Supra egit Magister de temporis opportunitate quantum ad
remissionem mortalium ; hic secundo agit de opportunitate quantum ad remissionem
venialium. Et habet haec pars duas. In prima procedit ad veritatem ostendendam. In secunda
se exercet ad veritatem defendendam, ibi : Hic obici potest : si per lignum, foenum
etc.
Prima pars habet duas. In prima ostendit a quibus homo purgetur in purgatorio, scilicet
utrum a poena, an etiam a culpa, ostendens quod a culpa. In secunda agit de diuturnitate
purgationis, ibi : In illo autem igne purgatorio etc.
Similiter secunda pars, in qua veritatem ostensam defendit, habet duas. In prima enim
dissolvit quamdam sophisticam rationem. In secunda ero excludit quamdam apparentem
solutionem, ibi : Sed forte dices illud accipiendum esse etc.