliud peccatum : ergo non fit veniale.
Respondeo : Dicendum quod in mortali duo sunt : et macula et reatus sive obligatio ad poenam. Cum ergo deletur mortale, macula omnino desinit nec in aliud transit : sed reatus poenae manet alteratus, quia primo erat ad mortem aeternam, sed modo est ad poenam temporalem.
Sed quomodo intelligemus quod iste reatus fiat ille ? Notandum est hic quod aliqui voluerunt dicere quod idem reatus erat, sed minoratus sive diminutus. Dixerunt enim quod, cum Deus dimittit culpam, non dimittit eam secundum id quod est, sed solum secundum rationem dispositionis, quae est aeternitas : unde prior obligatio ad poenam manet ; sed, quia Dominus remisit aeternitatem, iam est solum ad poenam temporalem, ita quod idem reatus est qui tunc erat et nunc ; et pro tanto recte dicitur mortale fieri veniale. Sed illud non est multum bene intelligibile, pro eo quod aeternitas non est dispositio poenae, sed magis mensura ; et mensura durationis inseparabiliter adhaeret ei quod mensurat, ut, si aliqua actio sit in A, impossibile est quod illa eadem fiat in B. Et ideo intelligendum quod novus est reatus, et primus reatus commutatur et culpa totaliter dimittitur ; et ideo, si mortale dicatur fieri veniale quantum ad reatum, non est intelligendum per identitatem, sed per commutationem quam facit divina sententia. Potest tamen dici quod mortale in poenitentia dicitur fieri veniale, quia ibi de eo venia impetratur.