Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in aliquo casu liceat confessionem revelare.

Quantum ad primum ostenditur quod non possit revelare.

Augustinus, De poenitentia, distinctione 6 : "Sacerdos ante omnia caveat, ne de his qui ei confitentur peccata sua alicui recitet".

Item, decretalis edita in Concilio generali De poenitentiis et remissionibus: "Caveat autem sacerdos, ne verbo vel signa vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem".

Item, hoc videtur ratione, quia peccata in confessione delentur ; sed pro peccato quod Deus remisit nemo est accusandus : ergo, si sacerdos est minister remissionis, non potest accusare vel detegere peccatorem, quin faciat contra officium veri sacerdotis : ergo omnis talis est deponendus.

Item, peccator confitetur sacerdoti et sacerdos accipit loco Dei ; sed Deus peccatum poenitentis occultat et non detegit : ergo et sacerdos tenetur occultare.

Item, sacerdos qui audit peccatorem, nescit utrum dicat sibi verum : ergo nescit utrum ille sit culpabilis : ergo, si nullius peccatum debemus accusare, nisi eius de quo nabis constat, ergo peccatum per confessionem cognitum nullatenus est prodendum.

Contra : Ponatur quod aliquis iuret dicere verum super aliquo facto ; nullus potest nec debet mentiri nec falsum iurare nec peierare sive deierare propter aliquod scandalum evitandum : ergo magis debet manifestare quam falsum respondere.

Item, ponatur quod audiat haereticum in confessione, qui nolit poenitere, sed alios corrumpere ; magis debet fidem Christo servare sacerdos quam ipsi haeretico : ergo magis debet confessionem illius detegere, quam permittat eum gregem Domini corrumpere.

Item, ponatur quod sacerdos sciat per confessionem inter duos esse contractam affinitatem per coitum fornicarium, et post, eos velle contrahere in facie Ecclesiae ; si sacerdos iungit istos, cum isti peccent mortaliter, consentit peccato eorum : ergo mortaliter peccat ; ergo, si non debet sceleris alieni fieri particeps, debet hoc manifestare. Similis casus est in decano qui audivit confessionem habentium irregularitatem, si debet eos praesentare ordinandos ab episcopo vel revelare confessionem.

Item, ponatur quod aliquis prior de ordine monachorum confiteatur abbati, et quamdiu est in prioratu, habet occasionem trahentem ad peccatum, a quo non vult desistere ; si habet curam animae suae, tenetur inde ilium amovere ; sed amovendo innotescit ipsum peccasse : ergo videtur quod confessio possit aliquo modo revelari.

Conclusio

Pro nullo scandalo, vel causa confessio a sacerdote est revelanda

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui distinguere quod dupliciter potest quis sacerdoti confiteri : aut tamquam poenitens et volens a peccato absolvi, et tunc sigillum confessionis claudit omne quod dicit, sine apertione ; aut ita quod non vult a peccato desistere, ut si revelat propositum periurandi vel occidendi hominem vel aliquod tale, et tunc non tenetur sub sigillo confessionis claudere, sed potest dicere ei qui potest prodesse et non obesse.

Sed quamvis illud videatur dici probabiliter, tamen, cum mandatum et institutio de omni culpa dicat generaliter, et poenitens peccatum suum non tamquam homini, sed tamquam Deo revelet, et nesciat sacerdos utrum ille verum dicat, an eum seducat ; nisi noverit per aliam personam, nullatenus debet manifestare personam illam, propter hoc quod sigillum confessionis diligentissime est custodiendum, propter scandalum, ne poenitens retrahatur a confessione. Propter quod etiam miraculum magnum in quadam navi contigit, ut narratur de quodam qui peccata sua publice confessus est in mari, et postquam ventum est ad portum, nemo novit quod dixerat. Unde sacerdos taliter debet noscere, quasi non audierit et quasi non noverit. Et propter hoc dicendum quod, sicut dicit Gregorius et habetur in littera, pro nullo scandalo est confessio revelanda.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de iuramento, dicendum quod secure potest dicere : nescio ; nec periurat, quia iuramentum non obligat illum ad dicendum nisi illud quod novit ut homo, non ut Deus, quia supra Deum nullus est. Unde pro nullo praecepto obedientiae, pro nullo iuramento vel periculo debet illud dicere.

Ad illud quod obicitur de haeretico, dicendum quod debet tacere nec per illam cognitionem aliquid dicere specialiter ; potest tamen sine revelatione confessionis superiori dicere : vigila super oves, quia lupus est in grege, si probabiliter videt illum qui confessus est verum dixisse et periculum ovium imminere. Potest etiam et debet esse sollicitus sine revelatione confessionis, quomodo sciat et gregi dominico provideat ; et tunc Domino suo et etiam confitenti fidem quam debet servat.

Ad illud quod obicitur de presbytero, dicendum quod presbyter debet dissuadere ei qui est confessus, et similiter decanus clerico : et si ille petat, debet differre, et nisi ille cogatur per superiorem vel per scandalum populi, non debet nec matrimonium tale benedicere nec clericos praesentare. Ex tunc autem potest, quia non ipse facit, sed Ecclesia ; et Ecclesia iudicat secundum ea quae exterius sunt. Consilium tamen est quod et sacerdos et decanus faciant per vicarium, tum propter confusionem illorum occultam, tum etiam propter criminis horrorem. Si tamen ipse faciat, non credo quod peccet, dum non ultro se offerat, sed coactus sustineat.

Ad illud quod quaeritur de subdito qui non vult a culpa cessare, dicendum quod superior debet ei persuadere voluntariam cessionem, et quod ipse petat absolvi ab onere officii. Quod si non vult, non debet eum absolvere, sed debet eum sustinere, nisi sit talis religio in qua subditi possint transmutari et transferri sine nota infamiae.

PrevBack to TopNext