Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in purgatorio post hanc vitam fiat purgatio aliqua ab aliqua culpa an solum a poena.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum ostenditur, quod fiat ibi purgatio a culpa : Primo, per illud quod dicitur Matthaei 12, 32 : "Qui dixerit contra Spiritum Sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro". Ergo implicat Dominus aliqua peccata remitti in futuro ; sed non nisi in purgatorio : ergo etc.

Item, Gregorius, IV Dialogorum, dicit quod "quaedam leves culpae remittuntur in futuro", et ibi multa dicit quae ad hoc ostendendum faciunt. Si dicas quod hoc intelligit quantum ad reatum poenae, hoc non solvit, quia in futuro, utpote in purgatorio, non solum fit purgatio a reatu culparum venialium, verum etiam mortalium in bis qui poenitentiam in hac vita non complent.

Item, omnis purgatio, secundum quod huiusmodi, respicit foeditatem aliquam ; foeditas autem animae culpa est : ergo videtur quod purgatorius ignis sit contra culpam. Si dicas quod est contra pronitatem vel sequelam vel aliquid tale, tunc quaero : cum liberum arbitrium post hanc vitam sit ita immobile respectu pronitatis sicut respectu voluntatis, quare talis sequela potest purgari et non venialis culpa, cum plus laedat animam sequela mortalis quam culpa venialis ?

Item, quod purgat aliquid aliquo modo habet oppositionem ad illud ; sed poena poenae non opponitur : ergo, si est ibi purgatio, non est a poena : ergo a culpa aliqua.

Contra : 1. Super illud I Ioannis 5, 16 : "Est peccatum ad mortem", Glossa : "Quod in hac vita non corrigitur, frustra post mortem venia eius postulatur". Ergo nulla post mortem ibi culpa purgatur.

Item, Damascenus : "Quod est hominibus mors, hoc est angelis casus" et e converso ; sed angeli post casum a nulla culpa possunt liberari : ergo nec homines post mortem.

Item, Gregorius, in Dialogis : "Talis in iudicio quisque futurus est, qualis de corpore exivit". Si ergo exivit cum veniali, patet etc.

Item, liberum arbitrium medium est inter profectum in bono et liberationem a malo culpae ; sed post mortem non potest in bono proficere : ergo nec a culpa aliqua resurgere.

Item, facilius est labi in veniale quam liberari a veniali ; sed post mortem non potest anima venialiter peccare : ergo nec a veniali resurgere.

Item, veniale in nobis non est nisi ratione fomitis : ergo, ablato fomite, veniale non manet ; sed fomes aufertur in morte, non post mortem : ergo et veniale.

Conclusio

Post hanc vitam poena purgatorii potest purgare non solum a poena, sed etiam a culpa peccati venialis

Respondeo : Dicendum quod aliquorum magistrorum et bene intelligentium opinio fuit, quod nullum peccatum post mortem dimittitur, pro eo quod liberi arbitrii quantum ad meritum vel demeritum omnino cessat usus. Unde dicunt quod venialia omnino remittuntur aut per poenitentiam aut per finalem gratiam, si non adsit locus poenitentiae, si forte morte praeoccupatus moritur iustus homo.

Rationem autem huius positionis et intelligentiam per hunc modum assignant. Dicunt enim quod triplex est gratia, scilicet baptismalis, poenitentialis et finalis ; et quaelibet harum gratiarum pro sui initio dominium habet in ipsa anima. Pro eo quod dominatur in ipso ingressu, ut gratia baptismalis vel status sui principio, ut finalis, delet omnem culpam, non tantum mortalem, verum etiam venialem. Dominatur autem gratia baptismalis ex virtute sacramenti, gratia poenitentialis ex subiectione et conformitate liberi arbitrii, gratia finalis ex perfecta conformitate omnium virium animae ad ipsam gratiam. Cum enim ipsa separatur a carne, iam pronitates et perturbationes, quae inerant animae ex carne, recedunt et potentiae animae tranquillantur et gratiae subiciuntur ; ac per hoc venialia delentur, sive sint in parte animae rationali sive in parte animae sensibili. Et ita nullum veniale dimittitur post hanc vitam, sed in puncto illo in quo potest dici : haec est finalis gratia, quae dominium sibi vindicat et omnem expellit culpam. Si ergo obiciatur eis, quod in futuro purgantur et remittuntur peccata, respondetur secundum eos quod remittuntur quantum ad reatum sive poenam et purgantur quantum ad scoriam sive sequelam. Et illud videtur magister Hugo sensisse, qui ait sic, loquens de remissione peccati : Aliquando Deus remittit secundum pietatem, aliquando secundum severitatem, aliquando secundum utrumque. Per incendium purgatorii scoria peccati excoquitur, per lavacrum Baptismi peccati macula abluitur, per flagellum satisfactionis peccati palea excutitur. Sed licet ista opinio sit multum rationi consona, tamen auctoritates Sanctorum videntur expresse contraire. Nam ipse Gregorius dicit, in Moralibus, quod aliqua peccata dimittuntur post hanc vitam. Et si tu dicas quod intelligit quantum ad reatum, sicut obiectum fuit, sic de omnibus posset intelligi culpis. Item, Isidorus tractans illud Matthaei 3, 11 : "Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni": "Peccata, quae praecesserunt, Spiritus Sanctus per aquae Baptismum abluet, et quaedam ex eis quae postea sequuntur criminibus per ignem purgatorium remittet". Cum ergo peccata praecedentia non solum quantum ad poenam, sed etiam quantum ad culpam abluantur, ergo in purgatorio quaedam quantum ad culpam sunt remittenda. Rursus, cum gratia dominium habeat in anima statim in ipsa separatione, propter quid non purgat a peccati scoria vel sequela, sicut a veniali culpa ?

