Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccata venialia possint deleri sine gratia.
Rationes principales
Et quod possint deleri sine gratia, videtur : Quia omnis culpa remissa est omnino, cum est punita quantum ipsa exigit ; sed venialis culpa est digna sola poena temporali : ergo, cum omne temporale finem habeat, possibile est aliquem existentem extra gratiam sufficienter pro illa culpa puniri : ergo possibile est sine gratia remitti Prima propositio manifesta est, quia nullus ita severus est in iustitia, quod puniat ultra quod meruit qui peccavit : ergo, cum sufficienter punit Deus, amplius non punit ; sed non potest esse culpa sine poena : ergo, cessante poena, cessat culpa.
Item, venialis culpa non dicit deformitatem imaginis, sed solum pronitatem ad bonum commutabile ; sed pronitas potest sine gratia aboleri, quoniam qui est pronus ad avaritiam sine gratia potest fieri prodigus et pronus ad prodigalitatem : ergo etc.
Item, in morbis parvis natura non indiget medicina, sed solum quando morbus magnificatus est ; sed venialia non prosternunt naturam, immo dimi.ttunt eam in suo vigore : ergo praeter medicinam gratiae potest per naturam veniale curari.
Item, quanto morbi minorem habent connexionem et similitudinem, tanto specialius potest unus sine alio curari ; sed veniale maiorem convenientiam habet cum aliquo veniali quam cum mortali ; sed unum veniale potest deleri, alio remanente : ergo multo fortius potest deleri veniale, remanente mortali : ergo etc.
Item, si veniale non potest deleri sine gratia, esto quod aliquis in solo veniali moriatur, illud nunquam delebitur, sed quamdiu durabit, punietur : ergo aeternaliter ex se ipso punitur : ergo non differt a mortali.
Contra : Augustinus, De civitate Dei, XXI : "Nec magna nec parva possunt nobis dimitti, nisi nos dimiserimus debitoribus nostris". Hoc non est ob aliud, nisi quia, dum homo non dimittit, est semper in peccato : ergo nullum peccatum potest homini dimitti quamdiu est in peccato mortali : ergo, si sola gratia a peccato liberat, veniale non dimittitur sine gratia.
Item, si aliquid delet aliquid aliud, habet oppositionem ad illud aliquo modo ; sed nec poena nec natura habet oppositionem ad culpam : ergo nec per poenam nec per naturam delentur venialia nisi adsit gratia.
Item, omne peccatum nocet et adimit, sicut vult Augustinus, in Enchiridio et multis lacis. Ergo veniale aliquid de bono spirituali et rectitudine adimit ; sed solus Deus potest animae restituere bonum, sicut solus potuit eam creare ; et hoc est per gratiam : ergo etc.
Conclusio
Peccata venialia sine gratia gratum
Respondeo : Dicendum quod aliquorum positio fuit quod venialia sine gratia gratum faciente deleri possunt per gratiam gratis datam. Et rationem huius ostendere voluerunt, pro eo videlicet quod veniale peccatum non repugnat gratiae gratum facienti, sed gratis datae ; nec offendit Maiestatem divinam, quia ibi non dillgitur aliquid supra Deum, sed aliquantulum inordinate sub Deo. Et ideo, sicut mortale potest deleri per gratiam, quia ei repugnat et quia gratia Deo offenso reconciliat et quia Deum contemptum amare facit super omnia, sic veniale potest deleri per gratiam gratis datam, quae illam modicam inordinationem removet et illam occasionem minus amandi Deum ab ipsa anima tollit ; nec oportet ibi esse gratiam elevantem animam ad dilectionem Dei super omnia, quia per veniale nihil amatur supra Deum.
Sed haec positio, licet probabilis videatur, a veritate tamen deviat, si quis inspiciat. Omne enim peccatum eo ipso quod peccatum est, aliquo modo animam foedat et aliquo modo ipsam deordinat, et necesse est ex hoc quod aliquo modo Deo displiceat. Quoniam igitur nota displicentiae minima quae esse possit, sine habitu, qui reducit ad complacentiam et ad amicitiam, auferri non potest, tenendum est omnino de omni peccato generaliter quod nullum omnino potest deleri sine gratia gratum faciente. Sic enim decrevit nos sanare divina misericordia ; et hoc dicunt Sancti et sonat Scriptura, quae maxime ponit gratiam esse necessariam ad delenda peccata.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod sufficiens punitio absolvit a culpa, dicendum quod, si illud intelligatur in facie hominum, qui iudicant secundum exteriora, potest habere veritatem. Sed in facie Dei, qui considerat faciem animae internam et decorem imaginis suae, quantacumque sit poena, non potest omnino absolvere peccatorem nisi removeatur interior deformitas ; et ideo in foro Dei impossibile est peccatum sufficienter puniri quantum ad tempus nisi deleatur per gratiam.
Ad illud quod obicitur, quod veniale dicit solam pronitatem, dicendum quod falsum est, immo amplius dicit quamdam notam displicentiae ; et ita semper manet in anima, etiam si veniat pronitas ad oppositum, nisi interveniat caritas, quae operit multitudinem peccatorum.
Ad illud quod obicitur, quod in morbis parvis natura non indiget medicina, dicendum quod verum est ; et similiter in spiritualibus est, si recte fiat similitudinis translatio. Natura igitur habet in se fundamentum sanitatis, scilicet virtutes naturales, regentes complexionem. et expellentes nociva ; regimen autem spiritualis sanitatis non est nisi gratia gratum faciens : et ideo sicut, corrupta vi naturali, non potest deleri morbus corporalis, sic nec absente gratia potest deleri quantumlibet sit parvus, morbus spiritualis. Non ergo gratia sicut medicina, sed sicut regitiva virtus est ; exterius autem sacramentum est sicut medicina, quo non indiget gratia necessario, expedit sibi tamen ad curationem venialis, maxime cum illat aegritudo est consuetudinaria.
Ad illud quod obicitur, quod maior connexio est venialis ad veniale, dicendum quod veniale sine veniali potest deleri, quia neutrum fundamentum virtutis vivificantis et sanantis evertit, scilicet gratiam ; sed mortale exstirpat gratiam : non enim simul stat cum vita. Et quoniam non potest deleri aliqua culpa sine gratia, ideo nullus morbus, etiam minimus, potest deleri quin deleatur omnis mortalis culpa ; non sic autem est in veniali, pro eo quod utrumque simul stat cum gratia.
Ad illud quod obicitur de eo qui in solo veniali decedit, dicendum quod positio est impossibilis ; et ideo non est mirum si accidat impossibile. Si tamen aliquis decedat cum originali et veniali, vel cum veniali et alio quocumque mortali, punietur pro veniali aliquanta poena intensive ; sed ratione adiuncti poena illa erit aeterna, non ratione ipsius culpae venialis.