Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum confitens possit licentiare confessarium ut peccata revelet.

Secundo quaeritur, utrum confitens possit sacerdotem licentiare.

Et quod non, videtur : Quia ad celandam confessionem arctamur per mandatum superioris, scilicet Papae ; sed inferior a mandato superioris non potest absolvere : ergo nec ad contrarium mandato licentiare.

Item, sigillum confessionis institutum est non solum propter vitandum scandalum confitentis, sed etiam totius Ecclesiae unitatis : ergo, quantumcumque confitens velit, si revelet, praeiudicium toti Ecclesiae facit : ergo non potest ab eo licentiari.

Item, sigillum istud institutum est propter scandalum vitandum ; sed, si quis revelat per licentiam, potest suscitari idem scandalum quod sine licentia, quia confitens poenitere possit de licentiatione et imponere sacerdoti confessionis revelationem ; et cum habet iudicium pro se, idem posset scandalum concitari quod et sine licentia.

Item, si licentiari possunt, ergo, cum mali et impii sacerdotes possent praetendere licentiam sibi datam, videretur tunc quod sub hoc pallio confessionem impune revelare possent ; sed hoc est inconveniens ; ergo etc.

Contra : Celatio confessionis est in favorem confitentis ; sed quilibet potest cedere iuri suo : ergo potest confitens dare licentiam revelandi.

Item, qui potest dicere peccatum per se ipsum, potest per sacerdotem alii sacerdoti denudare : ergo et per ipsum alii revelare.

Item, quod dicitur homini ut homini, in casu utili potest et debet ab eo dici ; sed confitens, qui dicit confessori ut Deo, potest dicere ut homini : ergo potest dare licentiam revelandi alii.

Item, constat quod superior potest mittere ad inferiorem et auctoritatem absolvendi ab aliquo peccato enormi ei praebere ; sed hoc non posset nisi posset per voluntatem confitentis peccatum alii revelare : ergo etc.

Conclusio

Confitens potest licentiare conessarium, ut peccata revelet, in casu, in quo non timetur secundum

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, revelare sacerdos non debet propter duo, scilicet quia novit solum ut Deus, et iterum, ne populum scandalizet vel etiam ipsum confitentem. Et quoniam confitens potest facere quod ipse noverit ut homo, quando facit eum nuntium, potest eum licentiare in casu in quo non timetur periculum scandali, sicut ostendunt rationes secundo inductae. Ubi autem periculum scandali formidatur, quantumcumque poenitens licentiet sacerdotem, non debet sacerdos assumere tunc autem potest timeri periculum scandali, quando probabiliter posset conici quod sacerdos confessionem suam revelaverit. Unde, si dicat quod alii referat peccatum, debet ipse sacerdos poenitentem suum nuntium constituere, non se internuntium facere ; et sic vitatur scandalum et non rumpitur sigillum confessionis. Et intelligatur hoc cum illa generali suppositione, quod peccatum alicuius nulli est manifestandum, nisi ei qui possit prodesse nec velit obesse ; intelligatur etiam hoc de peccatis propriis, non de alienis. Nam aliena peccata dicere non potest nec debet poenitens alicui committere, nisi forte in casu in quo ipse deberet dicere et melius per alium quam per se posset bonum illius procurare, semper adhibita cautela ut ex hoc non scandalizetur Ecclesia. Et sic patent obiecta.

PrevBack to TopNext