Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum liceat aliquod peccatum in confessione omittere.

Rationes principales

Quantum ad primum ostenditur quod non liceat de confitendis dimittere : Primo, auctoritate Augustini, in libro De poenitentia: "Caveat ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit manifestare ; quod est se laudare et ad hypocrisim tendere et semper venia carere, ad quam per frusta sperat pervenire".

Item, ratione ostenditur sic. Confessio ordinatur ad peccati cognitionem ; sed nunquam recognoscit aegritudinem sufficienter qui solum peccatum unum novit, cum homo multis aegrotet, sicut patet in medicinis : ergo non sufficienter peccatum detegit, qui non dicit uni sacerdoti omnia peccata quae commisit.

Item, confessio est ad peccatoris accusationem ; sed, cum peccator se accusat de tribus peccatis et fecit decem, hoc ipso praetendit sacerdoti se non peccasse nisi ter ; sed hoc est falsitas et hypocrisis manifesta : ergo etc.

Item, confessio fit propter absolutionem, absolutio autem sacerdotis signum est divinae absolutionis ; sed Deus nunquam absolvit ab una culpa quin absolvat ab omni culpa mortali : ergo absolutio, sacerdotis aut nulla est, aut est ab omni culpa. Sed non meretur absolvi a sacerdote pecccator qui celat ei peccatum : ergo nulla est absolutio nisi confiteatur uni sacerdoti omnia a quibus indiget absolvi.

Contra : Omnes sacerdotes tenent locum unius, scilicet Christi : ergo idem est confiteri diversis quod confiteri uni : ergo tantum valet si peccator divisim diversis confiteatur omnia, quantum si omnia confiteretur uni.

Item, confessio instituta est in remedium, ergo non debet fieri in scandalum ; sed possibile est quod poenitens confiteatur proprio sacerdoti aliquod peccatum quod scandalizabit eum, utpote si cognata sacerdotis fuerit eius adultera : ergo videtur quod possit peccatum hoc reservare et alia sibi dicere, et ita confessionem dimidiare.

Item, aliquis confessus est uni decem et commissit duodecim, et oblitus duorum, post recordatur, non habens copiam sacerdotis ; iste fuit legitime confessus de decem : ergo, si non debet bis puniri pro eodem, sufficit nunc confiteri duo : ergo videtur quod confessio possit dimidiari.

Item, sufficit si quis confitetur sacerdoti proprio illud a quo potest absolvere ; sed possibile est quod aliquis habeat casum vel peccatum a quo non potest absolvere nisi superior : ergo sufficit quod minora confiteatur uni et peccatum illud confiteatur maiori : ergo videtur quod confessio possit dimidiari.

Conclusio

Necesse est uni confiteri, non qidem omnia venialia, sed omnia mortalia, quorum poenitens est memor, et de quibus non fuit alias legitime confessus.

Respondeo : Dicendum quod in venialibus non est vis ; sicut enim non est necesse ea confiteri, sic non est necesse ea simul et omnia integre confiteri. Sed de mortalibus dicitur quod necesse est omnia confiteri uni sacerdoti, omnia, inquam, quorum est memor et de quibus non fuit alias legitime confessus. Et tunc voco legitime confessum, quando nihil intervenit quod absolutionem sacerdotis irritam faceret ; quod est in quatuor casibus, et duo sunt a parte absolventis : unus, si non sciat ; alter, si non possit ; unus contra clavent scientiae, alter contra clavem potentiae. Duo a parte confitentis : unus, si ficte confiteatur ; alter, si post confessionem, satisfactionem contemnens, eius obliviscatur. Si autem legitime confessus est, non oportet iterare nisi in universali ; si vero non, oportet quod omnia dicat, pro eo quod sacerdos absolvit ab omni culpa, aut nulla est absolutio ; nullus autem sacerdos intendit absolvere poenitentem ab eo quod sibi celat : ad hoc ergo quod confessio sit integra, necesse est quod omnia quae simul habet in conscientia, de quibus tenetur confiteri, uni sacerdoti dicat, alioquin, sicut expresse dicit Augustinus, probatur confessio ficta.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod omnes sacerdotes tenent locum unius, scilicet Christi, dicendum quod verum est ; sed ita tenent locum unius quod non simul omnes, sed quilibet per se, et ideo, qui vult confiteri sacerdoti tamquam Christo, si recte confitetur, necesse est quod omnia dicat uni ; quod si aliquid celat uni, quamvis dicat alii, quantum est in se, mediatori celavit, et ita Christo.

Ad illud quod obicitur de scandalo sacerdotis, dicendum quod ubi timetur scandalum, non est confessio dimidianda, sed licentia petenda ; et si non datur, superior est adeundus vel alius qui habeat eius auctoritatem. Nam in tali casu licentiam petere est obtinere.

Ad illud quod obicitur de eo qui commisit duodecim, sed oblitus confessus est decem, dicendum quod sanum consilium esset quod totum diceret, sicut in praecedentibus tactum est ; tamen credo quod non teneatur dicere nisi in generali, nisi forte aliquis praedictorum casuum intervenisset. Nam aliud dicere est viam confessioni et salutis multis auferre, cum multi confiteantur aliquando aliquod peccatum enorme, quod deinceps vix alii sacerdoti dicerent. Nec auctoritates Sanctorum hoc compellunt dicere, quia. hoc non est confessionem dividere. Prima enim fuit integra et secunda similiter, quia non oportet hunc de aliis habere remorsum novum nec novam absolutionem. Similiter iudicandum est de recidivo.

Ad illud quod obicitur de recursu ad superiorem, dicendum quod aut recurrit propter absolutionem a culpa aut a poena propter excommunicationem vel irregularitatem. Si propter absolutionem a poena vel poenali vinculo, sufficit quod confiteatur illud solum. Si propter absolutionem a culpa, si superior non remittit ad proprium confessorem, sanum consilium est - si non habet causam excusantem nisi solum erubescentiam vel opinionem falsam - quod omnia de quibus habet remorsum ipsi dicat et pro omnibus illis generalem absolutionem et poenitentiam suscipiat. Si autem aliquam excusationem habet probabilem, ratione cuius magis vult confiteri alteri, tenetur, totum inferiori revelare, et peccatum illud quod superiori est, confessus et cetera alia ; et sic non erit confessio divisa, et ille ex tunc poterit ab omnibus absolvere, quoniam, si aliqua peccata absolutioni superiorum reservantur, in quibus minores sacerdotes cum eis non communicant, hoc magis factum est propter taxationem poenae, quam tali peccato superior debet sapienter infligere sive iniungere pro culpa quam pro alio ; et ideo, si talem culpam confessus est et poenam pro ea a superiore suscepit, potest illam cum aliis inferiori integre confiteri et ille absolvere eum ab omni culpa, ita dumtaxat ut ille faciat poenitentfam a superiore sibi iniunctam. Et si tu obicias, quod iste qui adit superiorem et unicum tantum vel duo, aliis tacitis, confitetur, videtur esse hypocrita et se laudare, dicendum quod verum est, si innueret se sibi generaliter confiteri ; tunc enim videretur ipsum alia crimina non habere. Sed dum ostendit se specialiter pro illo unico advenisse et alium confessorem pro minoribus habere et hoc acceptat superior, nulla est ibi deceptio, quamvis totum dicere sit maior perfectio.

PrevBack to TopNext