Et propter hoc est hic secundus modus dicendi, quem approbat Magister in littera et Sanctorum multiplex confirmat auctoritas. Dicendum ergo quod aliqua peccata, utpote venialia, non solum in hoc saeculo, sed etiam. in purgatorio remitti possunt et remittuntur, quando quis pertransit cum venialibus, pro eo quod gratia non fuit adiuta finaliter ad illa delenda, et ideo indiget auxilio. Quoniam ergo voluntas potest gratiae post hanc vitam esse conformis, quamvis non possit esse adiutrix, pro eo quod cessavit tempus meriti, ideo indiget adiutorio exteriori. Et cum non sit locus sacramenti, habet adiutorium ignis punitivi sive purgaterii, qui ideo dicitur purgatorius, quoniam anima purgatur a peccati scoria et a veniali culpa, si cum illa transeat. Et hoc possibile est, quia, sicut ostensum est in praecedenti problemate, ad deletionem venialis sufficit quod liberum arbitrium se conformet gratiae, nec est necesse quod adiuvet. Concedendum ergo aliquos post hanc vitam a veniali culpa posse purgari.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod frustra post mortem venia postulatur de eo quod non corrigitur, dicendum quod illud intelligitur de mortali. Vel fiat vis in hoc quod dicit, quod in hac vita non corrigitur : verum est vel in se vel in merito. Quamvis autem non corrigatur aliquod veniale, cum quo quis transit - non corrigatur, inquam, in se - meruit tamen corrigi, quia qui decedit in caritate, per illam meruit etiam post hunc statum ab his emundari quae retardant praemium caritatis.

Ad illud quod obicitur de casu angelorum et morte hominum, dicendum quod simile est quantum ad liberi arbitrii invertibilitatem sive quantum ad peccatum mortale, non quantum ad omnia ; nam mali angeli possunt in poenis proficere, quamvis non possunt a malo resurgere. Per oppositum, ratione boni meriti praeteriti, boni homines possunt a malo eripi, quamvis non possunt in malum labi, quia in bono, in quo moriuntur, sunt confirmati.

Ad illud quod obicitur de Gregorio, dicendum quod, sicut ipsemet subiungit, illud intelligitur quantum ad mortalia, non quantum ad venialia, quia ipsemet excipit illa.

Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium tenet medium ; dicendum quod falsum est pro statu illo. Est enim in statu in quo potest ad ingressum in gloriam disponi per impedimenti remotionem, quamvis non possit mereri, quoniam ad deletionem venialis et ad remissionem reatus peccati sufficit praesentia gratiae et poenae cum consonantia liberi arbitrii et adiutorio meriti praeteriti.

Ad illud quod obicitur, quod facilius est labi in malum, dicendum quod verum est quantum ad liberum arbitrium vertibile, non quantum ad omnem statum animae.

Ad illud quod obicitur, quod ablato fomite, aufertur veniale, dicendum quod verum est quantum ad potestatem peccandi de futuro ; non tamen oportet auferri veniale prius perpetratum, quia non omnis causa introducendi est causa conservandi, sicut in multis exemplis patet. Destructo enim cultello, non potest infligi plaga ; si tamen cultellus destruatur, non oportet propter hoc sanari plagam prius inflictam.

PrevBack to TopNext