Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum purgatio purgatorii fiat per ignem materialem.
Rationes principales
Et quod sit spiritualis, videtur : Per Glossam super illud I ad Corinthios 3, 15 : "Si cuius opus arserit": "Exuritur autem illius opus qui hic temporalia dilexit, quoniam sine dolore non pereunt quae hic cum amore possessa sunt". Et Augustinus, De civitate Dei, XXI, exponens illud dicit : "Necesse est ut tantum urat dolor, quantum haeserat amor". Si ergo hoc totum est spirituale, non videtur quod ille ignis purgans sit aliquid nisi spirituale quid.
Item, quod purgatur et a quo purgatur et ipsa purgatio est quid spirituale. Ergo videtur quod illud similiter per quod purgatur ; hoc autem est ignis purgatorius : ergo etc.
Item, nihil corporale extrinsecum facit aliquid ad animae iustificationem, ergo nec ad culpae remissionem ; sed in purgatorio emundatur anima a culpa : ergo non videtur quod uratur flamma materiali.
Item, si anima purgatur per poenam corporalem, cum poena mortis sit suprema poenarum, ergo videtur quod ibi deberet omnino purgari : ergo nullo modo indiget purgari igne materiali.
Item, videtur quod nulla ad hoc sit necessitas, quia vehemens dolor et fervens amor per se sine aliquo exteriori sufficit delere poenam et culpam ; sed statim, separata anima, cum liberum arbitrium consonet gratiae, fervet caritas, et anima detestatur quantum potest culpam prius commissam, et hoc generat fervorem et dolorem ; ergo statim deletur omnis culpa.
Contra : Sicut dicitur in Glossa super illud : "Sic salvus erit" etc., et habetur in littera : "Gravior est ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita". Ergo animae habebunt aliquod afflictivum extra ; illud autem aut est corporale aut spirituale ; non spirituale, quia tunc vel esset angelus vel esset anima vel Deus, quorum nullum esse potest : ergo necesse est quod sit corporale.
Item, nos videmus quod recta ordinatione fit quod anima, quae rebus corporalibus se subiecerat libidinose, utpote per conversionem ad bonum commutabile, iustificatur per materialia et corporalia sacramenta : ergo pari ratione post hanc vitam purgari debet per afflictiva corporalia.
Item, si anima post mortem purificatur, aut ergo dolore qui veniat ex contritione, aut dolore qui veniat ex rei amissione, aut dolore qui veniat ex exteriori afflictione. Non primo modo, quia non est amplius locus meriti, nec quantum ad contritionem nec quantum ad alios actus virtutum : non secundo modo, quia dolor de amissione est potius sapiens rationem culpae quam rationem purgationis, quia venit ex inordinato amore : ergo tertio modo purgatur, dolore qui venit ex afflictione exteriori : ergo etc.
Conclusio
Ignis purgatorii est materialis sive corporalis
Respondeo : Dicendum quod Augustinus videtur dubitare utrum ignis ille sit materialis an spiritualis, qui cruciabit vel nunc cruciat animas - non solum de igne purgatorio, sed etiam de igne infernali, in quo dives ille ardebat non solum Super Genesim ad litteram, verum etiam in libro De civitate Dei. Unde et per modum dubitationis dicit in Glossa super illud I ad Corinthios 3, 12 : "Qui aedificat lignum, foenum" etc., ponens opinionem dicentium igne materiali et temporali animas post hanc vitam purgari, dicit : "Non redarguo, quia forsitan verum est". Et hoc ipsum ponitur in littera, et satis videtur rationabilis sua dubitatio. Dives enim, qui erat in inferno, et cuius lingua urebatur, linguam corporalem non habebat. Et qui portat lignum, foenum, stipulam, non portat secum haec materialia, sed spiritualia, quae sic nominantur per metaphoram ; quare non similiter de igne spirituali metaphorice competit intelligere ?
