Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquis Sanctorum evolet in caelum ante iudicium.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Ad Hebraeos 11, 39, Apostolus, loquens de viris sanctis et fidelibus, dicit : "Hi omnes non acceperunt repromissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur". Ergo, si Sancti priores non debuerunt consummari sine aliis sanctis Apostolis, cum usque ad diem iudicii crescat numerus Sanctorum, patet quod unus non evolet ante alium.
Item, Matthaei 25, 33 : "Statuet agnos a dextris, hoedos autem a sinistris ; et dicet his qui erunt a dextris : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum". Ergo videtur quod non sint ante illud iudicium gloriani percepturi ; si enim prius percepissent, non diceret Domitius : percipite regnum.
Item, nullius possessio quae habetur per sententiam, obtinetur ante lationem sententiae ; sed vitae aeternae possessio habetur per sententiam : ergo, cum sententia detur in die iudicii, videtur quod ante diem iudicii non evolet aliqua anima in caelum.
Item, magnifici regis eo modo est stipendia elargiri, per quem modum eius magnificentia magis declaratur ; sed hoc est praecipue, dum fit curia una ex multitudine et ex aggregatione multorum : ergo videtur quod Dominus reservet gloriam aeternam, ut eam simul omnibus conferat.
Item, anima peccavit in carne, ergo videtur quod in carne debeat puniri : ergo nunquam perfecte purgatur nec punitur, quousque resumat corpus in quo purgetur ; sed ante perfectam purgationem non evolat anima in caelum : ergo non ante diem iudicii.
Item, corpora non glorificabuntur ante diem iudicii, quantumcumque sit sanctus qui moritur : ergo pari ratione nec animae.
Contra : Lucae 23, 43 dixit Dominus latroni : "Hodie mecum eris in paradiso". Ergo anima latronis fuit cum Christo ; sed constat quod Christus quod promisit, postmodum non abstulit : ergo semper post fuit cum Christo. Sed Christus ascendit in caelum ; ergo anima latronis ascendit, ergo pari ratione aliae animae sanctae.
Item, ad Philippenses 1, 23 : "Cupio dissolvi et esse cum Christo", ita dicebat Apostolus ; sed constat quod desiderium suum non erat cassum : ergo statim post dissolutionem fuit cum Christo.
Item, Apocalypsis 6, 11 : "Datae sunt illis singulae stolae" ; sed non est stola nisi gloria animae et stola corporis : ergo etc.
Item , caritas est pondus sufficienter inclinans sursum et elevans : ergo, si non sit retardans, statim per caritatem anima sursum evolat ; sed qui purgatur in purgatorio, post purgationem non habet aliquod retardans : ergo statim evolat.
Conclusio
Erroneum est dicere, animas sanctas, quae non habent reatum poenae, non esse statim glrificandas, sed potius exspectare usque ad extremum diem iudicii
Respondeo : Dicendum quod aliqui stulti circa hoc errant, dicentes animas non esse glorificandas, sed potius exspectare usque ad extremum diem iudicii. Hos stultos dixi, quoniam talis error nec fulcimentum habet ab auctoritate nec ab efficaci ratione, nec habuit ista positio aliquem magnum auctorem nec defensorem, sed imponitur quibusdam Graecis. Videtur tamen pro isto errore facere Glossa, quae est super Psalmum [36, 1] : Noli aemulari, ubi dicitur quod iusti qui moriuntur, non statim sunt ubi erunt post iudicium, sed in illa requie ubi erat Lazarus cum Abraham. Sed sicut patet in ipsa Glossa ex consequentibus, illud dictum est quantum ad stolam corporis, non quantum ad gloriam vel locum. Certum enim est quod Christus exspoliavit principatus et potestates, ac per hoc constat Sanctos, qui in limbo erant, ad caelum cum Christo esse sublimatos, ac per hoc et omnes iustos qui non habent reatum poenae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod non acceperunt repromissiones, dicendum quod Apostolus vocat consummationem quantum ad illius supernae civitatis impletionem, post quam nullus intrabit. Vel dicendum quod Apostolus intelligit quantum ad tempus gratiae, quod conservavit usque ad nos, ut nos, facti participes gratiae in abundantia, participes etiam fieremus et gloriae.
Ad illud quod obicitur, quod statuet agnos etc., dicendum quod iudicium illud erit quantum ad consummatam glorificationem suscipiendam in anima et in carne, quam nondum habent mortui, quamvis animae sint beatae in caelo.
Ad illud quod obicitur de sententia, dicendum quod sicut dupliciter contingit regnum obtinere, scilicet integre et perfecte sive in toto, et alio modo secundum animam sive in parte : sic duplex est iudicium sive etiam duplex sententia. Nam sicut homo glorificatur secundum partem, ita et particulariter iudicatur, et de eo sententia fertur, quando anima de corpore egreditur ; iudicium autem universale et sententia erit, quando homo erit glorificandus totaliter, et tunc consummabitur curia caelestis ; et sic duplex iudicium competit duplici modo possidendi gloriam. Et duplex modus competit duobus, scilicet divinae magnificentiae et nostrae indigentiae. Propter nostram indigentiam tollendam statim, quando anima est apta, sublimatur ad gloriam, quia frustra exspectaret, cum non possit amplius mereri. Propter divinam magnificentiam ostendendam reservatur generalis et universalis resurrectio corporum in fine saeculorum. Et sic in nullo praeiudicatur commodo nostro, dum anima assumitur in gloriam ; in nullo divinae gloriae, dum in fine flet, in resumptione corporum, totum quod fieret si gloria differretur ab animabus.