Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod omnia criminalia saltem semel oportet in confessione exprimi. Videtur enim falsum, quia ad hoc quod contritio valeat, non oportet singillatim conteri de quolibet, immo iustificatur in contritione de omnibus : ergo pari ratione videtur de confessione.

Respondeo : Dicendum quod non est simile, quia contritio est in conspectu Dei, qui uno aspectu videt omnia : sed confessio est in conspectu hominis, qui non potest plene noscere morbum nisi audiendo mortalia singula. Et iterum, confessio fit ad erubescentiam, contritio vero ad peccati detestationem per iustitiam. Detestatio autem intenditur in collectione multorum malorum, sed erubescentia in explicatione singulorum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod venialia sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata. Videtur enim non bene dicere, quia iteratio non trahit in aliud genus : ergo, quantumcumque iterentur, venialia sunt : ergo sufficit illa generaliter confiteri, sicut et alia.

Respondeo : Dicendum quod consuetudo frequenter ducit in libidinem et contemptum ; ideo propter dubium et vitandum periculum, quando timetur probabiliter aliquod horum, est veniale peccatum confitendum, et sufficit stare in generalitate nec oportet ad singula descendere ; si tamen velit descendere, laudabile est valde et utile et per necessarium volenti ascendere ad perfectionem.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Humilitatis causa non debet fateri se reum. Videtur enim contrarium dicere Augustinus in libro Confessionum, ubi dicit sic : Si quaeris a me utrum iustus sim, respondeo quod non ; sed constat quod Augustinus iustus erat, et hoc ex humilitate dicebat et bene et meritorie.

Respondeo : Dicendum quod fateri se reum vel iniustum est dupliciter : aut prout reatus et iniustitia simpliciter privat iustitiam ; et hoc modo non debet se quis fateri reum, nisi habeat mortalis conscientiam. Alio modo est fateri se reum et iniustum prout privat iustitiae perfectionem ; et secundum hoc omnis homo potest se iniustum fateri, secundum illud Isaiae 64, 6 : "Ut pannus menstruatae universae iustitiae nostrae". "Nec iustificatur homo comparatus Deo", secundum Iob [9, 2] : et hoc modo Augustinus dicebat se non esse iustum. Et nota quod confessio debito modo facta debet habere sexdecim conditiones ; unde versus : Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis Et frequens, nuda, discreta, libens, verecunda, Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, Fortis et accusans et sit parere parata.

Sufficientia autem et numerus harum conditionum potest accipi sic. Quaedam enim sunt conditiones quae sunt et debent esse in confessione secundum sui rectam quantitatem ; quaedam secundum rectum ordinem et societatem ; quaedam secundum rectam qualitatem. Si secundum rectam quantitatem, hoc tripliciter : aut quantum ad integritatem aut quantum ad numerositatem aut quantum ad diuturnitatem : et sic sunt tres conditiones, scilicet quod sit integra, frequens et accelerata. Si quantum ad associationem, sic debet habere societatem duarum partium, scilicet contritionis et satisfactionis. Quantum ad contritionem, sic lacrymabilis ; quantum ad satisfactionem, sic parere parata ; vel quantum ad utrumque, et sic fortis. Quantum ad qualitatem, aut ipsius confitentis ut confessionis. Si confitentis, sic sunt quinque conditiones : secundum vim rationalem est simplex ; secundum concupiscibilem debet esse libens ; secundum irascibilem humilis, in sermone fidelis et in signo verecunda ; et sic sunt quinque. Si in se consideretur, sic debet esse pura, ut nihil intermisceat ; debet esse nuda, ut nihil celatum teneat ; quantum ad circumstantias debet esse discreta, ut nihil addat ; debet esse secreta, ut aliis non noceat ; debet esse accusatoria, ut se ipsum puniat. Et sic sunt tres ex parte quantitatis, tres ratione adiuncti, quinque ratione subiecti et quinque ratione sui ; et sic in universo sunt sexdecim.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in solvendo : Sed alitid est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere etc. Videtur enim male solvere, quia ex hac solutione quilibet, cui vult, posset confiteri, dum non contemnat proprium sacerdotem. Sed contrarium habetur in decretali, ubi dicitur quod "si ex causa vult accedere ad alium, petat primo et obtineat licentiam, quia aliter non poterit solvere vel ligare".

Respondeo : Dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur quantum ad electionem sacerdotis, antequam subditus alicui se subiciat et curam animae committat, sed verbum Urbani post commissionem ; ex tunc enim tenetur ei confiteri nec debet alii nisi petat licentiam. Tamen in quinque casibus habetur licentia pro obtenta. Primus est, si sit vagabundus. Secundus est, si renuntiavit domicilium. Tertius, si peccavit vel offendit in aliena parochia. Quartus, propter secerdotis ignorantiam vel malitiam, quia est revelator confessionis vel sollicitator ad malum. Ultimus est in casu necessitatis, ut si sit in articulo mortis vel debeat intrare iustum bellum.

PrevBack to TopNext