Sed quamvis egregius doctor Augustinus visus fuerit dubitare, alii tamen doctores nobis auferunt dubitationem, quoniam hoc cognoverunt multiplici ratione, ut Gregorius, in IV Dialogorum, et Isidorus, De ordine creaturarum, et communiter tenent doctores temporis nostri ignem purgatorium esse materialem sive corporalem. Sed qualiter talis ignis agat in animas, eas affligendo, hoc magnam habet quaestionem et infra inquiretur de poenis animarum, Qualiter autem agat purgando, diversitas est inter doctores.
Quidam enim dicere voluerunt quod praeter vim punitivam data est illi igni vis spiritualis purgativa, ratione cuius purgat a veniali macula vel etiam a peccati scoria, sicut sacramenta habent vim sanctificandi sibi datam. Sed illud non oportet ponere, scilicet quod ultra punitionem habeat vim novam, cum multas animas dicat Gregorius purgari per diversa loca, et talis culpae mundificatio proprie sit ab ipsa gratia.
Et ideo est aliorum positio, ut videtur, magis recta, quod ille ignis per eamdem naturam et punit et purgat, quoniam puniendo iuvat gratiam, et gratia, habens adiutorium poenae et consonantiam voluntatis nostrae - quae, quamvis non sit adiutrix, non tamen impedit - est potens purgare culpam et peccati scoriam, ita ut purgatio talis sit a gratia, libero arbitrio consonante et exteriore poena adiuvante, secundum conformitatem ad remissionem venialium quae sit in hac vita.
Si tamen quaeras : quomodo poena adiuvat gratiam ad delendum sive purgandum maculam ? dicendum quod hoc facit divina iustitia ; vel etiam per eum modum potest intelligi per quem dicitur quod infirmitas gravis sobriam facit animam, id est, virtus hoc facit, quodam modo adiuta per poenam. Si autem quaeras, utrum statim, cum gratia habet illud adiutorium, culpam deleat et purget scoriam, dici potest quod utrumque est satis probabile, vel quod statim vigoretur gratia ut venialem culpam deleat, cum a poena est adiuta, et deinceps punitur pro obligatione ; vel potest dici quod poena magis et magis disponat et postmodum ex quo disposuit sufficienter, gratia ipsa in instanti delet culpam, si qua est. Quodcumque horum dicatur, non videtur de facili improbari posse. Concedendum igitur ignem illum materialem esse sive corporalem.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de Glossa et de Augustino, dicendum quod Augustinus non negat quin ille ignis materialis sit qui animas purgabit, sed exponit hoc de spirituali posse intelligi. Tamen ipse Augustinus satis in sermonibus suis, de purgatorio loquens, innuit ignem materialem esse sicut est ignis inferni.
Ad illud quod obicitur, quod spiritualis est purgatio, dicendum quod verum est, et ideo effective sive formaliter est per quid spirituale, scilicet per gratiam ; sed tamen, quia anima peccavit cum carne et peccando carnem sibi praeposuit, et ita corpus praeposuit spiritui, divina iustitia. decrevit etiam in purgatione rei corporali ipsam subicere.
Ad illud quod obicitur, quod non iustificat, dicendum quod verum est per se ; tamen exterior punitio excitat et adiuvat interiorem gratiam, ut possit perducere ad iustificationem perfectam.
Ad illud quod. obicitur de poena mortis, dicendum quod ipsa poena mortis est debitum originalis peccati nec est ordinata ad animae purgationem nisi voluntarie suscipiatur, cum quis potest evadere, ut in Martyribus, vel etiam sustineatur voluntarie, cum ab alio infligitur ; sed poena purgatorii ad hoc est.
Ad illud quod obicitur de dolore et amore, dicendum quod illi sunt motus voluntarii ; et ideo non oportet quod sint in summo in anima iam exuta ; praeterea, iam per se non sufficiunt, cum non restet amplius merendi spatium : et ideo necesse est exterius adhiberi ignem purgatorium, sicut parvulis, qui non possunt per se mereri, subvenit Baptismatis sacramentum.