Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum unus pro alia possit satis facere.
Quaeritur igitur primo, utrum possit fieri satisfactionis. commutatio, et hoc est quaestionis fundamentum, scilicet, utrum unus pro alio satisfaciat.
Et quod sic, videtur. Ad Galatas 6, 2 : "Alter alterius onera portate": sed onera quae maxime sunt portanda, sunt onera spiritualia : ergo, si alicui imposita est poenitentia gravis, videtur quod aliquis partem vel totum possit pro eo portare.
Item, in littera dicitur : "Amicorum orationibus et elemosynarum largitionibus pondus poenitentiae sublevandum est" ; loquitur de eo qui graviter infirmatur.
Item, hoc videtur per rationem, primo per simile in rebus naturalibus. Videmus enim in aliquo corpore animalis quod unum membrum se exponit ut sustineat laesionem et gravamen alterius. Sicut patet quod brachium se exponit pro capite. Si ergo in corpore mystico est connexio per assimilationem ad corpus naturale, videtur similiter quod unum membrum onus alterius possit et debeat supportare.
Item, hoc videtur per simile in humanis actibus. Videmus enim quod sic est in actibus, quod si aliquis est alicui debitor, non refert apud creditorem utrum ipse vel alius solvat, immo pro eodem utrumque acceptat. Si ergo multo benignior est Deus et avidior ad percipiendam solutionem quam homo terrenus, videtur quod ipse sit con tentus et sibi sufficiat, si alius satisfaciat pro eo.
Item, hoc videtur per locum a minori, quia plus est impetrare remissionem culpae quam remissionem poenae ; sed sanctus vir impetrat alicui, qui est extra gratiam, per suas orationes remissionem culpae : ergo et remissionem poenae per suas afflictiones.
Item, Christus punitus est et poena sua satisfecit ; non pro peccato suo, hoc constat : ergo pro alieno : ergo Christus satisfecit pro nobis. Si ergo omnes nos unum sumus in Christo et membra eius sumus et imitatores eius esse debemus, videtur quod unus pro alio possit et debeat satisfacere.
Contra : II ad Corinthios 5, 10 : "Omnes stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum". Ergo unicuique retribuetur iuxta opera sua : ergo non videtur quod unus pro alio satisfaciat, quia tunc Deus alicui retribueret secundum opera aliena.
Item, ratione videtur, quoniam non exigit Deus satisfactionem ab aliquo quia delectetur in poena, sed quia satisfactio est remedium contra culpam, ut anima reordinetur ; sed antidotum sive remedium circa membrum infirmans debet apponi : ergo videtur quod non possit in alium hominem commutari.
Item, non potest conteri nec confiteri unus pro alio, immo oportet quod ipse qui peccat conteratur et confiteatur : ergo videtur similiter quod oporteat ipsum satisfacere et poenam pati.
Item, si sani possunt supra se suscipere satisfactionem infirmi, ponatur igitur quod aliquis debeat poenitentiam septennem, et consanguinei recipiant super se, et infirmus moritur ; quaero ergo a te : aut evolat aut non evolat. Si non evolat, sed punitur in purgatorio ; et illi puniunt se pro eo, ergo Deus punit bis in id ipsum. Si vero evolat, ponatur quod illi nihil faciant de satisfactione suscepta, tunc ergo salvabitur quis et culpa remanebit impunita ; quod est contra divinam iustitiam.
Item, nullus potest mereri alteri quin mereatur sibi, secundum quod dicit illa auctoritas : Qui pro alio orat, pro se ipso laborat. Ergo pari ratione nullus potest satisfacere pro alio quin satisfaciat pro se : ergo, si potest unus pro alio satisfacere, potest unus simul et una poena satisfacere pro se et pro alio, et ita pari ratione pro tertio et quarto et sic deinceps : ergo pro omnibus. Ergo videtur, si hoc verum est, quod uno satisfaciente, satisfaciant et omnes.
