Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in confessione liceat aliena peccata referre.

Tertio quaeritur, utrum in confessione liceat aliena peccata referre.

Et quod sic, videtur. Nehemiae : Ego et domus patris mei peccavimus, et similiter in oratione Danielis. Ergo, si recte confitebantur, videtur quod nos similiter facere deberemus.

Item, ex caritate potest et debet quis proximi peccata deflere et ex caritate non solum pro suis, verum etiam pro alienis peccatis potest satisfacere. Ergo pari ratione potest aliena peccata confessori referre.

Item, peccatum alienum frequenter aggravat suum, sicut si pater cognoscit filiam vel si mulier cognita est a patre spirituali, quod absit, vel a persona excellentis religionis. Ergo, si debet peccatum suum plene explicare, videtur quod liceat aliena peccata referre.

Item, confessio non solum est in remedium peccati praeteriti, sed etiam in consilium vitandi futuri ; sed frequenter alienum peccatum praestat scandalum et ruinam, utpote cum luxuriosus aliquam infestat : ergo, si debet poenitens sacerdoti exponere peccatorum occasiones, ut secundum eius consilium et adiutorium peccatum evitet, videtur quod possit et debeat aliena peccata in confessione referre.

Contra : Psalmus [31, 5] : "Dixi, confitebor adversum me iniustitias meas Domino", Glossa : "Peccata mea, non aliena". Ergo aliena confitenda non sunt.

Item, Chanaan fuit maledictus, quia non operuit verenda patris, Genesis 9, 22: ergo tenebatur illa operire ; pari ratione et proximus verenda proximi, licet non ita stricte : ergo qui revelat alienam culpam peccat graviter.

Item, si licet peccata proximi referre uni sacerdoti, cum liceat confiteri mille, sicut ex praecedentibus habitum est, ergo liceret peccata proximi mille revelare, et ita proximum infamare.

Item, aut fuit particeps illius peccati aut non. Si non, ergo non tangit peccatum suum, ergo non debet illud confiteri. Si fuit particeps, sed in nullo foro potest quis alium accusare in crimine in quo participat : ergo male facit si alium accusat.

Aliena peccata non sunt dicenda nec audienda in confessione, nisi quatenus propria non possint aliter accusari

Respondeo : Dicendum quod aliena peccata aut sunt impertinentia ad peccati nostri accusationem, sed ex quadam associatione refert ea et ad quamdam excusationem ille qui confitetur, quia solatium est miseris socios habere poenarum ; et sic dicendum quod male facit qui sic confitetur, sicut multi simplices aliquando accusant omnes vicinos suos, ut ipsi minus confundantur, ut si dicant : sumus latrones, usurarii, periuri et consimilia ; et tales a confessoribus corripiendi sunt, quia rectam formam confessionis non servant.

Aut peccata aliena sunt nostris coniuncta et admixta, ita quod sine illis non potest bene culpa propria explicari ; et tunc licitum est confiteri, eatenus quatenus non potest sine alieno peccato culpa propria explicari ; unde sufficit aliquando in generali, ut si mulier, cognita est ab episcopo, quod absit, sufficit dieere quod aliquis magnus praelatus eam cognovit ; si a persona religiosa, sufficit quod in generalitate sua stet, quia satis apparet genus culpa. Si vero descendat ad personam singularem, increpanda est persona confitens. Similiter nec debet confessor curiose inquirere de persona ; sed si suspicatur quod sit persona cui possit prodesse et competens et utile sit illam scire, potest exta forum confessionis illam inquirere. Nam talia frequenter sunt occasio frangendi sigillum confessionis, ubi est maximum periculum, sicut patebit inferius. Si vero peccatum non potest explicari sine explicatione personae determinatae, utpote si mulier inordinate a viro cognita est, tunc, si dicat de marito, non peceat, pro eo quod non potest aliter confiteri propriam culpam ; et tunc non debet attendi accusatio aliena, sed accusatio propria. Et sic generaliter verum est quod peccata aliena non sunt dicenda in confessione, nisi eatenus qua sunt propria ; nec confessores debent inquirere. Unde illi confessores qui ramusculos id confessionibus inquirunt et audiunt de aliis malum et sustinent, vix aut nunquam a peccato detractionis excusari possunt ; et nesciunt mederi animabus, dum patiuntur eos qui veniunt ad medicinam alios accusando sibi infligere vulnus grave. Concedendae igitur sunt rationes ostendentes peccata aliorum, secundum quod alium accusant, in foro confessionis passim non esse dicenda nec audienda ; concedendum nihilominus quod in casu possunt dici propter curationem vulneris sui.

Ad rationes

Ad illud tamen quod obicitur de Nehemia et Daniele, dicendum quod alius fuit modus confitendi ; quia ille fiebat Deo ad ipsius iustitiae laudem et ad impetrandam misericordiam toti populo ; hic autem fit ut homo se accuset coratri sacerdote et possit iudieari et absolvi ab eo. Sacerdos autem iudex privatus est, et ideo tantum propria peceata dicere debet.

Ad illud quod obicitur de contritione et satisfactione, dicendum quod, si condoleo peccato proximi et punio me pro illo, misericordiam illi impetro, non iniuriam facio ; non sic quando eum accuso, et ideo non est simile.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod facit ad proprii peccati curam et cautelam, dicendum quod in tali casu licet ; multum tamen est observandum ne quis alium accuset in illo actu ; sed, si quis videret expedire scire peccatum alienum propter utilitatem eius vel commune bonum, tutius est extra forum confessionis perquirere et audire.

PrevBack to TopNext