Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum possit fieri satisfactionis relaxatio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia universalis Ecclesia has relaxationes acceptat ; sed constat quod ipsa non errat : ergo vere fiunt. Probatio minoris ; ita dictum est Petro, Lucae 22, 32 : "Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua": constat quod hoc dictum est Petro in persona Ecclesiae ; sed Christus exauditus est in omnibus pro sua reverentia : ergo et in isto. Et si hoc, Ecclesia universalis non decipitur nec errat
Item, II ad Corinthios 2, 10 : "Nam et ego, si quid vobis donavi, in persona Christi", Glossa : "Ac si Christus condonasset". Sed, si Christus vere condonat, vere est condonatum : ergo quod donavit Apostolus vere condonatum et relaxatum fuit. Sed non est minoris potestatis Summus Pontifex quam Paulus : ergo etc.
Item Augustinus, in libro De poenitentia: "Credendum est quod omnes orationes Ecclesiae et eleemosynae et opera iustitiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem". Si ergo opera Ecclesiae valent, ergo bona satisfactoria, quae sunt in ecclesiastica unitate, valent ad satisfaciendum. Ergo videtur quod ille, ad quem spectat haec distribuere, possit peccatores iuvare et ita satisfactionem minuere ac per hoc condonare et relaxare.
Item, Christus condonavit multis, non solum culpam, sed etiam poenam, ut patet in muliere adultera ; sed Deus plenitudinem potestatis reliquit in Ecclesia : ergo et potestat m relaxandi et condonandi.
Contra : Isaiae 40, 2 : "Dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia". Ergo videtur quod poena ad perfectam remissionem sit duplicanda, non relaxanda.
Item, super illud II ad Timotheum 2, 13 : "Negare se ipsum non potest", Glossa : Q "uod faceret, si dicta sua non impleret". Ergo necesse est quod Dominus dicta sua impleat ; sed ipse praedixit Deuteronomii 25, 2 : "Secundum mensuram delicti erit et plagarum modus": ergo necesse est ita puniri sicut et peccator meruit : ergo non potest aliquid relaxari.
Item, ratione videtur : Facere dignos fructus poenitentiae est in divino praecepto, a quo non potest quisquam homo purus absolvere : sed dignos fructus facere est secundum magnitudinem sceleris magnifice satisfacere : ergo videtur quod non licet alicui de Ecclesia de illo minuere : ergo nec relaxationem aliquam facere vel percipere.
Conclusio
Poenae relaxatio fieri potest, quae valet non solum in foro Ecclesiae, sed etiam in foro Dei
Respondeo : Dicendum quod relaxationes fiunt et fieri possunt, sed qualiter possint fieri, diversimode nobis insinuant diversi.
Quidam enim, distinguentes forum Dei et forum Ecclesiae, dixerunt huiusmodi relaxationes non fieri nec intelligi quantum ad forum Dei, sed quantum ad forum Ecclesiae. Hoc autem sic intelligunt : Sacri canones pro mortalibus peccatis graves et diuturnas poenitentias taxant, ut pro uno mortali septennium vel amplius, secundum quod gravius est ; quae poena adeo gravis est, quod vix aut nunquam posset quis facere et pauci invenirentur qui vellent. Ideo constituerunt rectores Ecclesiae poenitentias secundum arbitrium imponi et de residuo relaxationes constituerunt fieri : quod et facere potuerunt, quoniam constitutio humana erat, et in humana constitutione potest homo dispensare et temperare ; quae dispensatio quaedam relaxatio non indebite appellatur. Sed tamen ista opinio, etsi relaxationes videatur ponere, verius interimit, quia, si relaxant ita quod Deus non relaxat, potius deceptio quam relaxatio vera iudicanda est, et potius crudelitas quam pietas dici potest, dum minuendo hic poenitentiam, in futuro ad graviora trahit supplicia.
Ideo aliter dicendum quod relaxatio illa non solum valet in foro Ecclesiae, verum etiam in fora Dei, qui Deus habet pro condonato quod sic condonatur. Modus autem intelligendi qualiter fieri possit, talis est. Praesupponendum est quod bonum obtinemus ex triplici merito, scilicet ex merito proprio et ex merito capitis et ex merito ecclesiasticae unitatis. Et quod ita sit, in se manifestum est, quia quilibet meretur sibi per gratiam quam habet ; quod Christus meruerit nobis, nemo dubitat nisi qui fide caret ; quod Ecclesia mereatur nobis, et eius merita, patet per verbum Augustini praedictum et per illud quod ipse subiungit : Nemo potest digne poenitere, quem non sustineat unitas Ecclesiae. Verbum istud est verbum Augustini, in libro De Poenitentia.
Per hunc modum, sicut meritum obtinendi bonum est triplex, sic meritum liberandi a malo ; meritum scilicet proprium, et hoc est meritum nostrae contritionis ; et per hoc meremur liberari a poena aeterna, ita quod simul sunt haec duo, sicut in angelis gratia et gloria Secundo modo meritum Christi ; et hoc operatur in sacramentis et potestate clavium ; et per hoc remittitur pars poenae. Tertio modo est meritum unitatis ecclesiasticae, et per illud adhuc fit remissio. Et sic secundum triplex meritum triplex fit poenae condonatio, ut sic currat misericordia cum iustitia ; et in qualibet est commutatio maioris in minus. Unde poena aeterna primo mutatur in temporalem in remissione culpae ; secondo temporalis magna et supra vires in poenam competentem viribus commutatur in sacerdotis absolutione ; tertio vero commutatur poena, ad quam tenetur iudicio Ecclesiae, adhuc in minorem in relaxatione, et pro alio residuo merita Ecclesiae satisfaciunt ita quod in nullo praeiudicatur iustitiae.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod duplicatur poena et quod iuxta mensuram delicti debet esse et plagarum modus, dicendum quod - sicut tactum fuit supra, quando agebatur de Baptismo, quod peccatum nostrum satis punitum fuit quando : Christus pro nobis poenam subiit et suam pro nobis poenam exposuit et nostram fecit - nos sufficienter iudicamur puniri, sive quantum ad duplicitatem in anima et in carne, sive quantum ad mensuram acerbitatis poenae ; similiter intelligendum in proposito, quod poenalitates quae sunt in Ecclesia et quae sunt supererogationis, pro eo cui fit relaxatio subveniunt, ut Deus reputet sibi satisfactum.
Ad illud quod obicitur, quod tenetur ad faciendum dignos fructus poenitentiae, dicendum quod facere dignos fructus poenitentiae est dupliciter, scilicet vere et interpretative. Et ille dicitur dignos fructus poenitentiae facere, qui non solum, per se ipsum, sed etiam per suffragium alienum habet sufficiens pretium ad solvendum debitum.
Ad illud quod obicitur, quod inferior non absolvit ab eo ad quod ligat superior, dicendum quod non absolvit omnino condonando, sed pro eo solvendo de ecclesiastico thesauro. Vel potest dici quod inferior potest absolvere ab eo ad quod ligat superior, si ad hoc data est sibi auctoritas a superiori, sicut patet ; et talis auctoritas a Christo data est rectoribus Ecclesiae.