Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si vero non sufficit dolor interior simul cum poena iniuncta, addet Deus poenam. Videtur enim falsum, quia iste qui fecit poenitentiam iniunctam, fecit totum ad quod tenebatur : ergo, illa completa, est absolutus : ergo non debet amplius poenam reddere. Item, sacerdos est arbiter inter peccatorem et Deum ; sed, si sacerdos iniungat peccatori poenitentiam maiorem, peccator tenetur stare eius iudicio, quamvis excedat : ergo, si Deus non revocat compromissum, si errat iniungendo minorem poenam debita, debet Deus esse contentus ; aut si aliter, videtur frangere pactum. Item, ignorantia excusat, maxime quando est invincibilis ; sed scire quantum Deus exigat poenae pro culpa, nemo novit certitudinaliter, sed solum per coniecturam : ergo in hoc standum est iudicio et arbitrio sacerdotis : ergo, si amplius non procedat, absolutus est.
Respondeo : Dicendum quod sacerdos virtute clavium habet potentiam relaxandi aliquid de poena, et hanc Deus nunquam exigit, sed solutum tantum reputat a quo sacerdos absolvit ; et quantum ad hoc simpliciter se committit in sacerdotis arbitrium, si non sit impedimentum a parte eius qui absolvitur. Quantum vero ad taxationem, non se committit nisi in arbitrium discreti, qui etiam discrete taxat, quia non decet Deum aliter facere ; et ideo, si sacerdos poenitentiam minorem condigna imponat, Dominus supplet quod deerat.
Quod obicitur, quod talis fecit totum ad quod tenebatur, verum est de tentione quae venit ex debito praecepti ; sed de tentione quae venit ex obligatione sive ex reatu peccati non est verum, quousque solverit poenam condignam.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit de latrone : Statim, ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit. Videtur enim falsum, quia Michaeae 2, 13 dicitur : "Ascendet iter pandens ante eos" ; hoc intelligitur de Christo : ergo ante ascensionem Christi nullus intravit : ergo nec latro statim.
Respondeo : Aliqui ad hoc voluerunt dicere quod latro fuerit in paradiso terrestri cum Domino usque ad ascensionem, sed post ascensionem fuit in paradiso caelesti. Sed tamen illud dubium est ; et ideo via alia eligenda est, secundum Augustinum, quod paradisus uno modo dicit statum fruitionis, alio modo dicit locum ad hoc aptum et idoneum. Et ille locus duplex est, secundum quod fruitio est duplex : quaedam per speculum et imperfecta, et tali competebat paradisus terrestris, quoniam locus est terrenus, tamen quietus et elevatus ; quaedam est fruitio plena, et haec est in patria, et huic competit locus supercaelestis. Quando ergo dicitur quod latro statim fuit in paradiso, intelligitur quantum ad statum, quia statim fuit in Dei visione, non quantum ad locum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus, quod non satis praefigunt canones mensuram etc. ; quia Gregorius dicit, et abetur supra, distinctione decima sexta : Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritatem sanctorum Patrum imponuntur. Ergo videtur quod omnes poenitentiae verae in canonibus Sanctorum comprehenduntur.
Respondeo : Dicendum quod. sicut est in scientiis practicis, quae versantur circa opera, quod sermo in particulari est incertus et dubius, sermo autem in universali certitudinem habet, sed cum applicatur ad singularia, incipit quodam modo habere incertitudinem, ut qui non considerat circumstantias particulares potius deviet quam se ipsum rectificet, sicut patet in medicina et scientia morali. Sic intelligendum est in proposito, quod canones instruunt in generali qualiter imponenda est poenitentia, sed descensum ad singularia relinquunt sacerdotibus discretis, qui considerent personarum circumstantias, attendentes ad canones sicut ad regulas directivas ; quia, si contra canones imponant, non recte imponunt. In canone autem determinatur poenitentia maxime quantum ad tempus, magis quam quantum ad modum quia modus ille certior est et communior. Unde generaliter pro peccato mortali praefigunt poenitentiam septennem : unde laicus, qui fornicatur, septem annis, presbyter decem, episcopus vero quindecim poeniteat, sicut habetur in diversis locis in decretis Patrum. Similiter de evomentibus eucharistiam propter gulam et ebrietatem, si sit laicus, quadraginta diebus poeniteat ; si clericus vel religiosus, septuaginta diebus ; si episcopus, nonaginta diebus ; hoc habetur De consecratione, distinctione 2. Ad has autem regulas aspiciendo debet unusquisque sacerdos inspicere quales poenitentias imponat, tum secundum gravitatem criminis, tum secundum diversas conditiones personarum.
