Text List

Diviso textus

Diviso textus

In particula praecedenti egit Magister de utilitate confessionis recte factae. In hac parte agit de damno confessionis omissae. Unde quaerit, utrum propter omissionem confessionis redeant peccata dimissa. Et habet haec pars quatuor particulas. In prima movet quaestionem. In secunda ponit unam opinionem cum sua confirmatione, ibi : Qui vero dicunt, peccata dimissa etc. In tertia solvit quae videntur facere contra praedictam rationem, ibi : Illis auctoritatibus innituntur. In quarta ponit aliam opinionem, ibi : Sed quia absonum videtur, ut peccata etc., ubi ponit aliam opinionem magis temperatam.

Post praedicta restat investigare. Haec est ultima pars huius partis, in qua agit de Poenitentia secundum quod habet rationem signi, quae fuit divisa contra totam partem. Sunt autem in hac parte duae particulae secundum duplicem opinionem. quam ponit, quid sit in Poenitentia signum, et quid signatum. Primam ponit ibi : Post praedicta restat etc. Secundam ibi : Quidam autem dicunt exteriorem poenitentiam etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Diviso textus