Conclusiones
Poena satisfactionis, non quatenus est medicinalis, sed quatenus solvit poenam, potest commutari in aliam personam
Respondeo : Dicendum quod poena satisfactoria habet in se duplicem rationem sive virtutem. Poena enim talis propter duo est maxime : et propter medicamentum contra sequelas peccati et in pretium ad solvendum reatum peccati. Si igitur loquamur de ista poena secundum quod est purgatoria sive medicinalis, cum morbus non recipiat medicinam ex poena aliena, sed propria - unde non exstinguitur concupiscentia in me, si tu ieiunas pro me - quantum ad hanc rationem poena satisfactoria nec potest nec debet commutari in aliam personam. Posset tamen commutari in poenam internam, quia gemitus cordis plus frequenter medetur et reparat animam quam diuturnitas poenae exterioris. Si autem loquamur de poena secundum quod habet rationem pretii, hoc modo concedendum quod potest commutari, quia potest unus pro alio solvere poenam. Sed haec commutatio debet fieri auctoritate sacerdotis, cuius est hic duo considerare, scilicet debitam in subditis dispositionem et debitam proportionem in poena. Debitam dispositionem voco, quod in uno sit sufficientia et in alio indigentia et in utroque sit caritas, quae faciat bona communia ; si vero alterum horum desit, non fit commutatio recte. Debitam vero proportionem voco, ut minor poena in maiorem commuetur, quia plus satisfacit Deo poena propria quam aliena, sicut efficacius homo meretur sibi quam alii. Unde sicut poena assumpta commutatur in maiorem poenam purgatoriam, eo quod multo minus est illa accepta, pro eo quod ista est voluntaria simpliciter, illa minime voluntaria, similiter propria poena debet commutari in maiorem alienam ad hoc ut fiat commutatio recta.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod unicuique reddetur secundum opera sua, dicendum quod caritas opera aliena facit sua, maxime quando caritas alterius voluntarie quod suum est alteri donat.
Ad illud quod obicitur de remedio, iam patet responsio, quoniam quantumcumque aliquis supra se poenam recipiat alterius, tamen ille non est omnino liberatus a poena, quousque consumatur peccati scoria quam contraxit ex culpa, quae etiam non potest deleri nisi per poenam exteriorem vel per contritionem internam.
Ad illud quod obicitur, quod non potest conteri nec confiteri, dicendum quod non est simile, quia prima, scilicet confessio et contritio, sunt ordinata ut ingrediatur unitatem ecclesiasticam, per quam fit ut bona unius sint alterius ; satisfactio vero utramque consequitur ; et quia fundamentum istius communicationis est in caritate, ideo non est simile. Alia ratio est, quia in potestate cuiuslibet est confiteri, in nullius potestate est conteri nisi eius qui novit occulta cordis, scilicet spiritus hominis ; sed poenam pati est in potestate cuiuslibet tam pro se quam pro alio. Attamen non est inutile nec a satisfactione alienum, si vir iustus peccata defleat minus iusti.
Ad illud quod quaeritur, utrum statim evolet ille cuius satisfactio commutatut, dicendum quod non, tum quia oportet quod scoria peccati purgetur, tum etiam quia nullus ingreditur paradisum, quousque sit extra debitum omne, ita quod nec ipse sit debitor nec alius pro eo. Si ergo obicias quod tunc bis punit Deus in id ipsum, dicendum quod falsum est, quia, secundum quod illi celerius faciunt, ipse liberatur et computat Dominus in sortem poenam quam ille sustinet pro se et quam alii sustinent pro eo ; unde si debuit poenam duorum mensium, taliter poterit iuvari quod liberabitur infra mensem. Nunquam tamen inde extrahitur, quousque debitum sit plene solutum ; quo soluto, iam illud quod solvitur deinceps est ipsius qui satisfacit : oratio enim in sinu suo convertitur, vel, si ipse non indiget, convertitur in sinu Ecclesiae.
Ad illud quod obicitur, quod qui meretur alii, et sibi, dicendum quod non est simile de opere meritorio et satisfactorio. Opus enim meritorium est ea ratione, qua est ex radice caritatis - quae semper placet Deo et ille in quo est illa radix - quae omnes communiter respicit et omnia communia facit ; ideo non potest aliquis mereri alii, quin ipse placeat apud Deum, quia hoc ipsum Deo placet maxime. Opus vero satisfactorium est ratione poenae et tanta poena solvit tantum debitum et maior maius debitum ; ideo per eamdem poenam non potest quis in integrum duo debita solvere ; et ideo si satisfacit pro alio, quantum ad totum non satisfacit pro se , et si pro se, non pro alio ; sibi quidem meretur aeternam gloriam ; quia opus illud placitum est Deo, et faciens illud Deo placet in faciendo, ac per hoc dignus retributione a Deo iudicatur.