Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum liceat aliquid in confessione addere.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia Augustinus dicit, in libro De poenitentia, et habetur in littera : "Si causa humilitatis mentiris, efficeris quod vitasti". Si ergo aliquis causa humilitatis accusat se amplius quam meruit, videtur ex hoc culpam incurrere.
Item, iniquus testis est qui accusat alium in eo in quo non est culpabilis, quantumcumque faciat bona intentione ; sed homo in confessione contra se testificatur : ergo, si se accusat in eo in quo non peccavit, videtur quod inique agat.
Item, nihil obiciendum est in iudicio manifesta, quod non possit manifeste probari :ergo pari ratione nihil imponend um est in iudicio poenitentiali, quod non possit per testem rectum probari ; testis autem est conscientia : ergo nihil dicendum est nisi de quo accusat conscientia : ergo etc.
Item, confessio est ad dirigendum medicum spiritualem, sicut cognitio carnalis infirmitatis est ad dirigendum medicum carnalem ; sed ita facit errare medicum qui dicit se habere morbum quem non habet, sicut qui dicit se non habere quem habet : ergo sicut peccat ille qui dimittit, ita ille qui addit.
Contra : Gregorius: "Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est". Ergo, si potest et debet se homo accusare secundum quod agnosait se, et bona mens potest se magis culpabilem reputare quam sit secundum veritatem, videtur quod magis possit se accusare quam sit in re.
Item, qui conteritur plus quam meruit, et satisfacit puniendo se ultra quam meruit, iuste et laudabiliter et bene facit : ergo pari ratione, qui se accusat ultra quam peccavit, berre facit.
Item, confessio est ad humiliationem confitentis, et hoc per accusationem ; sed nemo potest se nimis humiliare, etiam si se subiciat omnibus propter Deum : ergo pari ratione nemo potest se nimis accusare.
Item, ponatur quod aliquod peccatum commisit quis, de quo dubitat utrum sit mortale vel veniale ; quaero qualiter debeat illud confiteri. Et videtur quod sicut mortale, quia in dubiis securior pars est eligenda ; alioquin, si sicut veniale confitetur, discrimini se committit ; sed possibile est quod istud peccatum non sit nisi veniale : ergo potest veniale confiteri ut mortale : ergo ad confessionem addere ad se accusandum.
Conclusio
In confessione nihil licet addere, refragante testimonio conscientiae; tamen additio ultra rei veritatem, conscientia autem linguae concordante, potest esse meritoria
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam praenotandum est quod differt mentiri et falsum dicere. Mentiri enim est, quando aliud exprimit vox quam sentiat mens, etiam si per vocem verum dicatur in re ; falsum dicere est quando vox discordat a re significata. Mentiri quidem, quia semper importat abusum signi et obliquationem hominis quantum ad vim intellectivam et exteriorem, inter quas est discordia, semper est malum et ita secundum se malum, quod nulla potest bona circumstantia vestiri ut bene fiat, sicut dicit Augustinus, in libro Contra mendacium. Falsum vero dici potest frequenter meritorie, cum mens decipitur et ita credit esse ut loquitur, sicut dixit Apostolus se in Hispaniam profecturum, ad Romanos 15, 24.
Si ergo tu quaeras utrum liceat est addere ad confessionem, respondendum est quod aut tu loqueris quantum ad testificationem conscientiae, aut quantum ad conformitatem veritatis in re. Si quantum ad conscientiam, ut conscientia minus accuset et vox amplius, sic est peccatum et mendacium et perditur confessionis meritum, in qua debuit esse verbum verax, secundum illud Ecclesiastici 37, 20 : "Ante omnia verbum verax praecedat te". Verbum verax est, quando id exprimit lingua quod sentit conscientia. Si autem intelligas de additione quantum ad rei veritatem, ita quod conscientia non discordat a lingua, dicendum tunc quod talis additio potest esse meritoria. Qui enim in parvis se credit graviter offendisse et sic confitetur quasi graviter offenderit, multum absque dubio profecit.
Rationes igitur ad primam partem procedentes concludunt quod non potest nec debet addere ultra testimonium conscientiae. Rationes accusandum ad secundam partem procedunt secundum quod in additione lingua consonat cum conscientia ; et sic licet addere, quia nullum fit veritati praeiudicium, dum simul iungitur veritas mentis et oris cum humilitate cordis.
Ad rationes
1-2. Et sic intelligitur illud Gregorii: "Bonarum mentium" etc. ; similiter et sequens de contritione et punitione et additione. Posset tamen dici quod non est simile de contritione et punitione et de confessione, quoniam confessio est actus veritatis, et contra hanc non potest aliquis dicere aliquid, quod non sit falsum et praeiudicium veritatis. Non sic est de punitione, quia iuste potest aliquis sustinere poenam, etiam quam non meruit, in gloriam Dei vel propter salutem proximi vel in ampliorem profectum sui ; et hoc est abundantis iustitiae. Veritas vero non debet nec deficere nec superabundare, quia est rectitudo intellectus, et haec rectitudo est indivisibilis ; sed rectitudo voluntatis habet latitudinem, ideo plus et minus factum est iustum ; sed non plus et minus dictum est verum, nisi dicatur verius quod est durabilius, ut necessarium et perpetuum, quam contingens et momentaneum.
Ad illud quod obicitur, quod confessio est ad humiliationem, dicendum quod non omni modo est ad humiliationem, sed per accusationem, quae veritatem debet habere principium vel comitem ad hoc quod recta sit. Et non sequitur, quodsi humilitas non habet excessum in reputatione, quod veritas non habeat excessum in locutione.
Ad illud quod quaeritur de peccato dubio, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in XV De Trinitate, non solum est mendacium dicere scienter falsum, sed etiam asserere dubium, quia lingua a corde discordat. Quando ergo dubitat utrum sit mortale, dicendum quod sicut dubitat, ita dubitando debet confiteri ; tamen debet conteri et poenam sustinere ac si esset mortale, et tunc mens assecuratur et in nullo veritati : praeiudicatur. Et sic patet responsio ad obiecta.
Ad illud tamen quod ultimo obicitur ad partem oppositam, quod facit medicum errare etc., dicendum quod falsum est, quia aggravatio poenitentiae non aggravat naturam, sed alleviat ; non sic est in temporali et corporali medicina ; nocet enim si non adsit morbi materia. Sed ista est ratio, quia lingua discordat a conscientia ; et illud praecipue exigitur in illa confessione recte et ordinate facta.