Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ad completum et integrum esse Baptismi sit necessaria fides alicuius articuli.
Tertio quaeritur, utrum ad completum et integrum esse Baptismi sit necessaria fides alicuius articuli.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quoniam Ambrosius dicit, et habetur in littera, quod Baptismus est fidei sacramentum. Ergo, si desit fides, deest illud quod principaliter et specialiter respicit Baptismus : ergo non est integrum sacramentum.
Item, Augustinus dicit, et habetur in littera : "Unde haec tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur": ergo, si necesse est dici, necesse est et credi.
Item, ad Romanos 6, 3 : "Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus", Glossa : "In morte ipsius dicit nos baptizari, quia mors Christi causa est nostrae purificationis" ; Sed mors Christi non est : ergo, si aliquid facit, necesse est quod faciat per illud quod aliquo modo est. Sed fides est illud secundum quod manet adhuc passio, quia creditur : ergo ad integritatem Baptismi necessaria est fides articuli passionis.
Item, in actu baptizandi et in verbo est professio fidei ; sed professio fidei, quando non est fides, falsa est et inefficax : ergo ad hoc quod Baptismus sit sacramentum completum et efficax necessaria est fides.
Contra : Baptismus est praevius ad virtutes tamquam primum sacramentorum, quod imprimendo characterem disponit ad fidem ; sed prius potest esse sine posteriori : ergo sacramentum Baptismi est integrum cum defectu fidei.
Item, cum nobilior sit caritas quam fides et efficacior. ad merendum, si Baptismus habet efficaciam ab aliqua virtute, potius videtur quod debeat habere a caritate quam a fide.
Item, si fides est de necessitate Baptismi ad hoc quod sit perfectum et efficax sacramentum, cum et sacramenta Veteris Legis efficaciam haberent, cum fides erat adiuncta : videtur quod non differat Baptismus a sacramentis Veteris Legis.
Item, videtur quod non sit necessaria fides articuli passionis, sed magis Trinitatis, quia in Baptismo exprimitur verbum, in quo est professio fidei Trinitatis. Ergo, si maxime est necessarium credere quod fides exprimit in illo sacramento, videtur tunc quod non fides articuli passionis, sed Trinitatis sit de necessitate Baptismi.
Conclusio
Ad baptismum necessaria est fides alicuius articuli, cum in fide Ecclesiae baptismus suscipiatur
Respondeo : Dicendum quod fides non tantum necessaria est sacramento Baptismi, sed etiam omnibus sacramentis, specialiter tamen sacramento Baptismi, quia omnia sacramenta virtutem habent a fide, ut dicit Hugo.
Huius autem ratio sumitur generaliter respectu omnium sacramentorum, scilicet necessitatis et congruentiae. Ratio autem necessitatis est, quoniam in fide est prima ratio uniendi et prima ratio elevandi supra naturam. Propter primam rationem uniendi necessaria est in sacramentis, quoniam gratia sacramentalis comparatur ad virtutem passionis ut ad meritum, sed ad virtutem Trinitatis sicut ad principium effectivum. Ad hoc autem quod virtus passionis magis operetur et disponat in sacramentis quam alibi, necesse est quod aliquo modo copuletur huiusmodi signis. Hoc autem non potest esse sine eo in quo est prima unio ; et haec est fides, per quam meritum capitis fit membrorum. Cum enim credimus quod pro nabis passus est, meritum Christi fit Ecelesiae. Similiter ad hoc quod virtus divina specialiter et mirabiliter influat supra naturam, necessaria est fidei virtus, in qua est prima ratio elevandi potentiam supra naturam ; et haec est fides, propter quod etiam maxime attribuitur ei virtus faciendi miracula.
Ratio autem congruentiae est, quia, sicut sacramenta dicunt quoddam velamen gratiae interioris, quod tamen aliquo modo illuminat ad cognoscendum, sic fides velamen dicit futurae contemplationis et visionis, et tamen hoc velamen potius.est illuminans quam obscurans. Et rursus, sicut in sacramentis est aliquid mysticum et aliquid gratuium, sic aliquid in fide respicit non tantum intellectum, sed etiam affectum. Haec igitur est ratio generalis quare fides necessaria est omnibus sacramentis.
Sed specialiter appropriatur Baptismo ; quoniam Baptismus est primum. inter sacramenta et ianua sacramentorum, sicut fides ianua virtutum ; et. rursus, quia in. hoc sacramento magis explicite est professio fidei quam in aliquo alio sacramento, tum in actu, tum in verbo, et in actu est professio fidei passionis, scilicet per immersionem, sed in verbo professio fidei Trinitatis : unde et maior efficacia est in hoc sacramento quam in aliquo alio.
Et ex hoc patet cuius articuli fidei sit necessaria, scilicet passionis, a qua est meritum, et Trinitatis, quae est principium effectivum. Concedendae ergo sunt rationes quae ostendunt quod ad Baptismum necessaria est fides alicuius articuli. Attamen sicut Baptismus est sacramentum, non singularis hominis, sed Ecclesiae, sic efficaciam habet a fide Ecclesiae, et hoc per unitatem sponsae et columbae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod Baptismus est praevius ad virtutes, dicendum quod, quamvis sit praevius respectu suscipientis, non tamen respectu Ecclesiae, in qua suscipitur sacramentum.
Ad illud quod obicitur de caritate, iam patet responsio, quia non ita congruit sicut fides, rationibus praedictis ; et tamen fides Ecclesiae verae non est sine caritate.
Ad illud quod obicitur, quod non differt a sacramentis Legis Veteris, dicendum quod immo, quia illa habebant efficaciam a fide specialis personae ; unde parvulus iustificabatur in fide parentum ; haec autem habent a fide Ecclesiae. Alia etiam differentia est, quia illa totam efficaciam habebant a fide, haec autem non tantum habent a fide, sed etiam a pactione divina, quae ipsum opus operatum ordinavit ad gratiam percipiendam ; illa vero solum per accidens iustificabant, sola, circumcisione excepta, quae virtutem habuit a fide Ecclesiae et ex pactione Dei. Dominus enim pactum fecit, cum dixit Marci ultimo, 16 : "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit" ; et similiter Genesis 17, 2 : "Ponam pactum meum" etc.
Ad illud quod obicitur, quod fides Trinitatis magis videtur necessaria, dicendum quod necessaria est utraque, sicut tactum est, sicut etiam utriusque fit professio ; magis tamen appropriatur virtus et efficacia fidei passionis Christi, quoniam ob meritum passionis Christi tota Trinitas est liberalior ad dandam specialem gratiam in Baptismo : et hinc est quod, fides passionis exprimitur facto, sed fides Trinitatis exprimitur verbo. Et sic patet quae sint necessaria ad integritatem Baptismi.