Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de confessionis necessitate a parte confitentis et potestate a parte absolventis et opportunitate a parte temporis ; hic agit de utilitate a parte finis ; et habet haec pars duas. In prima ostendit quae confessio sit utilis, scilicet confessio vera et humilis. In secunda ostendit quantum confessionis contemptus obsit, infra : Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum.

Prima in duas dividitur. In prima ostendit quae sunt attendenda in confessione ex parte confitentis. In secunda, ex parte audientis, ibi : Caveat autem sacerdos etc. Prima pars duas continet. In prima ostendit quod confessio non debet esse diminuta. In secunda, quod non debet esse superflua, ibi : Sicut autem poenitens celare non debet etc.

Similiter secunda, in qua determinat ex parte sacerdotis quid observandum sit, duo continet. Primum est, ut pure teneat secretum. Secundum vero, ut non absolvat alterius parochianum, et hoc ibi tangitur : Quod vero dictum est. Et ita principaliter duo tanguntur, secundum quod confessio integra debet esse et secreta.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus