Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: De illis etiam, qui aedificant ligna et stipulas etc. Videtur enim per hoc intelligere venialia. Sed contra : Isaiae 5, 8 : "Vae qui coniungitis domum ad domum" etc. ; Glossa Hieronymi: "Haeretici dogmata dogmatibus coniungunt ; et qui supra fundamentum debuerunt aedificare aurum, argentum et lapides pretiosos, econtra aedificant lignum, foenum et stipulam". Sed constat quod haeretici in fictione dogmatum suorum mortaliter peccant : ergo illud non intelligitur de venialibus.

Item, quaeritur, quo tropo dicantur venialia lignum et foenum et stipula ; et, cum multae sint venialium differentiae, quomodo ad tres possunt reduci ?

Et respondendum est ad hoc quod una scriptura multis modis potest exponi, unus tamen est principalis et litteralis intellectus, plures tamen esse possunt per adaptationem. Litteralis autem intellectus, secundum quod patet ex Glossa et littera sequenti, est de venialibus ; Hieronymus vero per quamdam adaptationem exponit.

Si quaeratur ratio huius intellectus, dicendum quod Apostolus loquitur de venialibus in quantum sunt cremabilia. Cremabile autem, quod praestat pabulum et consumitur ab igne, in triplici differentia est. Quoddam enim est quod durat diutius, quoddam quod citissime consumitttr, quoddam quod medio modo. Primo modo dicitur lignum, secundo modo dicitur stipula, et tertio modo dicitur foenum, quod tenet medium inter utrumque extremum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non frustra distinxit illa tria Apostolus : lignum et foenum et stipulam, quae illi aedificant. Videtur enim male dicere, quia supra fidem nihil aedificatur nisi bonum : ergo nullum peccatum ; sed veniaIia sunt peccata : ergo nullo modo superaedificantur. Item, nihil comburitur quod est de spirituali aeqificio ; sed lignum et foenum et stipula superaedificantur : ergo non cremantur.

Respondeo : Dicendum quod lignum et foenum et stipula superaedificari dicuntur dupliciter, secundum quod dupliciter possumus exponere. Potest enim per lignum intelligi opus bonum, cui tamen est annexum aliquod veniale peccatum, sicut patet in multis actibus ; et tale opus ex alio habet quod sit de aedificio, ex alio habet quod sit cremabile. Nam superaedificatur ea ratione qua bonum est propter principalem intentionem, sed crematur ea ratione qua habet amorem terrenis annexum ; et vix contingit nisi in perfectis quin in bonis operibus cadat aliquid a latere reprehensibile. Aliter potest exponi, ut per lignum, foenum et stipulam recte intelligantur venialia, et ita dicuntur superaedificari, non ut sint de aedificio, sed quoniam fundamentum aedificii non subvertunt, sed simul stant cum illo - non sic in mortalibus peccatis - et pro tanto dicuntur superaedificari, tamen nihilominus cremabuntur.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui vero superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, de utroque igne securi sunt. Videtur enim male dicere, quia in auro intelligitur contemplatio Dei, in argenta dilectio proximi, in lapidibus pretiosis bona opera ; sed omnes iusti haec superaedificant : ergo nullus iustus transibit per ignem purgatorium. Si tu dicas quod intelligitur cum praecisione, contra : Ecclesiastis 7, 21 : "Non est qui faciat bonum et non peccet": ergo nullus praecis haec superaedificat. Item quaeritur de sufficientia horum trium, et quomodo distinguuntur. Videtur enim quod aurum potius deberet attribui dilectioni quam contemplationi, quia dilectio est pretiosissima.

Respondeo : Dicendum quod superaedificatio contemplationis, dilectionis et bonae actionis intelligitur per aedificationem auri et argenti et lapidum cum praecisione, ita quod alia non superaedificentur tunc autem dicuntur venialia superaedificari ; non quando committuntur, sed quando in usum et in habitum convertuntur, sicut in dilectione filiorum et uxoris et huiusmodi ; et sine tali habitu et usu bene potest homo esse, quamvis non possit peccata aliqua quantum ad actum vitare, ut puta quae ex subreptione vel ignorantia oriuntur. Solis ergo perfectis competit super aedificatio auri etc., et hi securi sunt.

Quod quaeritur de distinctione istorum, dicendum quod est loqui de ordinatione mentis quantum ad partem superiorem, et sic intelligitur contemplatio Dei ; et quoniam haec dicit eminens in anima, recte intelligitur per aurum. Quantum vero ad partein inferiorem, dupliciter : aut prout dirigit voluntatem in se, et sic est dilectio proximi ; aut prout contingit voluntatem dirigi in opere, et sic est bona operatio. Et dilectio proximi comparatur ad bonam operationem sicut argentum ad lapides pretiosos, pro eo quod sicut argentum substernitur lapidibus pretiosis et per illos ornatur, sic dilectio per bonos effectus. Et nota quod in contemplatione Dei clauditur dilectio. Et sic patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext