Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccata venialia possint deleri a gratia sine contritione sive interiori poena.

Secundo quaeritur circa hoc, utrum venialia possint deleri a gratia sine contritione sive interiori poena.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per illud quod habetur in littera, quod est verbum Gregorii: Quod est gutta aquae ad caminum ignis, hoc est veniale ad fervorem caritatis. Ergo videtur quod in solo caritatis fervore possit deleri veniale.

Item, sicut colligitur ex verbis Augustini, in libro Confessionum, veniale non est aliud quam minor amor Dei. Ergo quod excludit remissionem amoris, excludit veniale et, delet ; sed caritas, nulla facta meditatione, potest magis et magis inflammari : ergo etc.

Item, possibile est iustum, qui habet venialia, mori dormiendo vel ita quod cadat in furiam. Ergo, cum ultra non sit locus poenitentiae et necesse sit illa venialia deleri, quia aliquando, cum habeat gratiam, perveniet ad gloriam, ergo possunt venialia deleri per gratiam sine poenitentia.

Item, mortale improportionaliter plus offendit Deum quam veniale ; sed minima contritio sufficit ad delendum mortale cum gratia : ergo ad delendum veniale sufficit sola gratia.

Item, venialia delentur virtute sacramenti Extremae Unctionis, virtute etiam Eucharistiae - sicut supra habitum est, et expresse dicit Ambrosius - et per orationem dominicalem et benedictionem episcopalem, sicut dicunt magistri communiter. Ergo non est necessarium conteri, quia alia est via deletionis. Cum ergo per haec remittantur et etiam per contritionem et exteriorem satisfactionem et per Baptismum, quaeritur, per quam naturam communem insit his haec passio communis.

Contra : Supra distinctione decima sexta ; habetur, ubi agitur de remissione venialium sive de poenitentia, dicit Magister quod ad remissionem venialium "sufficit oratio dominica cum aliquo ieiunio et eleemosynis, sic tamen, ut praecedat contritio aliquantula". Ergo non potest pro illa culpa fieri satisfactio congrua, nisi praecedat interior poenitentia : ergo etc.

Item, maioris adhaerentiae est veniale quam mortale ; sed mortale nunquam deletur, nisi liberum arbitrium ab eo dissentiat per actum contritionis : ergo multo fortius videtur de veniali.

Item, quando aliquae duae formae sese compatiuntur, una per se non expellit aliam ; sed veniale simul stat cum gratia : ergo gratia per se non delet veniale : ergo necesse est aliquid addi ultra, quod cum veniali peccato oppositionem habeat. Sed hoc non est nisi poenitentia interior : ergo etc.

Item, ratio quare mortale : non potest deleri sine actu detestationis, est, quoniam voluntate actum est et voluntate acceptante, et ideo non potest deleri nisi voluntate detestante ; sed peccata venialia ut in pluribus voluntarie committuntur et durant in nobis, quamdiu voluntas vult in talibus versari : ergo videtur quod venialia non possunt deleri sine. contritione interna.

Item, possibile est unum veniale deleri sine alio ; sed hoc non est nisi per aliquid quod magis aspicit unum veniale quam aliud, ratione cuius gratiae effectus potius est supra unum quam supra aliud ; sed tale non est gratia nec sacramentum, sed solus actus interior liberi arbitrii : ergo etc.

Conclusio

Quamvis venialia peccata valde congrue per poenitentiam deleantur, tamen possunt deleri per gratiam aliter adiutam, scilicet solo libero arbitrio consonante, et aliquo exterius adiuvante

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod peccata venialia, quia quodam modo sunt voluntaria, sine actu voluntatis detestantis illa deleri non possunt. Quia tamen longe minus habent de ratione voluntarii quam mortalia, ideo quantulacumque contritio sufficit sive in generali sive in speciali. Unde dixerunt quod, si quis cum impoenitentia de venialibus decedat, mortaliter peccat ; si quis vero praeter usum liberi arbitrii decedat, postmodum deleritur per gratiam cum detestatione voluntaria. Nam anima quae est in gratia, statim clum in se conspicit culpam, illam detestatur et gratia existens in anima eam delet. Sed tamen illud difficile est sustinere, tam in hoc saeculo quam in futuro : in hoc, inquam, saeculo, quoniam multi sunt modi remittendi peccata venialia praeter poenitentiam, ut puta, cum aliquis devote suscipit episcopalem benedictionem et aquae benedictae aspersionem et consimilia ; in futuro, quia ; cum nullus sit usus liberi arbitrii meritorius post mortem, in nullo videtur possibile quod gratia culpam deleat cooperante motu voluntatis animae iam exutae. Et sic modus iste dicendi non videt ut omnino conveniens.

Propter hoc igitur aliter dici oportet. Et ut intelligamus modum deletionis venialium, notandum quod triplex est genus peccati, scilicet originale, actuale mortale et veniale. Et primum quidem minimam habet rationem voluntarii, immo nullam habet rationem voluntarii in nobis. Alterum autem genus peccati, scilicet mortale, simpliciter tenet rationem voluntarii, licet non ita sicut peccatum Adae, quod nullum habuit inclinativum. Veniale peccatum quodam modo tenet medium : unde quodam modo habet rationem poenae, quodam modo culpae ; et rursus, quodam modo est voluntarium, quodam modo involuntarium. Habemus enim necessitatem committendi aliquod veniale in communi, quamvis ad nullum in particulari.

Primum igitur peccatum, quoniam aliunde contractum est, potest deleri, libero arbitrio nihil omhino agente, Sed sacramento solo exterius adiuvante, sicut patet in parvulis. Secundum genus peccati, quoniam voluntarie contractum est, non potest deleri nisi libero arbitrio consonante et adiuvante ; ideo in iustificatione impii requiritur motus liberi arbitrii, per quem consonet gratiae, et ulterius contritio, per quam adiuvat. Veniale peccatum potest deleri, libero arbitrio consonante et aliquo exterius adiuvante ; unde si liberum arbitrium gratiae non repugnat, volendo persistere in culpa, et gratia virtute sacramenti vel rei sacramentalis vigoratur, culpam venialem delet vel universaliter vel particulariter. Unde credendum est quod aliquo nihil de peccatis suis cogitante, sed tantum passionem Christi recolente in sacramento Eucharistiae, recogitante, inquam, ferventer quod venialia peccata, vel omnia vel quaedam, remittuntur ei per gratiam sic adiutam. Et omnia illa, sive sacramenta sive sacramentalia, ut Eucharistia et Unctio et Baptismus et aquae aspersio et episcopalis benedictio et contritio et misericordiae exhibitio et orationis dominicae devota exoratio, faciunt ad venialium deletionem, non per propriam naturam, sed per eam naturam qua gratiam gratum facientem ad hunc actum adiuvant et vigorant.

Si quaeras : quomodo adiuvant ? dicendum quod in talibus ut plurimum est humiliatio et devotio, quae est actus gratia informatus, repugnans ipsi veniali peccato, quod fervorem caritatis et devotionem, quantum est ex se, diminuit. Vel ea ratione qua est in eis poenalitas, quae repugnat inordinatae delectationi, prout illa poena iuncta est ordini gratiae. Et sic potest responderi quod quamvis venialia valde congrueper poenitentiam deleantur, possunt tamen per gratiam aliter adiutam deleri. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod praecedere debet aliquantula contritio, dicendum quod Magister non determinat praecise modum delendi veniale peccatum, sed modum perfecte satisfaciendi. Nemo autem perfecte satisfacit pro culpa, nisi etiam interius in corde doleat, quantumcumque se exterius punit ; et hoc dieo vel in generali vel in speciali. Venialia autem non solum per vim poenitentiae, sed etiam aliis modis deleri possunt, ut tactum est.

Ad illud quod obiicitur quod veniale est maioris adhaerentiae, dicendum quod dupliciter est loqui de adhaerentia venialis : aut quantum ad maculam, aut quantum ad pronitatem, quae est via ad illam. Si loquamur quantum. ad notam displicentiae, plus adhaeret mortale quam veniale. Si autem quantum ad pronitatem, e contrario est ; deletio autem non est respectu pronitatis, sed potius respectu maculae peccati.

Ad illud quod obicitur, quod veniale se compatitur cum gratia etc., dicendum quod verum est quod se compatitur quantum ad inhaerentiam ; et ideo gratia non delet per sui essentiam vel inhaerentiam ; et propter hoc oportet ei addi aliquod adiutorium, vel liberi arbitrii vel alicuius alterius poenalitatis vel sacramenti, ratione cuius effectus vel actus gratiae repugnat veniali. Quamvis enim gratia secundum essentiam stet cum veniali, tamen caritas ad fervorem excitata consumit culpam, sicut fornax ignis modicam aquae guttam.

Ad illud quod obicitur, quod veniale est voluntarium, dicendum quod non sic sicut mortale ; tamen, quia aliquo modo voluntarium est, nunquam deletur nisi voluntas consonet. Unde vix contingit quod ei qui proponit manere in veniali peccato, utpote in verbis otiosis, quod, etiam si confiteatur, remittatur ei culpa, nisi forte pro opere illo contra se ipsum insurgat et adeo rugitus rationis fremat, quod bestiales motus sensualitatis gressum figant, ad modum leonis, quo rugiente, cetera animalia gressum figunt.

Ad illud quod obicitur, quod veniale unum deletur sine alio, dicendum quod hoc possibile est duplici modo : vel quia voluntas habitudinaliter adhaeret uni, et non alii ; et tunc culpa remittitur, cui non inhaeret, et remanet culpa, cui voluntas adhaerebat ; vel ideo quia voluntas unum peccatum magis detestatur quam alterum. Unde gratia magis delet culpam venialem, in cuius deletione magis voluntas consonat vel adiuvat.

PrevBack to TopNext