Et nota hic quod pro peccato mortali septennis poenitentia praefigitur ; non solum propter temporis diuturnitatem, sed magis propter figuram et significationem. In Lege enim Maria separata fuit extra castra diebus septem ; Numerorum 12, 14 ; Maria significat poenitentem, unde Maria amarum mare interpretatur ; et in Threnis [2, 13] dicitur de viro poenitente : Magna est velut mare contritio tua. Haec poenituit septem diebus, sed nunc poenitet septem annis ; quod significatum est Ezechielis 4, 6 : Diem pro anno dedi tibi. Si autem tu quaeras rationem huius, quare poenitentia est aggravata, cum Lex Nova sit lex misericordiae, dicendum quod maior ingratitudo est hic propter maiorem gratiam ; quia etiam maior contemptus est propter maiorem dignitatem Novae Legis, in qua sanguis Christi effusus est, ut firmum esset testamentum ; quia etiam gravius est peccatum propter statum peccantis, qui debet esse perfectior ; quia ulterius satisfactio in Lege Nova debet esse perfecta, ut in statum pristinum reducat. Et quoniam sol in uno die non redit in idem punctum, sed in anno, ideo dies conversus est in annum. Rursus, quia perfectum est remedium in Lege Nova, ideo annus debuit multiplicari per septenarium propter septem pronitates domandas, propter septem dona Spiritus Sancti reacquirenda, propter septem dotes, tres scilicet animae et quatuor corporis obtinendas. Et sic patet ratio quare canones sic instituerunt. Haec autem omnibus non est imponenda, sed tamen insinuanda, ut recognoscant quam gravis est culpa.
Dub. IV.
Item, quaeritur de hoc quod dicit, quod non est imponenda in articulo mortis poenitentia, sed innotescenda. Videtur enim male dicere, quia ad nihil valet scire quid et quantum debeat facere, nisi etiam faciat. Ergo, si non est imponenda ut faciat, non est innotescenda. Si dicas quod valet ad cogngscendam gravitatem peccati, contra : gravitas peccati considerata in fine ; maxime inducit in desperationem ; sed hoc maxime cavendum est in infirmis : ergo non debet tunc dici. Respondeo : Dicendum quod poenitentia non est imponenda tali, de quo praesumitur quod moriatur, quia stultum esset aliquid imponere alicui quod non potest facere ; sed innotescenda est ad cognoscendam gravitatem peccati, ut doleat etingemiscat. Sed nihilominus manifestanda est divinae misericordiae abundantia, ut speret in Domino et confidat ; et sic manifestans poenitentiam non inducit in desperationem, sed magis in veram contritionem.
Dub. V.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Non debet presbyter reconciliare poenitentem, inconsulto episcopo. Videtur enim male dicere, quia ubi supernus iudex dictat faciendum, frustra quaeritur consilium humanum ; sed, cum presbyter videt peccatorem contritum, supernus iudex dicit peccatorem ilium conversum in iustum et esse reconciliatum : ergo statim sine consilio, sive sit in necessitate sive non, debet eum absolvere.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter quaeritur consilium ab aliquo : aut propter instructionem, et tunc quaeritur consilium a sapiente quia sapiens, et hoc maxime quando casus emergit, ubi probabiliter potest dubitari. Alio modo quaeritur consilium et consulitur aliquis propter auctoritatis commissionem ; et sic inferior consulit superiorem, scilicet ut sciat eius voluntatem et per eius imperium et commissionem habeat potestatem. Hoc modo debet sacerdos in aliquibus casibus consulere episcopum, quia non potest per se ad illos extendere manum, cum habeat potestatem limitatam. In quinque autem casibus debet sacerdos ad episcopum remittere vel eum consulere. Primus est de poenitentia solemni, quae ab episcopo debet imponi et per eam poenitens reconciliari. Secundus casus est de excommunicatis, quos aliquando non potest absolvere. Tertius, ubicumque invenerit irregularitatem contractam ; propter illam enim debet remittere ad episcopum, ut, si potest, dispenset ; si non potest, cum litteris suis mittat ad Papam. Quartus est de incendiariis. Quintus, si sit consuetudo in aliquo episcopatu quod certa crimina ad episcopum deferantur, ut homicidium, sacrilegium et huiusmodi ; et iste casus est particularis, non universalis.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Puellarum consecratio, consulto episcopo, per presbyterum fieri valet. Videtur male dicere, quia illae desponsantur Christo : ergo a solo episcopo est eis imponendus anulus.
Respondeo : Dicendum quod quantum est de iure communi, hoc licitum est solis episcopis, quia ipsi sunt sponsi qui debent Christo animas consecrare, secundum quod dicit Apostolus II ad Corinthios 11, 2 : "Despondi vos uni vito virginem castam", et debent filios perfectos generare ; et ideo habent clavium potestatem in excellentia, et eis solis ista quae sunt excellentiae, sunt commissa. Unde hoc quod dicit Magister, locale solum fuit et nunc non habet locum nisi de viduis velandis, quibus potest sacerdos de consilio episcopi dare velum. Et pro tanto illud est intelligendum.