Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in purgatorio unus liberetur ante alium.
Rationes principales
Quantum ergo ad primum ostenditur quod unus liberetur ante alium : Primo per illud quod dicit Apostolus, I ad Corinthios 3, 12 : "Qui aedificat ligna, foenum, stipulam" ; sed facilius et citius consumitur stipula quam lignum : ergo, cum aliquis ferat stipulam, aliquis ferat lignum, videtur quod citius liberetur unus quam alius.
Item, in littera habetur, et est verbum Augustini, in Enchiridio: "Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto citius tardiusque salvari".
Item, in foro poenitentiae graviori culpae respondet gravior poena, non solum quantum ad intensionem, sed etiam quantum ad durationem, ut patet inspicienti canones, in quibus poenitentiae taxantur. Si ergo iudicium Ecclesiae rectum conforme est divino iudicio, patet etc.
Item, per peccatum meruit anima non solum in igne cremari, sed etiam Dei visione privari : ergo utroque modo debet temporaliter puniri : ergo qui gravius peccavit non solum acerbius puniri, verum etiam diutius debet a Dei visione separari, ergo tardius purgari.
Contra : Quantumcumque merita sint inaequalia, tam in caelo quam in inferno sunt praemia et supplicia aequaliter durantia. Ergo pari ratione, ut videtur, debet esse in poena purgatoria.
Item, secundum quod intensior est culpa, intensior ei redditur poena ; sed quantum potest minor poena super minorem culpam, tantum potest maior super maiorem : ergo quam cito liberatur in purgatorio parvus peccator per parvam poenam, tam cito liberatur magnus peccator per magnam poenam.
Item, si alius citius alio liberatur, aut ratione maioris caritatis, aut ratione minoris reatus. Ratione maioris caritatis, videtur, quia caritas est tanto maior, quanto anima est Deo similior, et quanto Deo est similior, tanto statui gloriae vicinior. Ergo tanto citius curatur et purgatur et in caelum fertur. Sed quod ratione minoris reatus, videtur, quia anima non est ibi nisi ad solvendum quod traxit ex hac vita ; sed quanto debitum est minus, tanto citius solvitur : ergo videtur quod talis citius purgetur et in caelum feratur.
Conclusio
In purgatorio unus citius quam alius purgatur
Respondeo : Dicendum quod , sicut dicit Augustinus expresse in littera, in illo igne citius purgatur unus quam alius. Qui enim diutius in peccato permansit, dignum est ut diutius sustineat poenam ; rursus, qui gravius offendit, dignum est ut puniatur poena acerbiori et dilatione patriae longiori, divina hoc iustitia faciente, quae omnibus decentissime reddit stipendia meritorum.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur in contrarium de aequalitate durationis in caelo, dicendum quod non est simile, quia in inferno poena aeterna infligitur, et aeterno non est maius et minus ex parte post sive ex parte ea qua est aeternum ; similiter in caelo praemium aeternum datur ; in purgatorio vero sola poena temporalis infligitur, et in hac est diutius et brevius,
Ad illud quod obicitur, quod poena gravis aeque cito delet gravem etc., dicendum quod verum esset, si omnino poena intenderetur secundum quod intenditur culpa ; sed divina dispensatio sic ordinat ut non omnino intendatur quantum ad acerbitatem, propter magnam difficultatem, sive etiam quia vult utroque modo punire, ita ut maior acerbitas et diuturnitas recompensent, si quid in altero deficiebat.
Ad illud quod quaeritur, quis citius purgatur, dicendum quod ille qui minorem habet reatum, quoniam locus purgatorius non est debitus nisi ratione reatus vel alicuius culpae. Et si tu obicias, quod caritas maior debet facere citius evolare, dicendum quod caritas maior auget gloriam intensive, secundum autem durationem non. Unde, si duo innocentes inaequalis caritatis simul morerentur, simul evolarent, non tamen aequaliter beati essent.